 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA QUIBUSDAM PRAESULIBUS IN FINIBUS ANTIQUI NORICI, DECIMO QUINTO
EXPLETO SAECULO AB OBITU SANCTI SEVERINI, EIUSDEM REGIONIS APOSTOLI
Venerabilibus Fratribus
Francisco Cardinali König, Archiepiscopo Vindobonensi
Francisco Zak, Episcopo S. Hippolyti
Antonio Hofmann, Episcopo Passaviensi
Maximiliano Aichern, Episcopo Linciensi
Quasi “Lucerna ardens et lucens”, caliginosa illa aetate,
qua Romanorum lababat imperium, Germanis aliisque gentibus in eius irruentibus
fines, atque transitus fěebat ab antiquitate ad medium, quod dicitur, aevum,
effulsit in Norico Sanctus Severinus, a cuius obitu quindecim saecula abierunt.
Merito ergo in dioecesibus vestris, quae veluti theatra fuerunt virtutum et
operum quibus ille inclaruit, haec memoria celebratur.
Severinus, “homo omnino Latinus”, ut ait Eugippius, eius
discipulus et assecla, qui tanti magistri vitam descripsit, ex oriente, quo se
receperat, per Pannoniam provido Dei consilio saeculo V in Noricum Ripense
pervenit, id est in regionem, quae circiter a Danuvio ad montes Tauriscos, a
vicinitate urbis Vindobonae ad Aenum fluvium patebat. Qua in parte imperii
Romani non solum sermo et mores Latini invaluerant, sed etiam christiana religio
satis erat solidata.
“Vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam”,
monachus fuit, non quidem in sacro, ut videtur, ordine constitutus, vitamque
contemplativam, qua uni Deo in solitudine vacaret, percupivit.
Sed, videns necessitates incolarum, tot in aerumnis versantium,
a “quiete cellulae” saepe se removit, “ne praesentiam suam populis
denegaret afflictis” et “ut turbis tribulantium frequentibus interesset”.
Hic igitur vir, cum Deo coniunctissimus fratrumque ministerio
pernobilis, viginti fere annos in regione illa limitanea transegit, “omnibus
omnia factus”, qui eum Flavianis — qui locus, in Austria positus, nunc “Mautern”
audit — anno CCCCLXXXII mortuum defleverunt; sed etiam homines, qui nunc
pariter inter res incertas adversasque agunt aetatem, vitae suae magistero
alloquitur.
Sanctus Severinus docet imprimis praecipuum momentum precationis
conversationisque spiritualis, quippe qui “oratione continua Deo propius
inhaeserit”. Hic veluti “primatus orationis” vehementius inculcetur
oportet temporibus nostris, quibus animi, tot inter contentiones rerumque
materialium impetus, ab iis quae sunt potissima et mansura, devocantur. Re
quidem vera, nisi ab Absolutum recurratur, cetera omnia sensu, vi, efficacitate
destituuntur.
Nominatim eos qui votorum sponsione aliisve sacris vinculis se
Deo obligaverunt, hic Christi in arcta via sectator instantius admonet ut “beatorum
patrum vestigiis inhaereant, quibus sanctae conversationis adquiratur instructio”,
id est ut primigenium spiritum propriae familiae religiosae exquirant et hac
aetate ad effectum adducant; praeterea ut “blandimenta saeculi fugientes
Christum cunctis affectibus praeferant”, “moresque proposito suscepto
consentiant”, ad quae asceticum vivendi institutum est necessarium, quo ille
se continenter exercuit.
Praeter curam animis sedulo adhibitam — huius rei causa parva
monasteria pluribus locis condere solebat, veluti Flavianis, Batavis (nunc “Passau”
appellatur), Boiotro (nunc “Innstadt” dicitur) atque fidelium communitates,
saepe rogatus, invisit et in sancta religione firmavit — Severinus totus fuit
in relevandis corporalibus miseriis, ut tempora illa aliena postulabant.
Opitulatione vere christiana, quae omnes complectebatur, aegrotis curas
impendit, quorum nonnullos mire, ut fertur, ad sanitatem reduxit. Cum incolae
fame premerentur, ille alimenta iis largiter comparavit ita ut, quemadmodum ait
Eugippius, “paene omnes per universa oppida vel castella pauperes ipsius
industria pascerentur”; vestium quoque copiam providit. Quam adiutricem operam
Severinus non tumultuarie institit, sed certa ratione, decimas frugum, a
plurimis oblatas, “quibus pauperes alerentur”, impertiendo et ex Norico
Mediterraneo, ubi status rerum erat prosperior, advehendo auxilia. Maxime ei
etiam cordi fuit sors captivorum, quos sive pecunia redemit sive per colloquia
agendo liberavit.
Ad huiusmodi caritatis et misericordiae opera exercenda, quibus
“praeclarissimum christianae vitae testimonium” exhibetur, Sanctus Severinus
hortari videtur. Est tamen animadvertendum naturalem miserendi sensum, etsi
laudabilem, non sufficere in hac apostolatus provincia, sed altius esse
respiciendum intuendumque Christum ipsum in dolentibus fratribus.
Aliud denique in hoc viro Dei admiremur oportet: fuit enim
auctoritate gravis iurium hominis fautor atque defensor. Satis est aliquot
subicere exempla: ob eius reverentiam est factum ne catholici secundum Arianae
haereseos placita rebaptizari iuberentur; Alamannorum regem idem induxit ut a
vastatione regionis Romanis subiectae abstineret; Rugorum principi, qui “cunctorum
reliquias oppidorum”, quae hostiles evaserant gladios, abducere voluit,
obstitit dicens: “Christi legatus advenio, subditis misericordiam precaturus”.
Nonne haec ad nostra quoque tempora pertinent, quibus eadem iura
sunt tuenda ac propugnanda?
Libertatem dicimus religionis profitendae, qua in re “non
privilegium aliquod petitur, sed solum primarii iuris respectus”; dignitatem
opificum, qui sunt subiecta, non obiecta, laboris; iura familiae, quorum chartam
nuper edidimus, hisque similia.
Itaque vobiscum, Venerabiles Fratres, gaudemus quod — ut
verbis Eugippii iterum utamur — “Deus his regionibus tale lumen donare
dignatus est”, virum videlicet, qui vita Deo fratrumque ministerio mancipata
veri nominis gloriam est adeptus. Fore confisi ut eius memoria, hoc anno
opportune renovata, in christianae vitae vertat incrementum, vobismet ipsis,
Episcopis Auxiliaribus vestris, sacerdotibus, religiosis et gregibus, pastorali
diligentiae vestrae commissis, Benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Aprilis, anno
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|