|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
RODULFO GRABER, EPISCOPO RATISBONENSI, CL ANNO EXPLETO
AB OBITU
MICHAËLIS SAILER
Venerabili Fratri Rodulfo Graber
Episcopo olim et Apostolico Administratori Ratisbonensi
Suorum praestantium pastorum sine dubio unum mox commemorabit
dilecta communitas catholica Ratisbonensis, atque Monacensis et Frisingensis
simul doctorem suum non modo per Germaniam sed Europam quoque totam pridem
celebratum, Ioannem Michaelem Sailer, in centesima quinquagesima videlicet
anniversaria ipsius obitus memoria Ratisbonae vicesimo mensis Maii die.
Tanta nempe bona tamque salutaria hic singularis profecto
paedagogus et theologus fidelis effecit tum praesens ipse in schola aut pulpito
tum absens per quadraginta operum propriorum volumina ac praesertim per
discipulos deinde adsectatoresque claros ut catholicae in patria renovationis
merito quidem iudicetur auctor sane efficacissimus, vindex rectae doctrinae
acerrimus, recentioris motus œcumenici quasi quidam praenuntius.
Cupimus nimirum et Nos animo participes sollemnium esse quae per
festivam memorialemque tunc fient hebdomadam non solum ad honorandum rite talem
ministrum Ecclesiae magistrumque, verum etiam ad longe late illustrandum rursus
omnibus insigne vitae eius et operae exemplum. Idcirco maxime optamus ut,
concinente Nostra sic voce et cohortatione fraterna, novum inde derivet
catholicus Germaniae populus incitamentum imitandi mentem ipsius ac fidelitatem
sectandique rationem pastoralis industriae et christianae paedagogiae viam.
Studuit enim ille solidam omnino coniungere eruditionem cum
morum proborum institutione, alienos ad Christum et Ecclesiam benevolentia
humanitatis curaque veritatis perducere, universos demum christianos una
Evangelii pietate ac doctrinae sinceritate conciliare. Quae singulae virtutes
nostrum fere tempus eiusque necessitates praemonstraverunt. Idoneum propterea
usquequaque eum esse arbitramur ac dignum quem doctores pastoresque
recentissimae etiam aetatis respiciant et pernoscant, repetant et ante oculos
perpetuo constituant.
Illuc spectat denique haec epistula Nostra tibi, Venerabilis
Frater, benigne inscripta, omnes qua consalutare volumus celebrationum
anniversariarum consortes, qua simul hortari eosdem interest ut quam
copiosissimos hauriant fructus ex unici huius Episcopi, Ioannis Michaëlis
Sailer, commemoratione in prosperam fidei catholicae renovationem numquam
ceterum intermittendam.
Illuc similiter pertinet Apostolica Benedictio, quam singulis
celebritatum auctoribus impertimus libentes et studiosis actoribus velut superni
semper luminis conciliatricem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Aprilis, anno MCMLXXXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana |