|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA MAURICIO S.R.E. CARDINALI OTUNGA,
ARCHIEPISCOPO NAIROBIENSI
Venerabili Fratri Nostro
Mauricio S. R. E. Cardinali Otunga
Archiepiscopo Nairobiensi
Quinto et vicesimo anniversario die elucescente quo episcopalem
ordinem atque dignitatem suscepisti, tibi, Venerabilis Frater Noster, pristinam
laetitiam renovaturo, has Litteras sincero caritatis affectu mittere cupimus ut
faustis Nostris votis te prosequamur tecumque omnium bonorum Fontem ac Datorem
impensa gratiarum actione celebremus.
Illi enim amplissimae referendae sunt laudes, cuius tam magnus,
tam constans, tam mirabilis est erga nos amor ut unumquemque nostrum ipse
providentissimus iugiter comitetur beneficiis sustinens, in angustiis relevans,
cotidie portans “ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per
quam ambulat”.
Quare hanc iucundam vitae tuae ipsius memoriam proxime
recolentem te quoque, eius benignitatem expertum et dona, quam plurimum decet
supernum Patrem debitis praeconiis commendare: “Benedicam Dominum in omni
tempore, semper laus eius in ore meo”.
Nam illius suffultus virtute, postquam hic Romae sacerdotium es
adeptus, quaedam munera in tua dioecesi obiisti navans etiam operam apud
Delegationem Apostolicam in Kenia. Anno MCMLVI Episcopus titulo Tacapitanus
electus, Auxiliaris Praesulis Kisumuensis renuntiatus es. Dein Sedem Kisiianam
gubernasti donec suscepisti officium Coadiutoris Archiepiscopi Ecclesiae
Nairobiensis, quam Pastor iure proprio regis ab anno MCMLXXI, munere pariter
fungens Moderatoris Castrensis istius Nationis. Ob tua vero merita, Paulus VI,
Decessor Noster re. me., anno MCMLXXIII te in Patrum Cardinalium Collegium
adlexit S. Gregorii Barbadici ad Aquas Salvias presbyterali dato titulo.
Revera sacrum exercens famulatum multopere, ut probe novimus,
adlaborasti ut fideles tibi creditos iuvares eosque sacramentis reficeres ac
vigili cura pasceres; christianas hortando familias “ad accipiendum consilium
Dei de se ipsis et ad vitam secundum id ducendam”; ope missionariorum,
sacerdotum atque religiosarum communitatum praebendo testimonium Evangelio quo
homines nostrae aetatis magis indigent. Praeterea Dei verbo confisus simul
nuntius fuisti illius spei quae “non confundit” et quam Ecclesia suo salutis
ministerio cunctis gentibus largitur dum eas vocat ut ingrediantur in Regnum.
Insuper alia munia es naviter exsecutus sive in Conferentia
Episcopali Keniana, quae te habuit Praesidem, sive in quibusdam Coetibus
Episcoporum Africae et Madagascariae, sive apud hanc Apostolicam Sedem. Nunc
autem membrum es tum Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum tum
quarumdam SS. Congregationum. Nos autem, hac data occasione, facere non possumus
quin gratissimo animo memoremus claram humanitatem qua Nobiscum es comiter usus
cum anno MCMLXXX per Africam iter Apostolicum facientes tuam Patriam et
Ecclesiam libentes invisimus.
In hoc igitur iubilaeo tuo, Venerabilis Frater Noster, gaude et
laetare in Domino una cum archidioecesis istius filiis qui circa te suum Patrem
gaudio perfusi congregabuntur.
Christus, intercedente gloriosa ac semper Virgine Maria “templo
Domini, sacrario Spiritus Sancti”, te in longitudinem dierum sua gratia
custodiat ac supernorum donorum copia ditet. Quorum conciliatrix atque peculiare
Nostrae dilectionis documentum Apostolica sit Benedictio quam tibi et universo
clero ac populo Metropolitanae Ecclesiae Nairobiensis, Nobis sane carissimae, ex
hac Apostolorum Principis Cathedra peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Februarii, anno
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana |