Quinquagesimam anniversariam memoriam es celebraturus, Venerabilis Frater
Noster, illius diei quo, Divini Salvatoris auxilio confisus, sacerdotio es
auctus, neque facere possumus quin, hac oblata occasione, tibi tam lοngum tempus
in sacro munere exercendo insumptum ex animo gratulemur. Etenim omnibus patet
praecipua inter dona, quae divinitus hominibus obveniunt, censendum esse sacrum
presbyteratus ordinem.
Novimus quanta cum sedulitate sacerdοtium, quod ad plenitudinem est evectum
et Patris Cardinalis dignitate decoratum, in vitae itinere obieris: nam et
magister exstitisti doctus et peritus in collegio Antverpiensi atque in
Seminario Maximo Mechliniensi, et rectorem egisti navum et benevolum Pontificia
Instituts Belgici in Urbe; novimus nominatim sollertiam et fidei studium, quibus
Apostolicae huit Sedi deservieris, Arius ut Summi Pontificis Legatus in Iaponia,
in Australia et in Lusitania, dein ut Praeses Sacrae Congregationis pro
Ecclesiis Orientalibus. Singula enim officia, quae in longo operae tuae
curriculo prospere explevisti, praeclare illuminant ipsius sacerdotalis tunc
pietatis, ardoris et sedulitatis magnitudinem. Profecto, Servator Noster, gloria
sacerdotum, fortitudo tua fuit, atque in te «lucem suam et virtutem suam emisit
abunde» (cfr. Ps. 42, 1-2).
Nunc autem, Ordinis equestris Sancti Sepulchri Hierosolymitani Magnus
Magister, pergis praestantem operam tuam et vires dedere iis, quos Ecclesia
mater tibi consilio et prudentia regendos tradidit.
Accipe ergo hanc mentis Nostrae significationem de tuo presbyteratu, qui
peculiari modo hoc mense celebrabitur; accipe etiam cohortationem fraternam, ut
pro tot divinae erga te providentiae beneficiis gratias in exemplum referas
congruentes Ei, a quo ingenium, praesidia et impulsus omnes recepisti.
Omnipotente Deo laus: tibi vero consolatio ex boni operis conscientia, quam
augere tibi optamus mittenda hac epistula.
Caritatis qua tecum devincimur pignus, caelestiumque munerum, quae in hoc
singulari vitae tuae eventu optamus, auspex sit Apostolica Benedictio, quam
violentes largimur tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus quos diligis,
quique te diligunt.
Datum Rοmae, die VIII mensis Augusti, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri
tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana