NUNTIUS
GRATULATORIUS AD
CONRADUM S.R.E. CARDINALEM
URSI,
ARCHIEPISCOPUM NEAPOLITANUM
Qui abhinc quinquaginta annos sacerdos es factus, Venerabilis Frater Noster,
mox huius eventus memoriam recoles; non solum tamen tibi ipsi repraesentando
quanta tunc fuerit laetitia, qui motus animi in Deum, quae propοsita; sed etiam,
quin immο praesertim, quae exinde manaverint considerando. Cum enim non inanis
honor sit sacerdotium, sed sacramentum hominem Deo pro hominibus consecrans,
ideoque quandam instituat vivendi et agendi rationem ad divinum in terris
instaurandum regnum et salutem, legitima sit et iucunda recordatio, si illud
integra vita et opera salutifera sint secuta. Quoniam autem non dubitamus quin
tibi tam longi temporis spatium mente repetenti gaudium sit bonae conscientiae,
en Nοs his Litteris adsumus testificantes te sacerdotio tuo esse optime
functum: idque ut idem gaudium multiplicetur. Novimus namque te, continenter
memorem sacerdotalis officii, ad hoc tuos aptasse mores et operam; hocque et
studiosius et efficacius, postquam receptus episcopatus aucto muneri et auctae
potestati te voluit esse parem. Inde manet imago tua, vita et indole et navitate
efficta, manet forma ministerii tui in rebus gestis dioecesis Neritonensis,
archidioecesium Acheruntinae et Neapolitanae: imago nempe boni pastoris, ab
ipso Christo ovium amorem docti; forma denique ministeria ad tempora, ad
fidelium necessitates, ad mutatas civilis et christianae societatis condiciones
accommodata. Nacque in re, si quid regiminis tui Neritonenses, Acheruntini et
Neapοlitani singillatim proprium sibi vindicant, omnes tamen commune habent
impigrum studium tuum, sollertem industriam, vigilem curam, quasi quandam
hereditatem, unde hauriant ad animos alendos et ad vias suas dirigendas, cum et
praebitum exemplum et facta cibus quοdammodo sint et lux, quibus spiritus
enutriuntur, ut vivant, et illuminantur, ut ambulent. Quae laudes eo magis
probandae sunt et mirandae, quod non sine difficultatibus fuerunt, nec sine
magnanima fortitudine partae, cum ipse diuturnus virium usus saepe et optimos
quosque viros fatiget. Qua re tibi gratulamur. Venerabilis Frater Noster, hunc
bonae dominici gregis administrationis thesaurum, et etiam hortamur velis
indefessus pastorale opus pergere, gratus in Deum, qui te ex multis electum ad
illud vocavit et fecit ut eidem decori esses et Ecclesiae, quique te diu adhuc
incοlumen servet, detque videas plurimos labori tui fructus illo cum
delectamento quo afficiuntur messores copiosas secantes fruges.
Quae impetrabilia faciat Apostolica Benedictiο, quam libentissime tibi
impertimus et omnibus qui quoquo modo huius tui optatissimi diei festa partem
habebunt.
Datum Rοmae, die IV mensis Iulii, anno MCMLXXXI, Pοntificatus Nostri tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana