|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA MITTITUR
R. P. GERARDO ROGOWSKI,
MODERATORI GENERALI,
PRIMO EXPLETO SAECULO A CONDITA
SOCIETATE DIVINI SALVATORIS
Reverendissimo Patri Gerardo Rogowski
Moderatori Supremo Societatis Divini Salvatoris
Contemplati permagna iam Nos cum laetitia simul diem natalem
Servi Dei Francisci Mariae Jordan insignis quidem conditoris Societatis Divini
Salvatoris qui instanti Iunio mense continget, simul – longius prospicientes
in posterum – centesima ipsa sollemnia natalicia excitatae ab eo hic Romae
eiusdem illius Societatis die videlicet octavo proximi mensis Decembris,
peculiarem hisce Litteris operam cupimus dare ut per te, Reverendissime Pater,
sensuum Nostrorum omnium et adfectuum apud Societatem interpretem vehementer
ante omnia gratulemur universae familiae vestrae primum ita prospere transactum
vitae actuosae et apostolicae industriae saeculum intra Ecclesia Christi
communitatem utque firmiter dein cohortemur singula eius membra ad pristinum
legiferi Patris animum penitus denuo suscipiendum, fervorem evangelicum studiose
repetendum, consilium religiosae congregationis fideliter implendum.
Sane haud praeterit Nos quae deliberationes et investigationes
hunc totum per annum in quattuordecim Societatis provinciis tribusque externis
missionibus sedulo iam tractentur de fontibus ac principiis instituti vestri, de
ipsius conditoris virtutibus ac propositis, de apta mentium renovatione legumque
adcommodatione secundum praesentes Populi Dei necessitates. Haec Nos studia
vestra precibus maxime Nostris comitamur ut anniversaria originum commemoratio
inveniat cunctos Societatis sodales ipsos ardentiores evangelii veraeque fidei
apostolos, constantiores Iesu Christi mundi Salvatoris praecones, promptiores
ubique Matris Ecclesiae ministros.
Non enim satis umquam virium aut temporis, satis opum aut curae,
satis ingenii aut laboris impendi poterit in praestantissimam omnium causam:
hominum scilicet aeternae salutis ac dignae illorum vitae terrenae secundum
Christi praecepta et Ecclesiae monita. Plures siquidem homines nunc quam alias
conquirunt lucem doctrinae Iesu Nazareni; plures quam antehac sacramentorum
sitiunt solacia et auxilia; plures usque appetunt sodalitatem baptizatorum
credentiumque in Christum ac beatam communionis ecclesialis securitatem. At
tamen haec ipsa maximi profecto pretii bona ac beneficia concupiscebat ipse
quoquoversus terrarum exportare Franciscus Maria Jordan ideoque Societatem illam
incohavit centum abhinc annos quae pro certo vitae suae munere communicaret cum
hominibus quam plurimis easdem Salvatoris mundi gratias.
Manet semperque in finem vinea ista colenda manebit; oves
quaedam reperientur semper errantes Pastoremque divinum desiderantes; opus
etiamnunc superest evangelii propagandi immensum, quod immo difficilius singulos
fit in dies ob alia nunc temporum adiuncta moresque hominum mutatos; vocatio
apostolica et missionalis, evangelica et sacerdotalis exspectat numquam non
animosos et alacres operarios. En igitur latissimum quidem campum ubi proprium
Salvatorianorum charisma suam valet debetque exserere vim.
Nihil autem dubitare possumus quin vos, si optatos certe fructus
spiritales ex centenaria hac Societatis celebritate derivaveritis in unamquamque
ipsius provinciam et missionem, domum immo et animam, plenius exsecuturi sitis
alta proposita venerabilis legum latoris clariusque etiam exhibituri exemplum
fidelitatis erga Ecclesiam, amoris erga familiam religiosam vestram, inflammati
ab integro studii erga vocationem vestri propriam. Inde vicissim sine dubio fiet
ut, quibus providus ipse Deus gratiam indiderit, facilius obsequantur Ei
Salvatorianumque ingrediantur institutum.
Haec proinde sensa Nostra et cogitata sunt de centesimo anno a
condita Societate Divini Salvatoris; haec vota Nostra sunt et bona omina quae
his Litteris testificari placuit tibi, Reverendissime Pater, et omni tecum cui
praees religiosae per orbem familiae. Esto demum vobis Apostolica Nostra
Benedictio singulis quidem amantissime reddita documentum benevolae
gratulationis Nostrae; esto pariter ea vobis superni posthac semper tum luminis
et solacii tum praesidii et roboris pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iulii, anno Domini
MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
|