|
IOANNES PAULUS PP. II
CHIROGRAPHUM
COMPERTA HABENTES
QUO CONSILIUM PATRUM CARDINALIUM AD
QUAESTIONES ORGANICAS ET OECONOMICAS APOSTOLICAE SEDIS EXPENDENDAS CONSTITUITUR
Comperta habentes gravie Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium
consilia atque propositi, quae in conventu Sacri Collegii a die V ad diem IX
mensis Novembris anno MCMLXXIX celebrato significarunt quaeque eiusdem coetus
participes postea Nobis declaraverunt, ea opportune ad effectum adducere
studemus. Inter causas autem, de quibus Sacri Collegii Sodales egerunt, reperitur
potissimum quaestio de quibusdam Apostolicae Sedis rebus disposite temperandis
necnon de ratione eius oeconomica. Expedire quidem videtur ut eaedem causse
etiam cum Patribus Cardinalibus, qui per orbem terrarum gregum Pastores sint
constituti et universalem Ecclesiam quodammodo repraesentent, accurate
excutiantur.
Quae cum ita sint, decernimus atque edicimus ut Consilium instituatur
quorundam S.R.E. Cardinalium per terras Archiepiscoporum residentialium, quorum
sit – adiutricem operam praebentibus Romanae Curiae ministeriis, ad quae negotia
pertinent, maxime vero Praefectura rerum oeconomicarum Sanctae Sedis –
quaestiones organicas et oeconomicas eiusdem Apostolicae Sedis expendere.
Datum Romae, die XXXI mensis Maii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
IΟΑΝΝΕS PΑULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana |