Dulce Nobis est aliorum Episcoporum, qui Nobiscum Christifidelibus
inserviunt, labores, difficultates, fructus ministerii, gaudia agnoscere, et cum
iis haec omnia fraterna caritate communicare. Hinc, Venerabilis Frater Noster,
cum accepimus te proximo mense Aprili quintum et vicesimum annum esse
sollemniter celebraturum, ex quo es Episcopus ordinatus, has Litteras curavimus
tibi mittendas, quibus tecum gauderemus tuque causam haberes, cur vehementiore
laetitia afferreris. Te namque laetari fas est, quo modo Apostoli antecessores
nostri, et ii qui eorum exempli memores, eorundem doctrinam et opera in hominum
societate repetunt. Tu quoque partes egisti eodem apostolico cum animo, quo
ductus plurima es aggressus ut Christum notum faceres et in suorum cordibus
confirmares. Haec quidem in dioecesi Barrensi de Pirahy, cuius exiguum regimen
nequit cum operibus comparari, tam multa etenim haec fuerunt, tamque pro
animarum utilitate salubria; haec in Rivi Nigri archidioecesi, ubi ad
brevissimum tempus commoratus, significasti tamen quae dotes tuae essent et quae
pastoralis sapientia, tametsi simul studio quaestionum Concilii Vaticani II et
aliis muneribus destinebaris; haec in archidioecesi S. Pauli in Brasilia, in qua
praesertim tibi cordi fuerunt quaedam maximi momenti ad Universitatem studiorum
Catholicam eius urbis, ad Seminarium Centrale, ad doctrinam et actionem
pastoralem sacerdotum, iuvenum in primis, pertinentia. Demum a Decessore Nostro
Paulo VI v. m. S.R.E. Cardinalis creatus ac deinde praepositus Sacrae
Congregationi pro Gentium Evangelizatione cotidie ostendis ad officium, quo
fungeris, et experientiam gubernandi tulisse et eum Christi amorem, qui consulta
suggerit et illuminat, unde istud Sacrum Dicasterium id perficere nititur, quod
nomen eius postulat. Ut quaedam tangamus missionalia itinera fecisti Missionibus
visendis, Episcopis et viris ecclesiasticis conveniendis, quo melius
condicionibus missionalibus cognitis aptiores pastorales normas proponeres, in
multaque alia incumbis, id potissimum spectans, ut missionalis apostolatus
provehatur. Cetera longum est enumerare. At satis est hinc colligere omni cum
contentione te conatum esse propositum explere in tuo episcopali insigni
inscriptum: “ Oportet illum regnare ”.
Haec omnia sunt thesaurus tuus, de quo tibi gratulamur quemque tu pro
christiana prudentia, fac in dies augeas, dona interim et beneficia a Domino
accepta tibi repraesentans intima memoria, corde grato pioque.
Nos vero tibi hoc caelitus adprecamur et quasi conciliamus Apostolica
Benedictione, cum iis omnibus participanda, qui te in episcopali Iubilaeo
celebrando circumstabunt.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXX mensis Martii, anno MCMLXXXI,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana