Venerabili Fratri Nostro
NARCISSO S.R.E. Cardinali JUBANY ARNAU
Archiepiscopo
Barcinonensi
Per litteras huic apostolicae Sedi datas accepimus die altero et vicesimo
huius mensis Ianuarii XXV expletum annum Episcopatus tui a te celebratum iri;
quam diem optasse te quidem quasi in umbra transigere, sed aliter visum tum
Episcopis qui tecum labores regendae archidioecesis participant, tum clero
populoque Barcinonensi, cui pater benevolus pastorque sollicitus praees. Id
autem summe gratum Nobis, qui quicquid in Venerabilium Fratrum Nostrorum honorem
impendatur, in Ecclesiae etiam honorem recidere putamus. Ceterum, per hanc rerum
occasionem tum mutua cognitio gliscet pastorem inter et gregem, tum etiam amor
in vicem et consuetudo confirmabitur; e qua re nonnisi bona manare nemo non
videt.
Oriatur ergo, Venerabilis Frater Noster, hic dies nitidus ac donis omnibus
cumulatus, quibus gaudeas in Domino: est enim sollemnis, sanctus et venerauone
colendus suscepti Episcopatus dies. In quo nimirum, quasi maturato sacerdotio,
non solum tributum tibi ut cum successoribus Apostolorum computareris, sed etiam
eae tibi factae sunt potestates, quae omnem humanam facultatem transcendunt. Non
ergo mirum, si venerandi Patres Ecclesiae sacerdotium et Episcopatum quasi
perpetuo carmine celebrant.
Tu vero, Venerabilis Frater Noster, accepta talenta non fossa terra
abscondisti, sed impiger auxisti: virtute primum, mox industria, sive enim
sacerdos, sive Episcopus, sincera semper pietate floruisti erga Deum eiusque
sanctissimam Matrem; nituisti prudentia, “quae cernitur in delectu bonorum et
malorum”; studio acerrimo praestitisti gloriae Dei procurandae, hominum que
salutis obtinendae; caritate in omnes antecessisti, maxime erga sacerdotes,
egenos, aegrotos; docuisti praeterea iuvenes in Seminario Barcinonensi, doctrina
quidem, magis moribus; labores sacrosancti Concilii Vaticani II participasti,
idque diligenter atque magno cum fructu; post vero Concilium illud, summa ope
curasti ut eius placita ad exitum deducerentur. Sacerdotum tuorum navitatem
amore, constantia direxisti, in Ecclesiae tuae prosperis gaudens, fidens in
adversis, eorum atque laicorum eruditionem promovisti, spem melioris aevi fovens
in pectore. Ouae omnia profecto in tuam laudem cedunt, Venerabilis Frater
Noster: de iisque omnibus cum gratulamur, tum gratias agimus quam maximas.
Ceterum, te valere iubemus; in quem prospera omnia, laeta, sancta imploramus.
Accedat Benedictio Nostra apostolica, quam tibi, Episcopis Auxiliaribus tuis,
clero populoque nobilissimae Ecclesiae tuae, ac quotquot te amant, impertimus
amanter.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, anno MCMLXXXI, Pontificatus
Nostri tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana