 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
VENERABILEM PETRUM S.R.E.
CARDINALEM PARENTE
Venerabili Fratri Nostro
PETRO S. R. E. Cardinali PARENTE,
Sincera quidem benevolentia et caritate te salutamus,
Venerabilis Frater Noster, tibique ex animo gratulamur, cum vicesimam quintam
renovaturus sis anniversariam memoriam suscepti episcopatus, quem aliquot annos
ut Perusinus Archiepiscopus gessisti, tibique libenter significamus eximium
gaudium Nostrum, dum optimorum munerum copiam tibi a Domino precamur.
Scimus praestabilem locum quem inter sacrorum Antistites
obtinuisti, atque merita quibus iam antea aestimationem et amorem tibi
conciliavisti praesertim cum, theologicarum disciplinarum magister sedulus ac
peritus, plurimos adulescentes adiuvisti in viis Evangelii ac doctrinae
catholicae. Neque obliviscendum est fructuosum ministerium Apostolicae huic Sedi
praestitum, in quo, praesertim ut Assessor Sacrae Congregationis S. Officii,
quae “pro Doctrina Fidei” nunc appellatur, es versatus.
Postquam vero inter Patres Cardinales es ascitus, pergis operam tuam praestantem
navare, ut Mystici Corporis Christi sodalibus obveniat spirituale bonum et
utilitas.
Quapropter, Venerabilis Frater Noster, in hoc vitae tuae
memorando et iucundo eventu, tecum extollimus bonitatem Dei omnipotentis qui
tales tibi animi dotes tribuit, quibus tot annos prospere valeres esse
mysteriorum divinorum cultor et dispensator, multorum eruditor et magister.
Vota, denique Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi
cunctisque qui sollemnibus ob iubilaeum tuum indictis intererunt, volentes
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXXX,
Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
|