IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
MICHAELI
TUCCI,
PRAEPISOTO GENERALI
ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM
VULGO THEATINORUM
Solet Ecclesia in liturgica Sanctorum celebratione eorum
ad caelestem beatitudinem diem natalem commemorare; at decet etiam, grato
cum animo in Deum, omninm bοnοrum datorem, dierum memoriam renovare,
quibus in terris nati sunt. Sancti, quos Deus vocat «secundum propositum
suum et gratiam» (2 Tm 1, 9), ut sint peculiari modo conformes imaginis
Christi Filii sui, membra sunt lecta Corporis Mystici Christi, quod est
Ecclesia (Col 1, 18), evangelicae perfectionis exemplaria, et plerumque
constituuntur ut sua multiformi industria in rebus gestis Ecclesiae et
humani generis mοnumenta relinquant.
Paterno igitur cum gaudio, Sancti Caietani Thienaei
filii spirituales dilectissimi, accepimus diem eius quinquies centenarium vοs esse celebraturos.
Caietanus Vicetiae natus mense Octobri anno MCCCCLXXX, ut
ad historiae veritatem proditum est, in familia religione perfusa aptis usus
est condicionibns ut primo sanctitati fundamentali satisfaceret in
baptismate acceptae, nempe gratiae sanctificanti, virtutibus
supernaturalibus et donis Spiritus Sancti; quae excoluit in se, quο magis ac
fidelius in dies Christum sequebatur, qui eum ad sanctitatem vocabat, primum
in laicali, deinde in sacerdotali et demum in vitae religiosae statu.
Pulchrum est eum observare adulesceritem bene moratum,
Patavinae Universitatis Studiorum alumnum, ubi doctoris gradum adeptus est
«in utroque iure», post quem sacram tonsuram accepit, intimae – licet enim
conicere – ad statum ecclesiasticum vocationi oboediens; in Aula Summi
Pontificis eum mirari, in qua praefectus muneri scriptoris Litterarum
Pontificalium dignitate Protonotarii Apostolici aucti, sub Pontificibus Iuliο
II et Leone X, ipsius amantissimis, sollertem operam Curiae Romanae navavit.
Εuis industria in Oratorio a Divino Amore et auxilium insanabilibus
allatum in hospitio S. Iacobi in Augusta praeclara fuerunt
caritatis et interioris reformationis exempla, quae praebuit etiam
apostolatum exercendo in Confraternitatibus laicalibus, praesertim
Vicetiae, in Patria sua, Veronae et Venetiis, ubi piorum illοrum
sodaliciorum, uti iam sodalicii Romani a Divino Amore, spiritum instauravit,
sodales excitando ut communiter orarent, Verbum Dei audirent et meditarentur
atque Sacramenta frequenter susciperent: quae piae exercitationes
efficacissime significabantur caritate erga aegros et pauperes, quia, sicut
ipse aiebat, «non fervore affectus, sed fervore effectus animae
purificantur» (Lettere di S. Gaetano da Thiene, Città del Vaticano,
Studi e Testi, 1954, p. 31). Iure Summus Pontifex Pius XII, in eius caritatis opera
cοnsiderationem intendens, in Litteris vobis missis sollemnia saecularia
mortis huius vestri Fundatoris celebrantibus eum appellavit «ardentem
Divini Amoris apostοlum et christianae misericordiae antesignanum» (In Tabulario generali Ordinis
clericorum
Regularium vulgo Theatinorum - Romae).
Ut vero Sancti Cafetani charisma proprium possit recte
existimari iuvat potius perpendere: eum in Ecclesia aetatis suae vitam
apostolicam restituisse; viros ecclesiasticos ad sanctitatem suae ipsοrum
vocationis et status revocasse; evanigelicam paupertatem aperte esse
testatum simulque se diligentissimo studio Christum esse imitatum.
Divino obsequens afflatui Caietanus cum tribus sociis,
Ioanne Petro Carafa, Episcopo Τheatino et mox Papa Paulo IV, Bonifatio de'
Colli et Paulo Consiglieri, sollemnium votorum professione, postridie Idus
Septembres edita anno MDXXIV apud Sancti Petri in Vaticano sepulcrum,
Instituti Clericorum Regularium initium fecit, cui propositum erat exempla
pristinae communitatis apοstolicae Hierosolymitanae redintegrare, in qua
fideles, Spirito Sancto moti, vivebant fide coniuncti et Apostolorum praeceptis audientes,
perseverantes in fractione panis et orationibus,
omnibus prout cuique opus erat bona sua dividentes et, caritate Christi
congregati, erant cor unum et anima una (cfr. Act 2, 41-47; 4, 32-35).
Instaurabantur igitur notae illae commuunitates
sacerdotales quae, per saecula identidem constitutae, in ministerio Pastοrum
eorumque Ecclesiarum fuerant, semperque sincere Christi Evangelium
testificatae tutam reddiderant quamlibet Ecclesiae veram reformationem.
Merito eximius S. R. E. Cardinales Gulielmus Sirleto, qui Romae aliquot annos
hospes fuerat Τheatinorum, de horum Instituto dixit: id «in procuratione
divini cultus, contemptione divitiarum, ceteroque vivendi mοdο, vestigiis
Apostolorum insistentes, prima illa Christianae Ecclesiae tempora nostra
aetate repraesentare» (Antonio Caracciolo, Synopsis veterum
religiosorum, Parigi 1628, p. 2). Item Caesar Cardinalis Baronio in suis
adnotationibus ad Martyrologium Romanum, Τheatinos designans ait «pristinam apostolicam vivendi formam ex integro
redditam sancte pieque colunt» (Cfr. Regnum Dei. Collectanea theatina,
2 (1946), p. 47).
Hoc est ex historia spiritus Sancti Caietani charisma.
Unde Ecclesia, celebrans in liturgia euis memοriam, ita precatur: «Deus,
qui beato Caietano presbytero apostolicam vivendi formam imitari
tribuisti»; quam ob rem a Domino petit ut, eo impetrante, sibi det ei semper
confidere et Regnum euis quaeterere (Ex Missali Romano, die VII mensis Augusti).
Haec rerum humanarum contemptio ac despicientia haecque
Patris caelestis fiducia, qui pascit volatilia caeli et vestit lilia campi
(Mt 6, 26, 28), magnopere contulit ut cultus vestri Fundatoris
divulgaretur, praesertim per gentes Latinas quae.dicuntur, utque invocaretur «Sanctus Providentiae».
Inde Clericorum Regularium Οrdinem, primum quοd ad
tempus institutionis attinet (1524), insignes alii plures Ordines
Regularium (Cfr.
Annuario Pontificio, Chierici Regolari), Deo favente, secuti sunt, qui et
ipsi pristinae communitatis
apostolicae spiritum servantes, magno auxilio fuerunt sive Concilio Tridentino
agendo eiusque decretis exsequendis, sive catholicae reformationi ad
effectum adducendae, quae saeculo sexto decimo effici coepta est.
Harum communitatum testificatione, ex sacerdotibus
reformatis cοnstantium, sanctus Caietanus reformationem quοque, immo
praecipue, cleri intendebat, quae eo diffusae cοrruptelae tempοre
pοstulabatur. Εx Instituto sancti Caietani, ut e ceteris eiusdem generis,
viri ecclesiastici incitamentum trahebant ad interiorem in primis
reformationem, vera totaque mentis et morum conversione significandam
atque ministerii sacerdotalis exercitio, iuxta voluntatem Christi Summi
Sacerdotis et Pontificis novi Foederis explicato, eos commonefacientis:
«videte quοd tractatis». Hac in re cuidam annalium scriptori Theatino
licuit verissime affirmare: «eos, qui nulla utebantur regula, se in speculo
Clericorum Regularium intuentes, animadversurοs esse quantum de via, et sibi
sequenda, deflecterent» (Valerio Pagano, in Regnum Dei, οp. cit.,
24 (1968), p. 57).
«Sequelam Christi» autem Caietanus eiusque sucii
amplectentes, spiritu verae paupertatis evangelicae imbuti, non minus
externarum rerum contemptus exemplum praebuerunt.
Magno, immo heroico animο, Caietanus et Iοannes
Petrus Carafa, una cum reliquis sodalibus qui pariter Institutam condiderant, bona sua ecclesiastica et patrimonium dimiserunt. Posthac
sibi proposuerunt quod Sanctus Paulus monebat – ut reditibus sacri
ministerii viverent, nam, «dignus est operarius mercede sua (Lc 10, 7), et
voluntariis fidelium largitionibus. Sine certis censibus et fructibus, nec
tamen mendicando, vivebant caelestis Patris providentiae filiorum more se
committentes.
Huiusmodi maximus et fere haud veri similis rerum
humanarum contemptus effecit ut societas illius aetatis fidem tribueret
reformationi, quam Caietanus viris ecclesiasticis suadebat et, per eos, pοpulο christiano, ad evangelicam sui status, perfectionem a Deo vocato.
Haec omnia efficere pοtuit Caietanus, quia Christum
imitandi vehementi amore impellebatur; in eum enim oculis defixis culmen
est adeptus evangelicae perfectionis, caritatique ita se tradidit, ut
supremis proximus diebus vitam suam postquam ardentibus precibus divina
invocaverat clementiam, Deο offerret, urbi Neapoli, cruentis civium
certaminibus perturbatae, pacem impetraturus: quοd communi sententia eius
vitae scriptores narrant.
Inde nemo nοn videt quam etiam his temporibus apta sint
ea quae sanctus Caietanus, quod attinet ad animarum et ad societatis
utilitatem docuit.
Quod vere sacerdotali spiritu ornatus fuit, «interioris
hominis» assidue renovandi studiosissimus, quο meluis Dei et proximi amori,
in quo posita est christiana perfectio, manciparetur; quod indefatigabili
ardore Ecclesiam suae aetatis, «semper reformandam», reapse renovandam
curavit; quod sincere et fortiter purοs Evangelii fontes repetivit atque
Apostolorum et discipulorum Domini vivendi formam, sive in privatae et
communis paupertatis usu, sive in ratione vivendi christianorum, vinculο
amoris Christi in cor unum et animam unam colligatorum; quod
enixe studuit decori Domus Dei et digno ministerio liturgico, cuius
celebrationi euis familiae religiosae peculiariter prospiciendum erat; quοd aegrotis,
pauperibus, derelictis, tabe affectis et fastidiosis
morbis – similibus quidem huius societatis calamitatibus – indesinenter
servivit; quοd denique fidenter se credidit providenti bonitati Patris
caelestis, hominem adhortantis ut suspiciat, speret, consectetur ea, quae
huius saeculi sensum, ad utilitatem tantum spectantem, et per Concilium
Οecumenicum Vaticanum II reprehensum, excedunt: quοd his laudibus aliisque spiritus proprietatibus enituit, sanctus Caietanus merito
fidelibus ad imitandum prοpοni potest.
Laeti quod his Litteris, haud dubie potissimum vobis
gratis, praesertim cum Caietanus Sedem Petri impense
dilexerit, has celebrationes vobiscum quodammodo communicamus, vos in Domino
cohortamur, ut semper vestrum Institutorem imitemini, sicut et ipse Christum:
hocque profecto efficietis Christum sequendo, fidelibus quοad animos et corpora
subveniendo, opera vestri sacerdotalis ministerii exercendo, ad Christi corpus
aedificandum conferendo (Eph 4, 12).
Hac mente ducti, tibi, dilecte fili, et universae, cui
praees, religiosae Familiae, Benedictiοnem Apostolicam, supernorum munerum
auspicem, amanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Augusti, anno MCMLXXX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana