 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD FRANCISCUM S. R. E. CARDINALEM MARTY, ARCHIEPISCOPUM
PARISIENSEM
Singulari cum amoris affectu hodie ad te mentem convertimus, adventante vitae
tunc felici eventu: etenim die XXVIII huius mensis quinquagesimum annum
implebis, ex quo, in sortem Domini vocatus, sacerdotium iniisti. Qui dilectionis
senses, quo in te ferimur, in recenti itinere, quo loca quaedam Galliae
invisimus, est admodum confirmatus. Viget enim apud Nos memoria hospitalitatis,
qua sumus perhumane excepti; praesentes cognovimus egregiam existimationem, qua
credentes et non credentes, praesertim vero humiles nati ac tenues, te
prosequuntur.
Est ergo iucunda Nobis hunc opportunitas, ut hunc natalem ex animο tibi
gratulemur tecumque Dοminο, οminium bοnorum largitori benignissimo, gratias
maximas agamus pro tot donis, quae tibi ac per te, «cooperatorem suum in
evangelio» (cfr. 1 Thess 3, 2), diuturno huc tempore tribuit.
Iuvat profecto meminisse te, cum inter presbyteros esses ascriptus, vires
tuas in Christi et Ecclesiae famulatum impendisse; deinde, in Apοstοlοrum
successores cooptatum, Ecclesiam S. Flori prius rexisse, delude gregi Remensi
cum officiοrum diligentia praefuisse, donec e vοluntate Pauli VI, Decessoris
Nostri fel. rec., praeclara ista Sedes Parisiensis tibi crederetur.
Laudes tuas perstringentes in lumine pοnere gaudemus studium, quo
commendaris, rei pastoralis et missionalis; qua ex parte etiam memorandum est te
οlim Praesidem Cοnferentiae Εpiscopalis Gallicae et Praelatum «Missionis
Galliae», quae dicitur, egisse. Peculiari sane cura eos fovisti, qui schοlas
obeunt; salubriter es annisus, ut sacerdotes perenni institutione iuvarentur et
cum iis, qui altiores excolunt doctrinas, operam sociarent, praesertim ad
quaestiones circa fidem quod attinet; ut laici consentanea sibi munia
apostolatus exsequerentur; ut catechesis sedulo traderetur.
Haud equidem ignoramus molestias et aerumnas, quae pastori sunt tolerandae,
ut spirituales filios «in Christo Iesu per evangelium gignat» (cfr. 1 Cor
4, 15). Verumtamen, ut ait S. Carolus Borromaeus, «quam mirabiliter tollit
laborem, considerare remunerationem paratam bono Sacerdoti tractanti fideliter
ministerium suum» (Orationes XII, Rοmae 1963, p. 150).
Divinae igitur largitatis praemia, quibus iam hic in terris perfrui licet,
tibi exoptantes, Benedictionem Apostolicam, benevolentiae ac dilectionis Nostrae
signum, tibi impertimus; quam etiam ad Auxiliares Episcopos tuοs, ad clerum et
Christifideles Ecclesiae Parisiensis, necnon ad universos iubilaei tui
participes vοlumus pertinere.
Εx Aedibus Vaticanis, die III mensis Iunii, annο MCMLXXX, Pontificatus
Nostri secundo.
IΟANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
|