 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD IOSEPHUM ASAJIRO S.R.E.
CARDINALEM SATOWAKI ARCHIEPISCOPUM
NAGASAJIENSEM
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO ASAJIRO S. R. E. Cardinali SATOWAKI
Archiepiscopo Nagasakiensi
Quoniam, ut compertum habemus, intra paucos dies annum quintum
et vicesimum complebis, Venerabilis Frater Noster, a suscepta dignitate
episcopali exactum, idcirco, dum de felicissimo eventu cogitamus, Nobis placet
hanc ad te dare epistulam gratulatoriam, ut per eam tibi et benevola existimatio
Nostra confirmetur et persuasum habeas Nos iam nunc, etsi cogitatione dumtaxat,
esse participes exspectatae huius celebritatis tuae atque laetitiae.
Est re vera, trac data opportunitate, cur in primis
benignissimum Deum magna communione prece collaudemus, pro tanta largitale tibi
tot annos impertita. Ipse enim olim tibi dedit ut, theologicis studiis hic Romae
expletis, sacerdos in aeternum sacratus sis in ipsa Urbe. Tunc, in patriam
regressus et laudabili doctrina instructus, in Nagasakiensi archidioecesi haud
pauca officia obire coepisti magnique etiam ponderis. Aliquamdiu munus
Administratoris Apostolici Insulae Formosue, cum res ibi in angustiis esset,
explevisti magna cum laude. Postea autem providenter episcopali dignitate es
insignitus atque, Ecclesia Kagoshimacusi anno MCMLV ad dioecesis gradum evecta,
primus tu fuisti pastor eius, in eaque tredecim annos prosperam navavisti
operare pastoralem, uti clare testantur tum Christifideles et presbyteri duplo
frequentiores eo tempore facti tum incepta benefica et socialia atque
scholastica per te orta et aucta. Tandem, tuis dotibus et meritis necnon
peculiari ingenio missionari commendatus omnique rerum agendarum peritia
praeditus et praestans, cum omnium dignissimus visus esses, qui praeclaram
regeres archidioecesim Nagasakiensem, eidem praepositus es pater et pastor
exeunte anno MCMLXVIII ipseque ex illo tempore immutata alacritate adhuc laboras
pro salute istorum fidelium tuis curis demandatorum.
Praeterea non Nos fugit te, pro tuo munere Praesidis
Conferentiae Catholicorum Iaponiae Episcoporum, excultum etiam esse eorum ducem
in pastoralibus negotiis iuxtamandatum apostolicum dirigendis, in obtemperando
praeceptis Concilii Vaticani II atque in inconcussa erga Apostolicam Sedem
fidelitate servanda, in qua re eminens exemplum te praestas omnique laude
dignum. At, cum non hic sit cur cetera multa commemoremus, quibus quidem totum
novimus illustrari opus tuum, Nos igitur te ad id continuandum animo hortamur,
adeo ut, etiam in posterum isti sacri gregis portioni quam maxime proficiendo,
exspectationem Ecclesiae expleas.
Quod reliquum est, Nobis nunc eadem te caritate complectentibus,
qua temet ipsum nuper in sacrum S. R. E. Cardinalium Gollegium cooptavimus, non
aliud restat, quam ut optima vota Nostra, cum iteratis gratulationibus
coniuncta. Nos interea Benedictione Apostolica firmemus tibi a manter data, quam
volumus etiam ad necessarios tuos, Venerabilis Frater Noster, ad omnesque
pertinere, qui huius iubilaei tui gaudia participabunt.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Aprilis, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
©
Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
|