 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA IOSEPHO MARIAE CARDINALI SENSI,
OB QUINQUAGESIMUM EXPLETUM
ANNUM
SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO MARIAE CARDINALI SENSI
Quinquagesimo sacerdotii tui die natali appropinquante hasce ad te Litteras
damus quae et Nostram tibi laetitiam significent et bona simul proferant vota
quibus tibi, Venerabilis Frater Noster, tam faustum cupimus eventum gratulari.
Quoniam quidem omnia optima dona ab altissimo atque omnipotenti procedunt
Datore, imprimis tecum illi gratias quam plurimas nitimur persolvere Illiusque
dicere vehementer laudes. Ille est enim “ qui praedestinavit nos in
adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum
voluntatis suae ”; qui Spiritus Sancti cooperante Nos vivificat virtute; qui
salutis viam per Ecclesiam nobis ostendit, vitae suae nos reddens consortes.
Atque revera, quotiescumque incomprehensibilia summae Eius dilectionis
consilia, quae in unoquoque nostrum efficiuntur, memoramus, facere non
possumus quin illa sacri psaltae verba clarissima iteremus: “ Multa fecisti
tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationes tuas pro nobis; non est
qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super
numerum ”. Fac ergo, Venerabilis Frater Noster, ut digne paternam Dei
benevolentiam celebres qua te sustentavit ad sacrum ministerium sedulo
peragendum. Namque Sacerdotium adeptus supernaque gratia adiutus, annisus es
ut tam gravi munere omni navitate perfungereris. Sollicito dein famulatu huic
Apostolicae Sedi inserviisti: in nonnullis enim Civitatibus, episcopali
insignitus dignitate, personam Summi Pontificis haud paucos per annos gerens,
studiose operatus ut publicae necessitudinis rationes inter civiles potestates
et Apostolicam Sedem amicitiae vinculis confirmarentur simulque
Christifidelium in illis locis degentium bono consuleretur. Fuisti quidem
Apostolicus Nuntius apud Rempublicam Costaricensem, Delegatus Apostolicus in
Palaestina, demum Nuntius in Hibernia et Lusitania in qua diuturnam officiorum
diligentiam rebus in arduis comprobasti, plurimam etiam pastoralem tuam
sollicitudinem praestantemque animi virtutem ostendens. Nunc vero, ut sacri
Collegii Patrum Cardinalium Sodalis, quibusdam Romanae Curiae Dicasteriis
consilio rerumque usu ades. Has igitur laetus accipe gratulationes quibus ex
animo te prosequimur. Et cum cara ac dulcis Salvatoris Natalis appropinquet
sollemnitas, Patrem futuri saeculi et Principem pacis suppliciter deprecamur
ut, intercedente Beatissima Virgine Maria, Pontificatus Nostri fulgidissima
stella, Ipse caelestium dignetur donorum ubertate te angere ac pariter felicem
fortunatumque servare. Quorum denique munerum nuntia et conciliatrix atque
propensae caritatis Nostrae testis Apostolica sit Benedictio quam tibi,
Venerabilis Frater Noster, tuisque familiaribus et amicis, amantissime in
Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Decembris, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana
|