Missionali semper studio flagrantis Ecclesiae Dei animum et oculos in se mox
urbs Manila deducet cum nempe et quadringentesimum colet animum plenum a condita
ipsa sua dicione ecclesiastica et simul maxima quidem cum rei convenientia
laetans suscipiet complures participes Congressus Missionarii Internationalis
– primi videlicet in Asia – ineunte Decembri mense. Perdiligenti igitur cum
mentis intentione iam nunc praevidemus. Nos eundem felicem archidioecesis
Manilensis eventum eundemque sine dubio salutarem prorsus missionalem conventum.
Ut autem ipsa Vicarii Christi persona inter amatos fratres episcopos et probatos
evangelii praecones e plurimis regionibus, veluti praesens conspiciatur utque ex
Beati Petri Successore benevola recipiatur operum missionariorum incitatio,
animorum apostolicorum confirmatio, futurorum temporum illuminatio, volumus
nimirum ut Missus quidam Extraordinarius Noster ibi a secundo ad sextum diem
mensis Decembris adsit memoratoque Congressui Missionario Internationali nomine
ac nutu Nostro praesit. Quem vero Missum destinare magnopere placet te ipsum,
utpote Praefectum Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quae
plurimo cum fructu ac bonorum spiritualium proventu incepta missionalia per
Catholicorum orbem disponit. Hanc autem nominationem dum istis litteris
renuntiamus libentes, firmiter Nos eodem tempore sperare precando declaramus per
celebrationes, sermocinationes, deliberationes intra illum Congressum motui
missionali ac flori pastorali Ecclesiae Catholicae universas per Asiae regiones
novas additum iri de caelis vires novamque pro Christo Domino operandi
alacritatem.
Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, necnon dignitatis tuae consorti
Iacobo L. S. R. E. Cardinale Sin, Manilensi Archiepiscopo, qui cum adiutoribus
in hunc apparandum Conventum multas curas intendit, ceteris Praesulibus et
universis, qui ea de causa istuc congregabuntur, Benedictionem Apostolicam,
caelestium donorum pignus, amantissime in Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Novembris anno Domini MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana