Venerabili Fratri Nostro
Vincentio S.R.E. Cardinali
Enrique y Tarancón
Archiepiscopo Matritensi
DIES PRIMA proximi mensis Novembris, ob sollemnitatem Omnium
Sanctorum clara, erit profecto tibi clarissima, cum in illam incidat initi
sacerdotii tui pergrata memoria. Ad quod sane, ut respexerunt omnia consilia tua
invenis, ita libenter redit animus quotiens avet ad fontem tot beneficiorum,
gratiarum, gaudiorum remeare, quibus vita tua affluit, vel in episcopatu
sollicitudinibus.
In praesentia vero post decem lustra in “ Atriis domus Dei
nostri ” acta, sub Christi atque Matris eius obtutu, gaudia illa, dulcia ac
serena, accrescunt.
Inter illos autem qui hac occasione te circumstant, gaudium tuum
et corona tua, et Nos praesentes per amorem et affectum considera. Nos, dicimus,
quos Venerabilium Fratrum Nostrorum prospera tam delectant, quam adversa tristi
maerore afficiunt. In Beati Pauli apostoli similitudinem cor Nostrum tibi patet,
Venerabilis Frater Noster, et Ecclesiae tuae, et necessitudinibus, et spei omni
quae tibi floret in animo. Deoque preces admovemus assiduas, ut tibi cum semper,
tum hodie maxime praesentissimus adsit.
Iam vero, quid, Venerabilis Frater Noster, in hac die tibi
gratulemur, liquido patet: sacerdotium videlicet, atque episcopatum, quibus te
Deus benevolentia sua ornavit. Per illud enim Eucharistiam consecras, et peccata
dimittis nomine Dei, et in caelestis Patris amicitiam peccatores reducis: res
divinae creditae homini!; per episcopatum vero in successoribus Apostolorum
annumeratus, eorum dignitatem atque potestatem participas.
Sed ob id etiam, Venerabilis Frater, summopere gaudemus,
videlicet vitam tuam sacerdoti atque Episcopi eo spectasse, unde maior gloria
Deo manaret. Id pietas tua egregia ostendit, et amor in Christum in eiusque
sanctissimam Matrem; et industria praeterea multa, et studium erga pauperes,
maxime aegrotos, ut patrem addecet sollicitum. Quoniamque amor urgebat, etiam
opera fluxerunt: nitet enim sacerdotium tuum ob assiduam verbi Dei
praedicationem, scriptis haud paucis suffultam, ob pietatis exercitia
frequentissime praedicata, ob sollicitudinem praescriptionum Concilii Vaticani
II ad exitum deducendarum, ob cultus splendorem ac musicae sacrae attributum
honorem. Sacerdotum etiam sanctitas et disciplina, puerorum educatio christiana
valde tibi cordi fuerunt.
De his omnibus ceterisque multis tibi gratias agimus,
Venerabilis Frater Noster, teque Dei benevolentiae committimus, cuius sit pignus
ac signum Nostra Apostolica Benedictio, quam tibi, Auxiliaribus tuis, clero
populoque tuo Matritensi, tam dilectis Nobis, omnibus quos amas impertiri
placet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Octobris, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana