Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Šeper
PECULIARI CUM AMORIS affectu et egregia cum existimatione ad te
convertimur, adventante vitae tuae, quam Deo et Ecclesiae devovisti, felici
eventu: etenim mox vicesimum quintum annum implebis ex quo sacerdotium tuum ad
plenitudinem est perductum.
Quam occasionem omittere nolumus quominus tibi hunc Episcopatus natalem ex
animo gratulemur tecumque Domino, omnium bonorum fonti inexhausto, gratias
plurimas agamus pro tot muneribus, quae tibi et per te aliis hoc temporis spatio
est benigne largitus.
Recordatio autem illius diei, quo Apostolorum successor sacro
ritu es ordinatus, sine dubio efficiet ut hoc praecelsum donum nova quadam luce
menti tuae obversetur teque novo spirituali repleat gaudio. Datum est enim tibi
“ episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere ”; quibus verbis et
officium excelsum et praeclara laus sacri Pastoris apte significantur.
Hac mente ductus, archiepiscopale munus, tibi creditum, exsequi
studuisti: prius ut Coadiutor Praesulis, qui tum fuit, Zagrebiensis, deinde ut
Sedi huic pleno iure praepositus. Novimus sane multiplici sedulitate ac labore
te in illa vinea Domini esse operatum. Meritis igitur conspicuus, cum in
huiusmodi pastorali studio versareris, in Patrum Cardinalium Collegium a Paulo
VI, Decessore Nostro rec. mem., es cooptatus, scilicet particeps effectus eximii
“ Presbyterii ” Romanae Ecclesiae, tui semper fideliter haesisti.
Animus hic obsequens tuus Petri Sedi et visibili Ecclesiae
Capiti peculiariter effulsit, cum commissum tibi munus Praefecti Sacrae
Congregationis pro Doctrina Fidei, patria relicta, assumeres; quod adhuc geris,
spirituali bono totius Familiae catholicae intentus.
Nos ergo Deum impense deprecamur, ut tibi, hanc anniversariam
memoriam recolenti, supernae gratiae et solacii copiam concedat. Beatissima
Virgo Maria, quae est certissimum praesidium eorum, qui in sortem Domini sunt
vocati et quam toto pectore veneraris ac diligis, tibi propitia adsit.
Sit denique signum singularis benevolentiae et caritatis Nostrae
Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, et cunctis, qui
tibi, vicesimum quintum Episcopatus natalem celebranti, sociantur, libentissime
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Septembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus
Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana