 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
HERMANNUM CARD. VOLK, EPISCOPUM MOGUNTINUM, VIII EXACTO SAECULO AB OBITU S.
HILDEGARDIS
LUMEN GENTIS atque aetatis suae, sancta Hildegardis, quae Bingensis
cognominatur, clarius in praesenti refulget, siquidem octingentesimus annus
expletus celebratur ex quo illa ex hoc mundo, a cuius nequitia et maculis erat
remota, sed cui, caritate Christi urgente, innumera beneficia contulit, pia
morte decessit, in aevum sempiternum apud Deum victura. Quam quidem
anniversariam memoriam laeta animo participamus cum omnibus, qui hanc rari
exempli mulierem admirantur et venerantur, teque, Venerabilis Frater Noster,
cuius intra dioecesis fines illa diu vixit rebusque terrenis est erepta,
rogamus, ut sensuum Nostrorum sis interpres et nuntius.
Non est qui ignoret primariam laudem, qua hic Germaniae flos ornetur, esse vitae
sanctitatem: puella cum esset octo annorum, sanctimonialibus tradita est, a
quibus institueretur, ac mature ipsa vitae religiosae iniit viam, quam studiose
fideliterque percurrit; socias, idem suscipientes propositum, congregavit, nova
monasteria condidit, unde “ Christi bonus odor ”.
Peculiaribus donis supernis a tenera aetate locupletata, sancta
Hildegardis arcana, ad theologiam, medicinam, musicam aliasque artes
pertinentia, sagaciter perspexit de iisque ubertim scripsit atque coniunctionem
inter redemptionem et creaturam in lumine posuit.
Ecclesiam unice amavit: hac ardens caritate e monasterii
claustris exire non dubitavit, ut tamquam intrepida veritatis pacisque
propugnatrix sacrorum antistites, publicae rei auctoritates, et ipsum
imperatorem conveniret atque etiam hominum multitudines alloqueretur.
Ea quae, licet corpore semper infirma, sed spiritualibus viribus
praevalida atque vere “ mulier fortis ”, olim “ Germaniae prophetissa ”
vocabatur, in hac anniversaria memoria Christifideles e gente sua aliosque
instanter affari videtur. Ipsa vita et actio praeclarae huius Caelitis docent
coniunctionem cum Deo et impletionem voluntatis divinae esse bona summopere
appetenda, maxime iis, qui arctiorem viam in statu religioso elegerint: ad hos
ipsos iuvat verba sanctae Hildegardis dirigere: “ Videte et ambulate in recto
itinere ”. Christianae fidei cultores impelli se sentient, ut nuntium
evangelicum hac ipsa aetate in vivendi usum traducant. Haec praetera magistra,
Deo plena, ostendit mundum solummodo recte intellegi et administrari posse, si
habeatur creatura amantis et providentis Patris, qui est in caelis. Demum cura,
quam ea aequalium animis et corporibus quasi indefatigata Salvatoris administra
adhibuit, homines bonae voluntatis, qui nunc sunt, adducet, ut fratres et
sorores, in necessitate versantes, pro viribus adiuvent.
Deum enixe deprecantes, ut ex sollemni sanctae Hildegardis
commemoratione ampla spiritualium fructuum copia colligatur, Tibi, Venerabilis
Frater Noster, ceteris Praesulibus, sacerdotibus, Christifidelibus, qui ad hanc
Caelitem excolendam confluent, Benedictionem Apostolicam, dilectionis Nostrae
testem, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Septembris, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana
|