NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
IOANNI S.R.E. CARD. CARBERRY,
QUINQUAGESIMUM ANNUM
A PRESBYTERALI
ORDINATIONE COMPLENTI
Singularia Dei beneficia memoria recolere et divino
Largitori impensiores referre gratias piissimum exstat grati animi officium et
simul, inter cotidianos labores, curarum lenimen atque delectamentum.
Gratulantes igitur ex animo tibi adsumus, Venerabilis Frater Noster,
laetantesque tecum per has Litteras Nostras commemorare cupimus quinquagesimum
sacerdotii tui natalem iamiam appropinquantem. Etenim supremi Ecclesiae Pastoris
munus putamus non solum Christifidelibus paterna dilectione prospicere, sed eos
praesertim, attentiore quodam animo, honore prosequi, quos fratres merito
habemus, apostolos Ecclesiarum et gloriam Christi (cfr. 2 Cor. 8, 23). Cum
dilecto ergo grege, cui te undecim iam annos totum dedis, cumque illis, quos
antes ut sacrorum Magister dilexisti, libentissime Ipsi consociamus gaudium
Nostrum, atque optimorum munerum copiam a Domino precamur.
Perbene scimus quem praestabilem locum inter sacrorum
Antistites patriae tuae etiam nunc obtineas uti praeses Commissionum pro sacra
Liturgia et pro Oecumenismo; novimus pariter quae operatus sis ut evangelicus
Ecclesiarum profectus curaretur, difficultates superarentur, diversi ordines
communitatum – presbyteri et laici, magistri et discipuli, iuvenes et senes –
efficaciter adiuvarentur. Plurimum insuper navitatis tuae collocavisti in
perenni institutione ac renovatione sacerdotum et religiosorum nec non in eorum arcta coniunctione inter se et cum Ordinario suo. Pariter praeterea scimus te
ordinavisse pro laicis cursus educationis christianae, et Ecclesiae apostolatum
multiplici consilio prosperavisse. Neque Nos latet te peculiari cum diligentia
vocationes ecclesiasticas excoluisse, atque collegia et sacra Seminaria
attenta cura prosecutum esse, ne dioeceses ministres carerent, qui verbo Dei
instarent atque in hominibus vitam divinam alerent iugi flamma.
Peramplam igitur causam habes cur, hac data opportunitate,
spirituali gaudio uberius fruaris, quod e divinis fontibus hauritur, illius
pignus magni praemii, quod in caelorum Regno servis bonis et fidelibus tradetur.
Tecum ergo gratias Deo agimus, bonorum operum nostrorum auctori et perfectori,
ab Eoque petimus ut incrementum plantatis rigatisque dare dignetur.
Super te denique, cui diuturnum adhuc vitae cursum optamus, dilectionem invocamus Deiparae Virginis
Mariae, cui te tuaque
instanter committere novisti, dum perlibenter largimur Apostolicam
Benedictionem, quam pertinere cupimus etiam ad Episcopos Αuxiliares tuos
cunctosque quos caros habes.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, anno
MCMLXXIX, Ροntificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana