Venerabili Fratri Nostro
Ladislao S.R.E. Cardinali Lékai
Archiepiscopo Strigoniensi
ceterisque Hungariae sacris Praesulibus
PUCOS
INTRA DIES Reverendissimus Dominus Aloisius Poggi denuo se istuc tamquam
Apostolicae Sedis legatus recipiet, ut colloquia cum nationis vestrae
auctoritatibus agat. Antehac semper, quotiens talia ibi negotia erat gesturus,
ipse ad vos perferebat salutationem fervidam necnon coniunctionis spiritalis
testificationem magni decessoris Nostri, deplorati Pontificis Maximi Pauli VI.
Hoc igitur tempore Nos eandem observantes consuetudinem cupimus vobis, Fratres
carissimi, similem omnino transmittere salutationem per istas litteras Nostras.
Quod valde opportunum esse arbitramur, data videlicet ea occasione, quae novum
consequitur pontificatum a nobis modo initum. Porro idem Sedis Apostolicae
legatus, qui, nomine Beatissimi Patris Pauli VI vos saepius invisit, nunc iam
advenit nomine Ioannis Pauli II, qui e Christi voluntate, creatus est Beati
Petri successor post triginta tres dumtaxat dies Ioannis Pauli I pontificatus,
quem nulla umquam exstinguet oblivio. Volumus proinde, carissimi Fratres, ut
Archiepiscopus Aloisius Poggi apud vos interpres sit in praesenti eiusdem curae
pastoralis qua Supremus Pastor premitur de Ecclesia vestrae patriae, quae etiam
priores Summos Pontifices tantum sollicitabat. Cuius quidem rei plurimae
rationes sunt.
Attamen ad eas omnes superiores causas accedit nunc peculiaris
consideratio originis Nostrae et civitatis et ipsius Sedis Cracoviensis, ex qua
devocati sumus ad Cathedram Petri Romanam. Silentio non possumus haec cuncta
praenerire; immo magis Nos illa impellunt, ut vos, carissimi Fratres, hisce
litteris alloquamur. Ortus enim Noster ex Polonia generisque communitas cum illa
gente, quae cum Hungariae populo vinculis pluribus colliganur historiae communis
et vicinitatis tum etiam domuum regiarum et consimilis fortunae, efficit plane,
ut singula ista necessario ob oculos nobis obversentur, hac oblata
opportunitate. Praeterea in cathedrali templo Cracoviensi, quod relinquere
debuimus, un Apostolorum hereditatem Romanam susciperemus, pie coluntur exuviae
illius Hungariae filiae, Hedvigis Reginae, quam Ecclesia in Polonia iam multa
saecula beatam appellat; reginae, inquimus, meritorum illustrium, quam universi
Poloni ac praesertim iuvenes perpetuo complectuntur amore.
Si harum ergo rerum memoriam celebramus, Venerabiles Nobisque
Dilecti Fratres, ideo facimus istud, ut quam plenissimam vim historicam addamus
primae huic veluti congressioni Nostrae per linteras institutae. Aetates
praeteritae assignaverunt populo vestro excellentem profecto locum in totius
Europae historia maxinieque in Ecclesiae et religionis Christianae progressu.
Docunientum autem atque certo quodam modo signum eiusdem praestantiae exstat
Sancnus Stephanus Hungariae patronus, quem iure simul habemus patriae vestrae
patronum simul vero fidei apostolum Ecclesiaeque conditorem in Hungaria.
Millesimus nuper abiit annus a praeclaris istis primordiis, quae indicant
pariter initium totius hisnoriae tum Ecclesiae tum Populi tum Civitatis in
patria vestra.
Coginationes inde nostras ad haec omnia facta et adiuncta
convertentes, volumus eodem tenpore declarare nobis persuasum esse Ecclesiam
Catholicam, quae partes tanti momenti in Hungariae historia sustinuerit, posse
etiam deinceps pergere quasi vultum spiritalem patriae vestrae conformate
afferendo flliis ac filiabus suis eandem Evangelii Christi lucem quae not per
saecula raniones vitae civium vestrorum illuminaverit. Exoptamus quidem, ut idem
lumen – per episcopalem operam vestram, per industriam pastoralem vestrorum
sacerdotum et familiarum religiosarum et laicorum catholicorum – pergere valeat
magnam adhibere vim ad animos, conscientias, corda hominum, quos doceat sensum
praecepti caritatis, observantiam dignitatis cuiusque hominis, affectum nobilis
lihertatis cum amore strenui laboris pro bono communi proque eis omnihus
virtutibus singulorum cunctarumque familiarum ac totius societatis, quae
pernecessariae sunt ad tale bonum consequendum. Contendite, Venerabiles ac
Dilecti Fratres, fructuose utiliterque universis his propositis deservire per
apostolicam testificationem vestram et salutis animarum studium, per amorem
traditionum vestrae nationis et coniunctionem cum successore Sancti Petri
oninique Episcoporum collegio in Ecclesia Christi. Una demum cum salutatione hac
fraterna transmittimus Apostolicam Benedictionem vobis et toti communitati
ecclesiali, cui Christus vos praefecit pastores ac magistros.
Sic enim per vos paternae benevolentiae Nostrae interpretes
volumus Nostram vocem salutantem pervenire ad totum illum Hungariae populum cui
Nos memores insignium eius rerum gestarum precamur a Deo pacis abundantiam et
maiorem usque prosperitanem.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Decembris anno MCMLXXVIII,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana