IN TANTA ISTIS DIEBUS Ecclesiae totius exspectatione tamque
concitato rerum motu Nos ipsi nihilo minus attente ac benigne cogitamus de te,
Venerabilis Frater Noster, et praesertim de pulcherrimo quidem vitae tuae eventu
qui iam intimis certe sensibus a te commemoratur cum grato erga Deum animo ac
pia Aeterni Sacerdotis laudatione.
Die enim duodetricesimo huius mensis Octobris quinquagesimus
feliciter annus complebitur ex quo tempore Christifidelis tu Eystettensis arcano
prorsus Domini messis consilio delectus es atque adscitus inter Populi Dei
presbyteros et ita alacer simul intravisti curriculum illius ministerii sacri
quod tot tantosque fructus attulit nunc amatae communitati tuae Eystettensis
nunc universali etiam Ecclesiae.
Nolumus igitur memorabilem eum praeterire diem quin pro magna
Nostra in te caritate proque clara meritorum complurium tuorum aestimatione
breviter tibi gratulationem convenientem fraternis plane verbis perscribamus ut
mentem sic tuam Nostri quoque participati gaudii signiacatione exhilaremus atque
dignitatem ipsam anniversariae huius memoriae propria voce exornemus. Nam probe
scimus quam sedulo ac diligenter priores quadraginta ferme sacerdotii tui annos
consumpseris in pastorali curatione gregis Eystettensis, primum uti presbyter
deinde quattuor perlustra uti ductor eius et sacrorum Antistes. Reliquum vero
frugiferi tui apostolatus tempus his proximis annis omne pari industria et
sollertia impendisti pergravia in Apostolicae Sedis officia apud Sacram
Congregationem pro Institutione Catholica ac multipliciter adhuc in diversis
muneribus Patri tibi Cardinali commendatis.
Multas ergo causas esse iustas videmus cur, faustissima hac
oblata opportunitate, auctori ipsi salutis ac sacerdotum magistro Christo
accepta laetissimus referas singula opera et effecta benefica tui.
Venerabilis Frater Noster, presbyteratus longinqui, Episcopatu
interea cumulati, atque cur etiam Nos eiusdem divini Redemptoris nomine
gratulemur tibi ex animo quinquagesimum illius diem natalem. Una autem cum
studiosa gratulatione flagitamus tibi a Deo copiosa praemia ac solacia fidelibus
Ecclesiae ministris caelitus reservata nec non beatum vitae tuae fructuosumque
cursum; quorum optabilium donorum pignus simul et auspicem, Benedictionem
Apostolicam Nostram, amantissime tibi velut praesentes elargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Octobris, anno
MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana