 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD ALEXANDRUM CAROLUM S.R.E. CARD. RENARD, ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM,
XXV ANNUM
COMPLENTEM AB EPISCOPALI ACCEPTA ORDINATIONE
Primis his litteris, quas norninatim scribimus tibi, Venerabilis Frater
Noster, cum omni scilicet ea, qua possumus, caritate benignitateque fraterna
valde quidem optamus Nostri animi gratulationem laetam tecum cominunicare οb
imminentem anniversariam tuam celebrationem, eodemque tempore cupimus tuum
vicissim animum confirmare quam efficacissime et corroborare in cotidiana
gubernatione gregis cari Lugdunensis, nempe in sedula curatione officiorum
episcopalium quae Nos dudum expertos non fugia quam ardua hodie in se sint ac
tibimet ipse quam difficilia adhuc fuerint.
Prius tamen vehementer gaudendum esse sentimus aperteque laudandum Deum,
gratiarum universarum auctorem, quia undevicesimo die proximi mensis Octobris,
Eo nimirum providente, feliciter tu complebis vicesimum quantum Episcopatus tui
annum ac iuste Dmmino cum clero fidelique populo Lugdunensi commemorabis
praeteritum vitae tuae et industriae sacrae curriculum quod tot fructibus
salutaribus abundavit totque mentis te cumulavit inter probatos Ecclesiae Dei
pastores. Quibus de promeritis singulis magnopere tibi nunc ipsum in Domino
gratulamur.
Etenim cum quattuordecim anuns Episcopus praeeras communitati Versaliensi et
cum undecim iam isti Lugdunensi, suscipiebas plurimos accedentes ad te pastorali
divini Redemptoris adfectu; Evangelii integritatem ac magisterium Ecclesiae
vigil constansque defendebas; multiplices difficultates patienti diligentia
superare nitebaris et apostolica educandi hortandique opera temporibus item
impedita nihilo minus fortiter promovebas. At in eο Nobis videtur maior quaedam
laus Episcopatus tui esse collocanda quod fratres tuos sacerdotes amantissime
semper verbo, exemplo, consilio adiuvare studuisti et inter se vinculis
caritatis consociare quodque nuperius Christifideles Lugdunenses ad renovatum
Ecclesiae spiritum et Concilii Vaticani II ductum sequendum prudenter adduxisti.
Illas igitur praecipuas videmus libenterque extollimus virtutes ac laudes
Episcopatus tui, Venerabilis Frater Noster; de illis palam tecum laetamur Nos et
Nobiscum te gratias Deo optimo habere volumus. Precamur autem supplices Dominum
Iesum ut, caelesti eius comitante lumine ac solamine, iucunda memoria operum
Episcopatus antehac per viginti quinque annos egregie a te absolutorum te intus
sustentet. His itaque sensibus fraternis repleti veluti praesentes istic
recolimus tecum Episcopatus tui faustum natalem; hoc cum amore scribentes,
impertimus tibi, tamquam darum documentum maximae aestimationis Nostrae nec non
pignus validorum semper Dei subsidiorum, Apostolicam Nostram Benedictionem quam
ad Episcopos Auxiliares et universum clerum et populum fidelium Lugdunensem
pertingere volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Octobris, anno MCMLXXVIII,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
|