IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS
PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
1. “APERITE PORTAS REDEMPTORI”: haec verba, dum Annum Iubilaeum ad
memoriam peractae Redemptionis celebrandam prospicimus, universae facimus
Ecclesiae, hortationem iterantes, quam enuntiavimus, postquam ad beati Petri
Cathedram sumus evecti. Profecto ex illo tempore sensus animi mentemque
nostram ad Christum Redemptorem magis quam alias convertimus et ad eius
paschale mysterium, culmen Revelationis divinae summumque opus misericordiae
Dei in cuiusvis temporis homines.
Re quidem vera universale ministerium, proprium Episcopi Romani, ab eventu
Redemptionis, per Christum morte et resurrectione eius patratae, originem
ducit atque ex ipsius Redemptoris voluntate eidem inservit eventui, qui
in tota dispensatione salutis praecipuum obtinet locum.
2. Quamquam omnis annus liturgicus est mysteriorum Redemptionis nostrae
celebratio, tamen memoria, iubilaei nota insignis, salutiferae mortis Christi
suadet ut eiusdem celebratio impensius participetur. Iam anno MCMXXXIII Pius
PP. XI, rec. mem., opportuno statuit consilio XIX saeculum expletum a peracta
Redemptione per Annum Sacrum extra ordinem commemorare, ceterum nolens
accurate tempus ipsum definire, quo Dominus est Cruci affixus.
Quoniam hoc anno MCMLXXXIII memoria anniversaria MCML eximii illius eventus
occurrit, in animum induximus – ut Collegio Patrum Cardinalium iam die XXVI
mensis Novembris anno MCMLXXXII declaravimus – peculiari recordationi
Redemptionis integrum annum dicare, quo penitius ea mentes et actiones
Ecclesiae totius pervaderet.
Quod quidem Iubilaeum initium capiet die XXV proximi mensis Martii, in
Sollemnitate Annuntiationis Domini, quae momentum, divina providentia
dispositum, in memoriam revocat, quo Verbum aeternum, de Spiritu Sancto ex
Maria Virgine homo factum, carnis nostrae particeps evasit “ ut per mortem
destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, et liberaret eos,
qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti ”. Finietur autem
die XXII mensis Aprilis anno MCMLXXXIV, Dominica Paschae in Resurrectione
Domini, die videlicet gaudii claro plenitudine, allata per Christi Redemptoris
Sacrificium, quo Ecclesia semper “mirabiliter renascitur et nutritur”
Sit ergo, sit reapse tempus gratiae et salutis eo quod ab hominum genere
huiusce aetatis intentius sanctificetur gratiarum Redemptionis acceptione,
renovatione nempe spirituali totius Populi Dei, cuius caput est Christus, “
qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter
iustificationem nostram ”.
3. Tota Ecclesiae vita in Redemptionem velut immergitur, spirat
Redemptionem. Christus ut nos redimeret, e sinu Patris in hunc mundum
descendit; ut nos redimeret, se ipsum in Cruce immolavit, supremo amore
humanum genus complectens et Ecclesiae suae Corpus et Sanguinem suum
relinquens “ in suam memoriam ” faciensque eam ministram reconciliationis
praeditam potestate remittendi peccata.
Redemptio cum homine per evangelii Dei annuntiationem et sacramenta
communicatur in illa dispensatione divina, ex qua Ecclesia, ut Christi corpus,
“ universale salutis sacramentum ” constituitur. Per baptismum,
sacramentum novae generationis in Christo, fideles modo vitali in illum quasi
fluxum inseruntur, qui e Salvatore emanat. Confirmatione ii arctius Ecclesiae
devinciuntur roboranturque ad dandum testimonium de Christo et congruentem
colendum amore in Deum et fratres. Praesertim Eucharistia totum opus
Redemptionis praesens efficitur, quod per anni cursum in divinorum mysteriorum
celebratione continuatur, in eaque ipse Redemptor, sub sacris speciebus
realiter praesens, se dat fidelibus, eos “ semper provehens illum ad amorem,
qui morte validior est ”, eos sibi iungens simulque inter se conectens. Hoc
autem modo Eucharistia Ecclesiam aedificat, quoniam signum est et causa
unitatis Populi Dei ideoque totius vitae christianae fons et culmen.
Paenitentia iidem purificantur, ut infra fusius exponetur. Ordine Sacro electi
Christo configurantur, Summo et aeterno Sacerdoti, iisque potestas tribuitur
Ecclesiam ipsius nomine pascendi per verbum et gratiam divinam, maxime in
cultu eucharistico. In Matrimonio “germanus amor coniugalis in divinum
amorem assumitur atque virtute redemptiva Christi et salvifica actione
Ecclesiae regitur ac ditatur”. Denique Unctione Infirmorum, dum dolores fidelium cum cruciatibus Redemptoris
coniunguntur, ii purificantur in exspectatione plenae redemptionis hominis,
etiam quod ad huius attinet corpus, et ad congressionem beatificam cum Deo, Uno
et Trino, praeparantur.
Insuper varia elementa vitae christianae, praesertim ea quae nomine “
sacramentalium ” comprehenduntur, necnon sincerae pietatis popularis
significationes – hae et ipsae efficacitatem suam e divitiis trahunt, quae e
Cruce et Resurrectione Christi Redemptoris continenter oriuntur – fideles
adiuvant ad renovatam semper; et reficientem necessitudinem cum Deo ineundam.
Si ergo tota Ecclesiae actio transformante vi Redemptionis Christi notatur atque
hisce de fontibus salutis robur sine intermissione haurit, patet Iubilaeum
Redemptionis nihil aliud esse debere – ut ad Sacrum Patrum Cardinalium
Collegium die XXIII mensis Decembris proxime praeteriti diximus – quam “
annum ordinarium, qui modo extraordinario celebretur, quatenus possessio gratiae
Redemptionis, ex qua ratione ordinaria in compagine ipsa Ecclesiae et per eam
vivatur, propter peculiarem indolem celebrationis indictae extraordinaria
reddatur ”. H|IS_12_oc sane modo vita et operatio Ecclesiae hoc anno fiunt “
iubilares ”: Annus enim memoriae Redemptionis peractae dicatus oportet
peculiarem notam in tota vita Ecclesiae imprimat ut Christiani in ipsa
conversatione, quam experiuntur, universas divitias in salute reconditas, quae
iis inde a baptismo praebetur, iterum detegant, atque amore Christi impelli se
sentiant, “ aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo
omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi
vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit ”. Quodsi
Ecclesia, cum sit multiformis gratiae Dei dispensatrix, huic Anno peculiarem
tribuit significationem, divina oeconomia salutis variis illis modis ad effectum
adducetur, quibus hic Annus Iubilaeus Redemptionis erit insignis.
Unde efficitur ut in hoc eventu conspicua insit indoles pastoralis, non eo quod
actiones exteriores neque animis satis perceptae iterantur, sed eo quod
dispensatio sacramentalis Ecclesiae rursum detegitur et in vitae usu exercetur,
per quam gratia Dei in Christo ad singulos et ad communitatem dimanat et sic
recondita significatio et arcana pulchritudo huiusce Anni, quem Dominus nobis
largitur ut celebremus, apparebunt.
Ceterum constet oportet hoc tempus, singulare habens momentum, quo volvente
unusquisque Christianus impellitur ut vocationem suam impensius impleat, ex qua
Patri reconcilietur in Filio, propositum omnimode assequi solum, si novum inde
officium nascatur, quo singuli et universi reconciliationi serviant non modo
inter cunctos Christi discipulos verum etiam inter omnes homines, atque pacis
inter omnes populos ministri exsistant. E fide et vita vere christianis necesse
est caritas efflorescat, quae faciat veritatem promoveatque iustitiam.
4. Haec vero Iubilaei extra ordinem celebratio, Redemptionis memoriae causa
instituta, eo imprimis pertinet ut in cunctis Ecclesiae catholicae filiis
excitetur conscientia “ condicionem suam eximiam non propriis meritis, sed
peculiari gratiae Christi esse adscribendam, cui si cogitatione, verbo et opere
non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur ”.
Itaque unusquisque fidelis potissimum obligari se sentiat oportet singulari
officio paenitentiam agendi et renovationem perficiendi, cum hic sit status
permanens Ecclesiae ipsius, quae, “ sancta simul et semper purificanda,
paenitentiam et renovationem continuo prosequitur ”, hortamento obsecuta,
quod Christus in ministerii sui exordio turbis adhibuit: “ Paenitemini et
credite evangelio ”
Cuius peculiaris officii habita ratione, Annus, quem sumus celebraturi, in aequo
est atque Annus Sacer MCMLXXV, cuius praecipuum finem Paulus VI, Decessor noster
rec. mem., esse voluit renovationem in Christo et reconciliationem cum Deo.
N|MC_1_on enim fieri potest renovatio spiritualis, nisi e paenitentia et
conversione proveniat, sive quatenus hae sunt habitus interior et permanens
credentis atque exercitatio virtutis, qua Apostolo obtemperatur monenti: “
Reconciliamini Deo ”, sive quatenus ope Paenitentiae Sacramenti Dei
exposcitur venia.
Ipsa enim condicione ecclesiali postulatur ne quivis catholicus quidquam omittat
quominus in vita gratiae perstet, et ut omnibus viribus nitatur ne incidat in
peccatum: ea quidem mente ut Corpus et Sanguinem Christi semper possit
participare et sic sua ipsius sanctificatione et officio, in dies sinceriore,
Deo serviendi universae prosit Ecclesiae.
5. Qua de causa libertas a peccato effectio ac necessitas est primaria fidei in
Christum Redemptorem eiusque Ecclesiam, quandoquidem ut liberi essemus, nos ille
liberavit donumque ut participaremus Corporis sui sacramentalis ad
ecclesiale ipsius Corpus aedificandum.
Huius ad ministerium libertatis instituit Dominus Iesus in sua Ecclesia
Sacramentum Paenitentiae, quo omnes peccata post Baptismum admittentes Deo, quem
offenderunt, reconciliarentur necnon Ecclesiae ipsi, quam vulnerarunt.
Universalis vero ad conversionem vocatio hoc proprie ingreditur
propositum. Quod cuncti homines sunt peccatores, illa mentis tota vitaeque
commutatione idcirco egent, quae in Bibliis Sacris metánoia, id est conversio,
nuncupatur. Qui animi affectus elicitur aliturque Dei verbo, quod
misericordiae Domini est patefactio, potissimum vero sacramentali ratione
perficitur et multiplicibus ostenditur caritatis modis ac ministerii fratrum.
Ut status vero redintegretur gratiae, secundum communem salutis
dispensationem non suffícit propriam interius agnoscere culpam nec exterius
eius complere expiationem. Nam condens Ecclesiam Christus Redemptor
universaleque constituens illam salutis sacramentum decrevit ut intra
Ecclesiam per ministeriumque eius ipsius Ecclesiae salus uniuscuiusque
efficeretur; quo proinde ministerio utitur Deus etiam ut salutis pariter
det principium, videlicet fidem. V|MC_1_iae Domini inscrutabiles sine dubio
sunt atque mysterium congressionis cum Deo in conscientia manet arcanum;
attamen “ via ”, quam nobis patefecit Christus, per Ecclesiam transit,
quae ex sacramento (vel saltem ex illius “ optato ”) consortium
redintegrat inter ipsum peccatorem ac Redemptorem. Quod vivificum consortium
signo etiam sacramentalis absolutionis restitutum declaratur, in qua Christus
per suum ignoscit ministrum, hominem contingit propria in indole ut personae
singularis, cui oportet ignoscatur, in eoque persuasionem fidei accendit, ex
qua quaevis alia pendet: “ In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et
tradidit seipsum pro me ”.
6. Omnis denuo reperta persuasio de miserenti Dei amore omnisque singularis
responsio paenitentis amoris ab homine data semper eventus est ecclesialis. Ad
virtutem porro Sacramenti propriam adduntur – tamquam communicatio meriti
infinitaeque satisfactoriae efficacitatis Sanguinis Christi, unici Salvatoris
– merita etiam ac satisfactiones eorum universorum, qui in Christo Iesu
sanctificati Deoque fideles ad sanctitatem vocanti, gaudia offerunt ac
preces, dolores ac privationes pro emolumento fratrum in fide, qui
indulgentiae magis indigent, immo etiam pro integro Christi Corpore, quod est
Ecclesia.
Propterea sacramentalis Confessionis usus, intra communionis Sanctorum
fines, quae varie adiuvat ut ad Christum homines adducantur, actus est fidei
in Redemptionis mysterium eiusque exsecutionis in Ecclesia. Actus enim semper
Ecclesiae est paenitentiae sacramentalis celebratio, qua nempe suam et
profitetur fidem et Deo gratias pro libertate agit, qua nos Christus liberavit
et suam offert vitam veluti spirituale sacrificium ad laudem gloriae Dei, unde
gressus etiam accelerat ad Christum Dominum.
Ex eodem insuper Redemptionis mysterio necesse est reconciliationis
mysterium, a Deo Ecclesiae Pastoribus concreditum, propriam sui inveniat
exsecutionem in Paenitentiae Sacramento. Cuius quidem rei officium in
Episcopos recidit, qui in Ecclesia sunt gratiae dispensatores, de Christi
sacerdotio manantis, quod cum eius ministris communicatur, etiam quatenus
disciplinae sunt paenitentialis moderatores; recidit etiam in sacerdotes, qui
sese Christi menti caritatique coniungere valent praesertim Sacramento
Paenitentiae dispensando.
7. His itaque cum cogitationibus adesse et adhaerere nos sentimus
pastoralibus omnium Fratrum in Episcopatu nostrorum sollicitudinibus.
Permagnam ad hoc vim ac significationem habet quod Synodus Episcoporum, quae
hoc Anno Iubilaeo Redemptionis agetur, de ipsa reconciliatione et paenitentia
edisseret in Ecclesiae missione.
Profecto Sacri Pastores una nobiscum peculiarem impendent curam in
pernecessarium munus Sacramenti Paenitentiae in hoc salvifico Ecclesiae opere
atque omnia praestabunt ne eorum quidquam neglegatur, quae Corporis Christi
prosint aedificationi. Nonne omnium nostrum est commune optatum
ferventissimum ut volvente hoc Redemptionis commemorandae Anno minuatur ovium
errantium numerus efficiaturque omnium reditus ad Patrem exspectantem, necnon
ad Christum, pastorem et episcopum cunctarum animarum?
Re quidem vera, dum tertii Mille Annorum spatii principio appropinquat,
Ecclesia se sentit insigniter obstringi fidelitate erga universa Dei dona,
quae originem trahunt e Christi Redemptione et per quae eam Spiritus Sanctus
producit ad ipsius progressionem ac renovationem, quo dignior usque fiat
sponsa Domino suo Spiritui Sancto itaque confidit cum eiusque arcana
actione cupit sese consociare tamquam Sponsa, quae Christi appellat adventum.
8. Anni igitur Redemptionis memoria insignis gratia propria est detectio
nova amoris Dei, qui sese donat, ac subtilior perscrutatio divitiarum
investigabilium paschalis mysterii Christi, quae per cotidianam vitae
christianae experientiam secundum omnes ipsius formas recipiuntur. Varii huius
Anni Iubilaei usus dirigantur oportet ad talem gratiam ex perpetuo quodam
studio et nisu, qui pro praevia necessitate ponit ac poscit liberationem a
peccato mundique mente, qui “ totus in Maligno positus est ” necnon
ab iis omnibus, quae conversionis iter impediunt vel retardant.
Intra hunc vero gratiae prospectum donum etiam invenitur indulgentiae, quod
Anni Iubilaei proprium et peculiare est quodque Ecclesia, vi potestatum sibi a
Christo tributarum, reserat iis universis, qui talibus praediti
dispositionibus opera Iubilaei specialia implent. Quemadmodum Decessor Noster
Paulus VI in Litteris Apostolicis sub plumbo datis, quibus Universale
Iubilaeum Anni Sacri MCMLXXV est indictum, sic rem extulit, “ in indulgentia
autem Ecclesia, sua potestate utens ministrae redemptionis Christi Domini,
fidelibus participationem communicat huius plenitudinis Christi in Communione
Sanctorum, instrumenta salutis ipsis amplissime suppeditando ”.
Ecclesia ergo, ex sui Conditoris voluntate dispensatrix gratiae, concedit
ut fideles omnes assequi valeant per indulgentiam totum ipsum donum Dei
misericordiae; attamen flagitat ut praesto sit plena animi promptitudo ac
necessaria interior purificatio, quoniarn indulgentia a Paenitentiae virtute
et Sacramento nequit seiungi. Valde propterea optamus ut Iubilaeus Annus in
fidelibus acuat donum “ timoris Dei ”, a Spiritu Sancto impertitum, qui
tenero cum amore magis magisque eos inducat ut peccatum fugiant idque reparare
studeant, in se ipsis et in aliis, suscipiendis doloribus cotidianis variisque
implendis iubilaribus usibus. Denuo peccati sensus est excitandus, quod ut fiat, iterum est excitandus sensus,
qui feratur in Deum!Peccatum enim offensio est Deo illata, iusto ac misericordi,
quod necesse est convenienter expietur aut in hac aut in altera vita. Quis salutaris illius oblivisci potest admonitionis: “ Iudicabit Dominus
populum suum.Horrendum est incidere in manus dei viventis ”.
Huic autem redintegratae peccati conscientiae eiusque consectariorum nova
respondere debet vitae gratiae aestimatio de qua velut de novo Redemptionis
dono Salvatoris sui Crucifixi ac Resuscitati laetabitur Ecclesia. Ad illud
ergo huius Iubilaei propositum insignite pastorale dirigitur, de quo sumus iam
locuti.
9. Quapropter Ecclesia universa, ab Episcopis ad minimos et humillimos
fideles, se vocari sentit ad transigendum postremum hoc spatium vicesimi
saeculi Redemptionis renovato altiusque percepto Spiritu Adventus, qui eam
praeparet ad tertium iam imminens millennium iisdem cum affectibus, quibus
Domini ortum in humilitate naturae nostrae humanae virgo Maria exspectabat.
Quemadmodum Ecclesiae antecessit Maria fide caritateque illucescente
Redemptionis aetate, sic etiam hodie ei praecedat, dum illa in hoc Iubilaeo
propinquat novo millennio Redemptionis.
Ecclesia numquam alias, sicut nova hac in historiae suae aetate, in Maria
Sancta “ praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in
purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat, cum gaudio
contemplatur ”; in Maria porro agnoscit et excolit et invocat “
primam redemptam ” simulque primam propius operi Redemptionis coniunctam.
Itaque universalis Ecclesia oportet studeat una cum Maria indiviso amore in
Dominum suum Christum sese intendere, testari simul tum doctrina tum vita sua
nihil sine eo fieri posse, quandoquidem in nullo alio esse possit salus. Et
haud secus ac Maria verbo divino assentiens Mater est Iesu facta seseque totam
personae dedidit et operae Filii sui, serviens Redemptionis mysterio, ita
quidem hodie ac semper proclamet necesse est Ecclesia se inter homines non
aliud scire nisi Iesum Christum Crucifixum, qui factus est sapientia nobis et
iustitia et sanctificatio et redemptio.
Per hoc testimonium, Christo Redemptori redditum, etiam Ecclesia cum Maria
accendere poterit novae spei flammam omni hominum generi.
10. Per hunc autem Iubilaeum Annum Redemptionis, quae licet sit, ut novimus,
semel peracta in perpetuum, est tamen applicanda in omnesque dilatanda ad
incrementum sanctitatis universalis, semper perficiendae, optamus sane trepida
spe fore ut omnium, qui in Christum credunt, intentiones cum nostris
conspirent: etiam apud eos fratres, qui vera, tametsi non plena, communione
nobis obligantur, quippe qui fidem in Filium Dei incarnatum, Redemptorem et
Dominum nostrum, profiteantur.
Quotquot enim divinae electioni responderunt, ut Iesu Christo parerent,
cuius sanguine aspersi resurrectionem participarent, profecto credunt Redemptionem
a servitute peccati esse absolutionem perfectionemque totius divinae
Revelationis, cum per illam id obtigerit, quod creatura nulla aut mente
fingere aut efficere potuit: Deum videlicet immortalem esse in Christo
immolatum pro homine in Cruce, atque hominum genus mortale in Ipso
resurrexisse. Profitentur praeterea illi Redemptionem esse summam hominis
exaltationem, quae idcirco hominem mori peccato contendit ut divinae
consortem naturae faciat; ad hoc, tenent cum unamquamque vitam humanam, tum
totam hominum historiam solum plenam significationem accipere, si
firmissima fide credatur sic Deum dilexisse mundum, “ ut Filium suum
unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam
aeternam ”.
Utinam excitata unicae huius fidei experientia, etiam per Annum Iubilaeum,
tempus acceleret ineffabilis gaudii fratrum, qui habitant in unum, vocemque
Christi audiunt in uno ipsius grege, cum ipso uno et supremo Pastore; quorum
sane iam multi se componunt ad celebrandum hunc annum, Christum Iesum ut mundi
vitam recolentes; nosmet optamus ut eorum incepta prospere eveniant Dominumque
rogamus ut illis benedicat.
11. Patet tamen Anni Iubilaei celebrationem praecipue ad Ecclesiae filios
spectare, qui eius fidem ex toto participent in Christum Redemptorem plenaque
cum ipsa fruantur communione. Quemadmodum iam nuntiavimus, simul Romae simul
cunctis in orbis dioecesibus peragetur Annus Iubilaeus. Ut autem
spirituales impetrentur fructus cum iubilari recordatione cohaerentes,
trademus hic infra, praeter nonnullas normas, solum aliqua universalis indolis
consilia, Conferentiis Episcopalibus singularumque dioecesium Praesulibus
munus committentes statuendi incepta ac monita pastoralia magis concreta, tum
secundum cuiusque loci hominum mentem et mores, tum secundum proposita anni
millesimi nongentesimi quinquagesimi expleti a Christi morte et resurrectione.
Huius enim eventus celebritas imprimis monitio esse debet ad paenitentiam et
conversionem faciendam, tamquam condiciones necessarias ad participandam
gratiam Redemptionis, ab eo effectae, necnon ad consequendam ita spiritualem
renovationem in singulis fidelibus et in familiis, in paroeciis et dioecesibus,
in religiosis communitatibus aliisque vitae christianae et apostolatus sedibus.
Ante omnia vero primarium tribuatur volumus momentum duabus praecipuis
condicionibus postulatis ad omnem impetrandam indulgentiam plenariam:
videlicet quae sunt sacramentalis confessio personalis et integra, in qua
hominis miseria et misericordia Dei inter se veluti occurrunt, atque communio
eucharistica, digne suscepta.
Quam ob rem universos cohortamur sacerdotes ut pro animi prompti sui
alacritate et studio maximam praebeant fidelibus copiam perfruendi ipsius
salutis instrumentis; et, quo facilius reddatur confessariorum munus,
decernimus ut presbyteri comitantes sacras iubilares peregrinationes vel sese
his consociantes extra propriam dioecesim, uti possint facultatibus sua in
dioecesi a legitima Auctoritate concessis. Peculiares insuper potestates a
Paenitentiaria Apostolica tribuentur Paenitentiariis Basilicarum
Patriarchalium Romae, necnon quadam ratione ceteris etiam sacerdotibus
confessiones excepturis fidelium, qui eo quidem consilio Sacramentum
Paenitentiae adeunt ut iubilarem indulgentiam lucrentur.
Maternum Ecclesiae affectum interpretati constituimus ut Iubilaei
indulgentia aliquo modorum hic descriptorum impetretur, qui ostensio pariter
erunt ac renovatum officium excellentioris vitae ecclesialis:
A
Mente devota participatur communitaria celebratio praeparata aut pro
universa dioecesi aut, secundum Episcopi regulas, etiam pro quaque paroecia ad
Iubilaei indulgentiam lucrandam; in quam porro celebrationem precatio inseri
semper debebit secundum mentem nostram ut praesertim Redemptionis eventus
cunctis nuntiari possit gentibus utque apud quamque nationem credentes in
Christum Redemptorem fidem suam libere valeant profiteri. Optatur etiam ut, si
fieri, potuerit, precationi iungatur quoddam misericordiae opus, quo paenitens
ipse prosequatur testeturque susceptum conversionis officium.
Haec quidem communitaria celebratio praesertim consistere potest ex
participatione:
– Missarum sollemnium propter Iubilaeum indictorum.Provideant Episcopi ut
in dioecesibus suis fiat fidelibus facultas ea participandi atque celebratio
sit digna sciteque praeparetur. Quotiens id permiserint Sacrae Liturgiae
normae, suadetur usus alicuius ex his Missis: “ pro reconciliatione, pro
concordia fovenda, ad postulandam caritatem, de mysterio Sanctae Crucis, de
SS.ma Eucharistia, de pretiosissimo Sanguine DNIC ”, quarum textus
reperiuntur in Missali Romano, et adhiberi poterit alterutra Prex Eucharistica
pro reconciliatione;
– celebrationis verbi Dei, quae esse potest accommodatio vel amplificatio
Officii Lectionum vel celebrationis Laudum aut Vesperarum, dummodo eiusmodi
celebrationes Iubilaeo ut fini congruant;
– paenitentialis celebrationis, compositae ad indulgentiam iubilarem
assequendam, quae terminari debet singulari confessione cuiusque paenitentis,
prout statuitur in Ritu Paenitentiae (Forma II);
– sollemnis administrationis Baptismi aliorumve Sacramentorum (verbi
causa, Confirmationis vel Unctionis Infirmorum “ intra Eucharistiam
”);
– piae exercitationis Viae Crucis ad Iubilaei indulgentiam lucrandam
institutae.
Licebit aequabiliter dioecesanis Episcopis statuere ut iubilaris
indulgentia obtineatur peragenda populari missione in paroeciis ob Iubilaeum
peractae Redemptionis, vel agendis etiam diebus spiritualis Recessus secundum
coetus ordinesve hominum praeparatis. Patet quidem deesse non posse
precationem secundum Summi Pontificis mentem.
B
Invisitur singillatim vel potius – uti est omnino optandum – una
cum familia propria aliquod templum locusve infra recensitus ibique
vacatur aliquandiu meditationi, dum fides renovatur Symbolo Apostolorum
recitando et oratione Dominica proferenda, necnon orando secundum nostras
intentiones, sicut antea est significatum.
Ad ecclesias vero quot attinet et loca, sequentia haec edicimus:
a) Romae est una e quattuor Basilicis Patriarchalibus visenda (S.
Ioannis in Laterano; S. Petri in Vaticano; S. Pauli extra Moenia; S. Mariae
Maioris) vel etiam aliqua e sacris Cryptis (seu Catacumbis) aut
Basilica S. Crucis in Ierusalem.
Institutum ad hoc Consilium de Anno Iubilaeo, operam socians etiam cum
Dioecesi Romana, comparet rationem, nexu recte dispositam continuamque,
liturgicarum celebrationum cum peregrinatorum sufficienti religiosa ac
spirituali curatione;
b) Ceteris in dioecesibus per orbem fideles lucrari poterunt
iubilarem indulgentiam adeundo unum e templis ab Episcopis ad hoc destinatis.
Talibus vero in designandis locis, in quorum nimirum numerum includi oportebit
imprimis cathedralem ecclesiam, habebunt Episcopi rationem necessitatum
fidelium necnon ipsius opportunitatis ut, quantum fieri possit, conservetur
sensus peregrinationis, quae sua ipsa vi symbolica declarat necessitatem,
inquisitionem, interdum sanctam anxietatem animi, qui vinculum nititur
coniungere amoris vel restituere cum Deo Patre, cum Deo Filio, Redemptore
hominis, et cum Deo Spiritu Sancto, qui salutem in cordibus operatur.
Quotquot vero adversam ob valetudinem petere nequiverint ecclesiam aliquam
a loci Ordinario destinatam, iubilarem nihilominus indulgentiam consequi
valebunt, si suum paroeciale inviserint templum. Si qui autem infirmi
impediuntur ne vel id quidem faciant, sufficiet, si spiritualiter sese
iunxerint actu illi propriorum familiarium suaeve paroeciae ad Iubilaei
impetrandam indulgentiam, dum preces suas Deo offerunt suosque dolores.
Similes commoditates tribuuntur hospitibus apud instituta senibus recipiendis
atque carceres, quibus diligentes curae pastorales adhibendae erunt, lumine
Christi, universalis Redemptoris, affulgente.
Religiosi ac Religiosae clausura obstricti iubilarem lucrabuntur
indulgentiam suorum in monasteriorum aut conventuum ecclesiis.
Volvente Iubilaeo Anno vigere pariter pergunt reliquae omnes indulgentiarum
concessiones; norma autem illa usque viget, qua semel dumtaxat in die consequi
licet indulgentiam plenariam. Universae autem indulgentiae in modum
suffragii defunctis semper possunt applicari.
12. Sit, quam nosmetipsi in Basilica Vaticana proximo die XXV mensis Martii
recludemus, Porta Sancta signum atque indicium novi ad Christum, Redemptorem
hominum, accessus, qui cunctos, nullo dempto, accuratiorem vocat ad
meditationem ipsius mysterii Redemptionis necnon ad fructus salutis
percipiendos, maxime per Sacramentum Paenitentiae.
Eodem die ritus peculiaris precationis ac paenitentiae poterit celebrari ab
Episcopis totius orbis in propriis ecclesiis cathedralibus, vel proxime
subsequenti die, ut, ineunte sollemniter Iubilaeo, totus Episcopatus quinque
terrarum continentium suis cum presbyteris ac fidelibus coniunctionem suam
testificetur spiritualem cum Petri Successore.
Fratres in Episcopatu eosdem et sacerdotes, religiosos ac religiosas et
demum Christifideles omnes imo hortamur ex pectore ut vivendo peragant intente
hunc gratiae annum curentque peragendum.
Beatissimam deprecamur tandem Virginem Mariam, Redemptoris Matrem et
Ecclesiae Matrem, ut pro nobis intercedat et gratiam impetret fructuosae Anni
Iubilaei celebrationis, XX exactis a Concilio Vaticano Secundo annis,
demonstretque “ iterum universae Ecclesiae, quin immo omni hominum generi,
Iesum illum, qui est benedictus fructus ventris sui et omnium Redemptor ”. Felicem ideo huius celebrationis iubilaris exitum ipsius manibus affectibusque
maternis commendamus.
Hasce denique Litteras plane, efficaces esse volumus in tota Ecclesia atque vim
suam obtinere, contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Ianuarii, in Sollemnitate
Epiphaniae Domini, anno MCMLXXXIII, Pontificatus nostri quinto.
EGO IOANNES PAULUS
Chatholicae Ecclesiae Episcopus