 |
IOANNES PAULUS PP. II
ALLOCUTIO IN XYSTINA
SACELLO HABITA,
VI SYNODO EPSICOPORUM INEUNTE
Die 26 m. Septembris
A.D. MCMLXXX
1. Venerabiles Fratres in Episcopatu ac dilecti Nobis omnes qui hanc
Sessionem Synodi Episcoporum, quae iam incipiet, participabitis,
Expedit, ut laborum nostrorum initium faciamus penetrando
in intimam partem seu, ut ita dicamus, in ipsum cor orationis sacerdotalis a
Christo prolatae. Novimus quidem quale et quantum fuerit temporis momentum,
quo ille verba huius precationis est elocutus. Audiamus vero quam alta, quam
gravia, quam praeclara sint ea quae in iis continentur: “Pater sancte, serva
eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos”.
Ecclesia, cum pro sua unitate preces fundit, simpliciter ad
haec ipsa verba refertur; his ipsis verbis pro unitate Christianorum oramus.
Iisdem usi, nos a Patre, in Christi nomine, illam unitatem efflagitamus, quam
efficiamus oportet in Coetu Synodi Episcoporum, qui hodie incipit atque opus
suum suscipit, postquam res diu et diligenter sunt praeparatae; opus dicimus,
cuius argumentum munera sunt familiae christianae.
2. Hoc argumentum statutum est quasi conclusio
propositionum, quae a multis Episcopis et Conferentiis Episcopalibus necnon a
Synodis Patrum Orientalium, ad Secretariam Generalem Synodi Episcoporum missae
erant, quae eas sedulo perpendit. In hoc ergo argumento disceptationes nostrae
per proximas hebdomandas vertentur, etiam quia prorsus persuasum habemus
Ecclesiam per ipsam familiam christianam vivere et missionem suam, a Christo
sibi traditam, implere. Itaque aperte dicere possumus argumentum huius
Sessionis Synodi esse continuationem duarum Sessionum, quae praecesserint.
Etenim sive evangelizatio, quae fuit argumentum Synodi anno millesimo
nongentesimo septuagesimo quarto celebratae, sive catechesis, de qua Synodus
anni millesimi nongentesimi septuagesimi septimi egit, non solum ad familiam
spectant, sed ex ea germanam vim vitalem accipiunt. Re quidem vera familia est
obiectum praestantissimum evangelizationis et catecheseos, quibus Ecclesia
insistit, sed est simul earum subiectum idque pernecessarium ac tale, ut pro
eo nihil substitui possit: est enim subiectum quasi quadam creandi facultate
praeditum.
3. Familia ergo peculiari modo conscia esse debet missionis
Ecclesiae et partis, quam ipsa habet in eadem missione, ut sit subiectum
huiusmodi; quod non solum est eo consilio, ut in Ecclesia perseveret et ex ea
vires suas spirituales hauriat, sed etiam ut ratione quadam fundamentali eam
constituat, quatenus est “ecclesiola” seu Ecclesia domestica.
Huic ergo Synodo propositum est cunctis familiis ostendere
partem, quam habeant in Ecclesiae missione. Haec participatio simul secum fert
et poscit, ut finis proprius familiae ad effectum deducatur, si fieri potest
in eius plenitudine.
Cupimus quidem in laboribus huius Coetus synodalis iterum
percipere magisterium, doctrina conspicuum, Concilii Vaticani Secundi, quod
attinet ad veritates circa familiam ab eo expositas et quod attinet ad modum,
quo familia ipsa Concilium in vitae usum traduxit. Familiae christianae omnino
oportet locum suum in hoc magni momenti opere inveniant. Ut hunc finem
potissimum consequentur, Synodus iis vult adiumentum praebere.
4. Ut sanctus Paulus in lectione altera hodiernae Liturgiae
docet, “multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius
membra”. Quapropter quamvis Coetus Synodi ipsa sua natura peculiaris forma
sit actionis Collegii episcopalis, tamen intra ipsum hunc Coetum singulariter
nos opus habere sentimus praesentiae ac testificationis dilectorum fratrum
nostrorum et sororum, qui familias christianas totius orbis repraesentant. “Habemus
autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes”. Re
quidem vera tempore huius Coetus, cui ut argumentum proposita est familia
christiana eiusque munera, necessarium est, ut quasi praesentes adsint ac
testimonium perhibeant ii, quorum “donationes secundum gratiam, quae data
est” ipsis, sunt donationes vitae et vocationis ad matrimonium et ad vitam
familiarem.
Dilecti fratres et sorores, grati vobis erimus, si inter
huius Synodi labores, in quos pro officio episcopali et pastorali nostro
incumbemus, nobiscum quodammodo communicabitis has “donationes” vestrae
condicionis et vocationis vestrae, saltem eo quod testimonium praesentiae
vestrae atque experientiae vestrae exhibebitis, quae in sanctitate magni huius
Sacramenti ut in fundamento innititur; quod Sacramentum vobis est proprium:
Sacramentum dicimus matrimonii.
5. Christus Dominus, cum ante mortem suam, in ipso exordio
mysterii paschalis ita orat: “Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod
dedisti mihi, ut sint unum sicut nos”, quodammodo, fortasse peculiari quadam
ratione, etiam unitatem petit coniugum et familiarum. Orat quidem pro unitate
discipulorum, pro unitate Ecclesiae; sed mysterium Ecclesiae a sancto Paulo
cum matrimonio comparatur. Ecclesia ergo inter munera sua non solum peculiares
partes tribuit familiae, sed eam habet etiam quodammodo praeclaram imaginem
suam. Ecclesia, amore inflammata Christi, Sponsi sui, qui nos “in finem
dilexit”, maritos et uxores intuetur, qui amorem sibi promittunt in totius
vitae cursum, usque ad mortem; atque singulare munus suum esse arbitratur
tueri hunc amorem, hanc fidelitatem et honestatem necnon omnia bona, quae inde
personae humanae et societati obveniunt.
Ipsa quidem familia huic societati vitam tradit, in
familia, per opus educationis, ipsa veluti compago humanitatis, cuiusvis
hominis in hoc mundo propriae, efficitur.
In Evangelio hodiernae Liturgiae Filius Patrem sic
alloquitur: “Verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt... et
crediderunt quia tu me misisti... mea omnia tua sunt et tua mea”.
Nonne in animis hominum cuiusvis generationis resonat
veluti repercussa imago huius colloquii?
Nonne haec verba quasi vivide contexunt historiam unius
cuiusvis familiae et, per familiam, unius cuiusvis hominis?
Nonne iisdem his verbis inducti, arctius nos conecti
sentimus cum missione Christi ipsius: Christi sacerdotis, prophetae, Regis?
Nonne familia ex intima ratione huius missionis exoritur?
6. “Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei,
ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem,
rationabile obsequium vestrum”.
Haec hostia et hoc obsequium documento sunt vos regale
sacerdotium Christi participare. Hoc vero non aliter geritur quam oboediendo
exhortatoriis verbis, quae Deus, Creator et Pater, est elocutus; etenim in
prima lectione, de libro Deuteronomii deprompta, haec dicuntur: “Iuxta te
est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum”.
Christus vero sic pro discipulis suis orat: “Non rogo, ut
tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo... Sanctifica eos in
veritate... pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in
veritate”.
En verbum Dei, quod in hodierna Liturgia annuntiatur,
munera describit, quae oportet proponamus familiis christianis in Ecclesia et
in mundo huius temporis. Sunt autem haec:
- conscientia propriae missionis, quae ex missione salvifica Christi promanat
et tamquam peculiare servitium impletur;
- haec conscientia alitur verbo Dei viventis et virtute sacrificii Christi.
Ita ea testimonium vitae perficitur, quod aliorum vitam possit formare, quod
alios possit “sanctificare in veritate”;
- haec conscientia bonum effundit, quod solum “servat ex Malo”. Munus
familiae omnino simile est officio Eius, qui in Evangelio, modo prolato, dicit
de se ipso: “Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti
mihi et custodivi et nemo ex his periit...”.
Ita est! Munus cuiusque familiae est custodire et servare
bona fundamentalia. Id profecto idem valet ac custodire et servare hominem!
7. Utinam Spiritus Sanctus omnes labores nostros, tempore
huius Coetus, qui hodie initium capit, regat atque sustentet!
Expedit sane, ut hoc exordium fiat verbis, quae ex centro
magnae orationis sacerdotalis Christi sunt desumpta; expedit, ut a
celebratione eucharistica eundem Coetum incipiamus.
Totum vero opus, quod subsequentibus diebus faciemus, nihil
aliud erit quam servitium hominibus praestandum: id est fratribus et sororibus
nostris, coniugibus et parentibus, iuvenibus, pueris puellisque, hominum
generationibus, familiis... cunctis, quibus Christus Patrem revelavit, et
universis, quos “de mundo” Pater dedit Christo; qui ait: “Ego pro eis
rogo... pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt”.
© Copyright 1980 - Libreria Editrice
Vaticana
|