![]() |
![]() |
|
IOANNIS PAULI PP. II
1. « DOMINUM ET VIVIFICANTEM » Ecclesia fide sua confitetur Spiritum Sanctum; verba illa enuntiat ea in Symbolo Fidei, quod Nicaenum-Constantinopolitanum appellatur e nomine duorum Conciliorum — Nicaeni (anno CCCXXV celebrati) et Constantinopolitani (anno CCCLXXXI acti) — a quibus compositum est vel promulgatum. Cui Symbolo haec etiam verba sunt adiuncta : « qui locutus est per prophetas ». Ecclesia hasce voces ab ipso fidei suae fonte, Iesu Christo, accepit. Etenim iuxta Evangelium secundum Ioannem Spiritus Sanctus nobis datur una cum vita nova, quemadmodum Iesus praeclaro die festo tabernaculorum annuntiat et pollicetur : « Si quis sitit, veniat ad me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae » (1). Explanat vero evangelista : « Hoc autem dixit de Spiritu Sancto, quem accepturi erant qui crediderant in eum » (2). Eadem aquae similitudine usus est Iesus in colloquio cum muliere Samaritana habito, dicens de « fonte aquae salientis in vitam aeternam » (3), et in colloquio cum Nicodemo, necessitatem asserens regenerationis « ex aqua et Spiritu » ut quis in regnum Dei valeat introire (4). Ecclesia ergo, verbis Christi erudita, res ex experientia die Pentecostes et ex historia apostolica hauriens, ab initio fidem suam pronuntiat in Spiritum Sanctum ut in eum qui vivificat, in eum in quo inscrutabilis Deus, unus et trinus, se cum hominibus communicat, fontem vitae aeternae ponens in iis. 2. Haec fides, quam Ecclesia sine intermissione est professa, oportet in conscientiis Populi Dei semper renovetur altiusque perpendatur. Per saeculum praeteritum id pluries est factum: a Leone PP. XIII, qui Epistulam Encyclicam « Divinum illud munus » edidit (anno MDCCCXCVII), quae tota de Spiritu Sancto agit; a Pio PP. XII in Litteris Encyclicis, a verbis Mystici Corporis incipientibus (anno MCMXLIII), in quibus ad Spiritum Sanctum refertur ut ad principium vitale Ecclesiae, in qua una cum Capite Corporis Mystici, Christo, operatur (5); denique a Concilio Oecumenico Vaticano II, quod necessitatem ostendit novae perspectionis doctrinae de Spiritu Sancto, quemadmodum Paulus PP. VI verbis dixit expressis : « Christologiam et praesertim ecclesiologiam Concilii segui debet novum studium novusque cultus Spiritus Sancti, quippe quibus institutio Concilii certo compleatur » (6). Aetate igitur nostra fide Ecclesiae vetere semper semperque nova iterum excitamur ut ad Spiritum Sanctum tamquam ad eum qui vivificat, nos applicemus. Qua in re nos adiuvat ac monet etiam hereditas, quam cum Ecclesiis orientalibus habemus communem, quae eximium thesaurum doctrinae Patrum de Spiritu Sancto studiose servarunt. Hac etiam de causa affirmari licet unum e maximi momenti eventibus ecclesialibus annorum proxime praeteritorum fuisse XVI saeculum expletum a I Concilio Constantinopolitano celebrato; quae memoria simul Constantinopoli et Romae in sollemnitate Pentecostes anno MCMLXXXI est acta. Spiritus Sanctus, dum mysterium Ecclesiae considerabatur, clarius tum innotuit ut is qui vias commonstrat ad unitatem Christianorum ducentes, immo ut fons supremus eius unitatis, quae a Deo ipso promanat quamque sanctus Paulus peculiari cum significantia his verbis expressit, a quibus haud raro Liturgia eucharistica incipit : « Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis » (7). Ab hac exhortatione quodammodo profectae sunt indeque hauserunt priores Litterae Encyclicae Redemptor hominis ac Dives in misericordia, quibus in lumine ponitur eventus salutis nostrae, in Filio peractus, qui a Patre missus est in mundum ut « salvetur mundus per ipsum » (8) et « omnis lingua confiteatur: "Dominus Iesus Christus !", in gloriam Dei Patris » (9). Ab ea exhortatione originem nunc trahunt hae Litterae de Spiritu Sancto, qui a Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio adoratur et conglorificatur: est Persona divina, quae in ipso intimo fidei christianae versatur atque fons est et virtus dynamica renovationis Ecclesiae (10). Manaverunt scìlicet ex hereditate Concilii ac quidem ex eius profundo; etenim textus Concilii, dottrina sua de Ecclesia in se ac de Ecclesia in mundo, nos excitant ut in mysterium Trinitatis Dei ipsius magis magisque penetremus, iter Evangelii, Patrum, Liturgiae sequentes: quo videlicet ad Patrem — per Christum — ducimur in Spiritu Sancto. Hoc modo Ecclesia etiam quibusdam gravibus postulationibus respondet, quas ea in hominum huius temporis cordibus se deprehendere putat: agitur nempe de Deo iterum reperiendo, quatenus humana realiter ut Spiritus infinitus transcendit, quemadmodum Iesus eum mulieri Samaritanae ostendit; de necessitate eum adorandi « in spiritu et veritate » (11); de spe in eo arcanum amoris et vim « novae creaturae » (12) inveniendi: illum profecto, qui vivificat. Ecclesia ad eiusmodi munus Spiritum annuntiandi se sentit vocari, dum una cum familia humana ad finem alterius millennii post Christum natum appropinquat. In prospectu caeli ac terrae, quae « transeunt », probe novit verba, quae non « praeteribunt » (13), peculiare accipere momentum. Haec sunt verba, a Christo de Spiritu Sancto prolata, qui est fons inexhaustus « aquae salientis in vitam aeternam » (14), prout est veritas et salvifica gratia. De his verbis ea vult meditari, ad haec verba revocare credentes omnesque homines, dum ad celebrandum magnum iubilaeum — ut infra dicetur quo transitus ab altero millennio christiano ad tertium millennium denotabitur, sese componit. Ut patet, considerationibus, quae sequuntur, non est propositum ut uberrima doctrina de Spiritu Sancto enodate exquiratur neve maius momentum alicui solutioni quaestionum, de quibus adhuc disceptatur, tribuatur ; sed ad hoc potissimum spectant ut in Ecclesia foveatur conscientia, ex qua illa « a Spiritu Sancto ... ad cooperandum compellitur, ut propositum Dei, qui Christum principium salutis pro universo mundo constituit, effectu compleatur » (15). I 3. Cum iam tempus immineret, quo Christus de hoc mundo discederet, Apostolis « alium Paraclitum » (16) annuntiavit. Ioannes evangelista, qui praesens aderat, narrat inter cenam paschalem, quae diem eius passionis ac mortis praecedebat, Iesum ad eos haec verba fecisse : « quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio » « Et ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis » (17). Iesus hunc ipsum Spiritum veritatis appellat Paraclitum, quod nomen « consolatorem » atque etiam « intercessorem » vel « advocatum » significat. Dicit autem eum esse « alium Paraclitum », ac quidem secundum, quoniam ipse, Iesus, est primus Consolator (18), cum primus sit Laeti Nuntii lator datorque. Spiritus Sanctus venit post eum et eius gratia ut in mundo, per Ecclesiam, opus Laeti Nuntii salutis persequatur. De hac continuatione operis sui, quod Spiritus Sanctus pergit, Iesus haud semel in ipso loquitur sermone supremo, quo Apostolos, in Cenaculo congregatos, ad discessum suum componit, id est ad passionem suam et mortem in Cruce. Verba, ad quae hic revocamur, in Evangelio secundum Ioannem legimus scripta. Unumquodque eorum ad nuntiationem illam et promissionem novam quandam adiungit sententiam; atque simul ea verba arctissime inter se conectuntur non solum respectu eorundem eventuum, sed etiam respectu mysterii Patris et Filii et Spiritus Sancti, quod fortasse nullo loco Sacrarum Scripturarum tam egregie ut hic exprimitur. 4. Paulo post verba supra memorata Iesus addit: « Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis » (19). Spiritus Sanctus erit Consolator Apostolorum et Ecclesiae, semper praesens inter eos — licet invisibiliter — ut doctor eiusdem Laeti Nuntii, quem Christus praedicavit. « Docebit et suggeret » hoc significat fore ut non solum ipse, modo sibi proprio, praedicationem Evangelii salutis pergat inspirare, sed etiam ut adiuvet ad mente comprehendenda, quae in nuntiatione Christi vere contineantur; significat fore ut in tuto collocet eius continuationem eandemque rationem illam intellegendi inter mutabiles rerum condiciones atque adiuncta. Spiritus Sanctus ergo efficiet ut in Ecclesia eadem veritas maneat semper, quam Apostoli ex ore Magistri sui acceperunt. 5. Apostoli in Laeto Nuntio tradendo peculiarem in modum Spiritui Sancto iungentur. En quae Iesus dicit pergens sermonem: « Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis » (20). Apostoli testes proximi et oculati f uerunt, quia « audierunt », « viderunt oculis suis », « perspexerunt », immo « manibus suis contrectaverunt » Christum, quemadmodum alio loco Ioannes evangelista asseverat (21). Hoc humanum, oculatum et « historicum » testimonium de Christo cum testimonio nectitur Spiritus Sancti: « Ipse testimonium perhibebit de me ». Testificatione Spiritus veritatis humanum testimonium Apostolorum summe fulcitur. Postmodum eius continuatio inter generationes Christi discipulorum et confessorum, qui per saecula sibi succedebant, in eo ut in interiore fondamento est innixum. Quodsi Christus ipse est suprema et plenissima revelatio, qua Deus se hominum generi patefecit, testimonium Spiritus veritatis certam eius nuntiationem in praedicatione et in scriptis apostolicis inspirat, in tuto collocat atque confirmat (22), cum testimonium Apostolorum faciat ut in Ecclesia et historia familiae humanae ea verbis humanis exprimatur. 6. Inde etiam efficitur ut argumentum ipsum et propositum arcte conectantur cum annuntiatione et promissione modo memoratis, quae in verbis textus sancti Ioannis, quae sequuntur, continentur: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis » (23) Verbis, quae praecedunt, Iesus Paraclitum, Spiritum veritatis, exhibet ut eum qui « docebit et suggeret », ut eum qui ei « testimonium perhibebit »; nunc vero ait « deducet vos in omnem veritatem ». Locutio « deducet vos in omnem veritatem », prout ad ea refertur, quae Apostoli « non possunt portare modo », imprimis necessario coniungitur cum exinanitione Christi, passione et Cruce peracta, quae eo tempore, quo has protulit voces, iam impendebat. Postea tamen patefit illud « deducere in omnem veritatem » necti non solum cum scandalo Crucis, sed etiam cum iis omnibus, quae Christus « fecit et docuit » (24). Re enim vera mysterium Christi, ut totum, postulat fidem, cum haec hominem in mysterii revelati « realitatem » opportune inducat. Illud ergo « deducere in omnem veritatem » in fide et per fidem ad effectum adducitur: quod Spiritus veritatis operatur, idque ex eius actione in homine promanat. Hac in re Spiritus Sanctus est hominis summus magister, est lux spiritus humani. Id dicendum est de Apostolis, testibus oculatis, a quibus iam tradendus est cunctis hominibus nuntius eorum quae Christus « fecit et docuit », atque praesertim Crucis eius et Resurrectionis. Si longius prospicitur, id ipsum pertinet etiam ad omnes generationes discipulorum et confessorum Magistri, qui debent accipere in fide et profiteri aperte mysterium Dei, in historia hominis operantis, mysterium dicimus revelatum, quo sensus eius historiae modo certo ac definito explicatur. 7. Itaque inter Spiritum Sanctum et Christum, in oeconomia salutis, intimus nexus intercedit, ob quem Spiritus in historia hominis operatur ut « alius Paraclitus », qui efficit ut Laetus Nuntius, a Iesu Nazareno revelatus, continenter aliis tradatur et propagetur. Quam ob rem in Spiritu Sancto Paraclito, qui in mysterio et actione Ecclesiae praesentiam historicam Redemptoris in terra eiusque opus salvificum sine intermissione continuat, effulget gloria Christi, ut subsequentibus verbis sancti loannis declaratur: « Ille (id est Spiritus) me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis » (25). Quibus verbis ea omnia iteruin confirmantur, quae praecedentibus effatis sunt declarata : « Docebit » « suggeret » « testimonium perhibebit ». Suprema et absoluta revelatio, quam Deus de se ipso fecit quaeque in Christo est peracta et praedicationis Apostolorum testimonio firmata, continenter manifestatur in Ecclesia ope missionis Paracliti invisibilis, Spiritus veritatis. Quam arcte haec missio iungatur Christi missioni, quam plene illa ex hac Christi hauriat missione — eius fructus salvificos in hominum rerumque historia firmando et provehendo —verbo « accipiendi » exprimitur : « de meo accipiet et annuntiabit vobis ». Iesus, quasi hanc vocem « accipiet » explanans, unitatem divinam ac trinitariam fontis claro in lumine ponens, addit: « Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis » (26).Eo quod de « meo » accipiet, propterea hauriet de iis « quaecumque habet Pater ». Ratione igitur habita illius verbi « accipiet », explanari possunt cetera verba de Spiritu Sancto a Iesu in Cenaculo ante Pascha prolata, verba significantia quidem : « Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio » (27). De his verbis adhuc seorsum erit agendum. 8. Indoles peculiaris textus sancti Ioannis in eo est posita ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus explicite nominentur ut Personae, quarum prima ab altera ac tertia, et haec a ceteris distinguatur. Iesus de Spiritu-Paraclito loquitur, saepius adhibens pronomen, quo personam significat, « ille », et simul in toto supremo ante passionem sermone nexus ostendit, quibus Pater, Filius et Spiritus Sanctus inter se coniunguntur. Itaque « Spiritus ... a Patre procedit » (28) et Pater « dabit » Spiritum (29). Pater « mittet » Spiritum in nomine Filii (30). Spiritus « testimonium perhibebit de Filio » (31). Filius vero rogat Patrem ut Spiritum Paraclitum mittat (32), sed hoc etiam affirmat et pollicetur, ad « abitionem » suam, quae fit per Crucem, sese referens : « si autem abiero, mittam eum ad vos » (33). Itaque Pater Spiritum Sanctum mittit virtute paternitatis suae, quemadmodum dedit Filium (34), simul vero eum mittit vi Redemptionis a Christo peractae; qua sane ratione Spiritus Sanctus etiam a Filio mittitur : « mittam eum ad vos ». Animadvertendum est, si cetera promissa in Cenaculo data adventum Spiritus Sancti post abitionem Christi annuntient, adventum tamen, de quo apud Ioannem, 16, 7-8, agitur, continere claroque in lumine ponere etiam rationem copulationis — quam causalem dixeris — inter utriusque manifestationem : « si autem abiero, mittam eum ad vos ». Spiritus Sanctus veniet, quatenus Christus per Crucem abierit : veniet non solum post, sed propter Redemptionem, a Christo, e voluntate et opera Patris, peractam. 9. In postremo ergo sermone paschali attingitur — ita loqui licet — fastigium revelationis Trinitatis. Simul vero in initio sumus eventuum terminalium et verborum supremorum, quae ad ultimum praeclaro illo mandato missionali exprimuntur, quod Apostolis et per eos Ecclesiae datur : « Euntes ergo docete omnes gentes »; quo quidem mandato aliquo modo formula trinitaria baptismi continetur: « baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (35). Haec formula ostendit intimum mysterium Dei, vitae divinae, quod est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, unitas divina in Trinitate. Sermonem illum supremum interpretari possumus ut singularem praeparationem illius formulae trinitariae, qua virtus salvifica Sacramenti exprimitur, quod efficit participationem vitae Dei, unius ac trini, quia gratiam tribuit sanctificantem ut supernaturale homini donum. Ea enim homo vocatur et « capax » fit ad inscrutabilem Dei vitam participandam. 10. Deus in vita sua intima « caritas est » (36), amor essentialis, tribus Personis divinis communis: amor personalis est Spiritus Sanctus ut Spiritus Patris et Filii. Quocirca is ut increatus amor-donum « scrutatur profunda Dei » (37). Affirmari licet vitam intimam Dei, unius et trini, in Spiritu Sancto esse prorsus donum, mutuum amoris commercium inter Personas divinas, atque per Spiritum Sanctum Deum in modum doni « exsistere ». Spiritus Sanctus est expressio personalis huiusmodi donationis, huiusce, ut dicimus, esse amorem (38). Persona-amor est, Persona-donum est: est inscrutabilis ubertas veritatis et ineffabilis perspicientiae notionis personae in Deo, quas sola Revelatione cognoscimus. Simul autem Spiritus Sanctus, prout Patri et Filio in divinitate est consubstantialis, est amor ac donum (increatum), unde ut e fonte vivo emanat omnis largitio data creaturis (donum creatum): donum exsistentiae, tributum cunctis rebus per creationem, donum gratiae hominibus impertitum per oeconomiam salutis. Ut scripsit Paulus Apostolus, « caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (39). 11. Supremus sermo, a Christo in Cena paschali habitus, peculiari modo ad hoc « donare » et « se donare », quod est Spiritus Sancti, refertur. In Evangelio secundum Ioannem patefit illa veluti « convenientia » profundissima mysterii salvifici, quod in aeterno Dei consilio continetur quodque est quasi diffusio illius ineffabilis communionis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Est « convenientia » divina, quae a mysterio Trinitatis ad mysterium Redemptionis mundi in Iesu Christo perducit. Redemptio a Filio peracta secundum rationem historiae hominis terrenae — peracta quidem in « abitione » eius per Crucem et Resurrectionem — simul cum tota virtute sua salvifica Spiritui Sancto traditur: « qui de meo accipiet » (40). Verba textus sancti Ioannis significant « abitionem » Christi, secundum consilium divinum, esse pernecessariam condicionem « missionis » et adventus Spiritus Sancti, sed ostendunt etiam tunc novam communicationem salvificam Dei in Spiritu Sancto coepisse. 12. Est novam initium, respectu prioris, initium principale donationis salvificae Dei, quod idem est ac mysterium ipsum creationis. Haec iam in primis verbis libri Genesis legimus: « In principio creavit Deus caelum et terram et spiritus Dei (ruah Elohim) ferebatur super aquas » (41). Haec notio biblica creationis infert non solum actum, quo exsistat universum, id est donationem exsistentiae, sed etiam praesentiam Spiritus Dei in creatione, nempe initium communicationis salvificae Dei cum rebus, quas creat. Quod imprimis de homine est dicendum, qui creatus est ad imaginem et similitudinem Dei: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram » (42). « Faciamus »: nonne licet putari numerum pluralem, quo Creator hic de se loquens utatur, aliquo modo iam significare mysterium Trinitatis, praesentiam Trinitatis in opere creationis hominis? Christianus, haec legens, qui revelationem huius mysterii iam novit, his etiam verbis id, quasi luce repercussa, reddi animadvertere potest. Quidquid id est, contexta oratione libri Genesis efficitur ut in creatione hominis primum initium percipiamus donationis salvificae Dei, quatenus homini tribuit « imaginem et similitudinem » sui ipsius. 13. Itaque etiam verba, a Iesu in supremo sermone facta, relegenda esse videntur ratione habita « initii » illius, tam longinqui, sed fundamentalis, quod e libro Genesis cognoscimus. « Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos ». Christus, cum asserit « abitionem » suam esse condicionem « adventus » Paracliti, novum initium communicationis salvificae Dei in Spiritu Sancto coniungit cum mysterio Redemptionis. Hoc est novum initium imprimis propterea quod inter primum initium ac totam historiam hominis, principio ducto a lapsu originali, peccatum est interpositum, quod repugnat praesentiae Spiritus Dei in creatione atque communicationi salvificae Dei cum homine potissimum adversatur. Propter ipsum peccatum, ut sanctus Paulus scribit, « vanitati ... creatura subiecta est ... congemiscit et comparturit usque adhuc » et « revelationem filiorum Dei exspectat » (43). 14. Hac de causa Iesus Christus in Cenaculo dicit : « Expedit vobis, ut ego vadam ». « Si ... abiero, mittam eum ad vos » (44). « Abitio » Christi per Crucem vim habet Redemptionis — hoc autem significat etiam novam praesentiam Spiritus Dei in creatione, novum initium communicationis Dei cum homine in Spiritu Sancto. « Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater !" » — ita Paulus apostolus scribit in Epistula ad Galatas (45). Spiritus Sanctus est Spiritus Patris, ut verba in supremo sermone, in Cenaculo habito, testantur. Is est autem simul Spiritus est Spiritus Iesu Christi, ut Apostoli et imprimis Paulus Tarsensis affirmant (46). Missione huius Spiritus « in corda nostra » exspectatio creaturae » incipit impleri, ut in Epistula ad Romanos scriptum videmus. Spiritus Sanctus venit condicione « abitionis » Christi. Quodsi haec « abitio » tristitia Apostolos affecit (47), ad summum adducta in passione et morte, quae die Parasceves evenerunt, tamen « tristitia vertetur in gaudium » (48). Christus enim in « abitionem » suam redemptricem inseret gloriam resurrectionis et ascensionis ad Patrem. Tristitia ergo, unde laetitia perlucet, sors est apostolorum inter « abitionem » Magistri eorum; quae est abitio « bona », quia propter eam alius venturus est « Paraclitus » (49). Spiritus Sanctus condicione Crucis, Redemptionem operantis, in virtute totius mysterii paschalis Iesu Christi venit ut inde a die Pentecostes cum Apostolis maneat, ut maneat cum Ecclesia et in Ecclesia atque per hanc in mundo. Hoc modo ratione certa ac definita efficitur novum initium communicationis Dei, unius et trini, in Spiritu Sancto, Iesu Christo, Redemptore hominis mundique operante. 15. Ad effectum etiam adducitur missio Messiae, id est eius qui plenitudinem Spiritus Sancti accepit pro Populo Dei eletto universaque familia humana. « Messias » ad verbum « Christum » significat, id est « Unctum », atque in historia salutis idem valet atque « unctus Spiritu Sancto ». Haec fuit traditio prophetica Veteris Testamenti. Quam secutus, Simon Petrus in domo Cornelii dixit: « Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam post baptismum, quod praedicavit Ioannes: Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (50). Ab his verbis Petri multisque aliis similibus (51) oportet ad prophetiam Isaiae revocemur, quae interdum « quintum evangelium » vel « evangelium Veteris Testamenti » appellatur. Isaias, adventum arcanae personae significans, quae secundum revelationem Novi Testamenti est ipse Iesus, personam illam eiusque munus cum peculiari actione Spiritus Dei — Spiritus Domini — conectit. Haec sunt verba Prophetae: « Et egredietur virga de stirpe Iesse, Hic locus magni momenti est pro tota pneumatologia, quae dicitur, Veteris Testamenti; qui est veluti pons inter antiquam notionem biblicam « spiritus », qui imprimis « affiatus charismaticus » intellegitur, et « Spiritum » et personam ac donum, donum pro persona. Messias e genere David (« e stirpe Tesse »), ipsa est persona, super quam « requiescet » Spiritus Domini. Liquet hoc loco nobis loqui nondum licere de revelatione Paracliti : tamen illo dicto de persona venturi Messiae via, ut ita dicamus, aperitur, qua piena revelatio Spiritus Sancti in unitate mysterii Trinitatis, quae in Novo Testamento tandem innotescet, praeparatur. 16. Messias ipse est via illa. In Vetere Testamento unctio symbolum externum factum est doni Spiritus. Messias potius quam alia quaevis persona uncta secundum Vetus Testamentum est unicus magnus Unctus a Deo ipso. Est Unctus, quatenus plenitudinem possidet Spiritus Dei. Ipse est etiam mediator, qui hunc universo Populo tribuit. Etenim alia verba apud Prophetam leguntur : « Spiritus Domini super me, Unctus missus est etiam « cum Spiritu Domini »: «nunc Dominus misit me cum spiritu suo » (54). Secundum librum Isaiae Unctus et Missus una cum Spiritu Domini est etiam Servus Domini electus, super quem Spiritus Dei requiescit: « Ecce servus meus, suscipiam eum; Quia: « Spiritus meus, qui est super te, Loci prophetae hic allati a nobis oportet legantur luce Evangelii affulgente — quemadmodum, vicissim, Novum Testamentum peculiari modo illustratur mirabili lumine, quod in hisce textibus Veteris Testamenti continetur. Propheta Messiam exhibet ut venientem in Spiritu Sancto, ut huius Spiritus habentem plenitudinem in semet ipso atque simul pro aliis, pro Israele, pro cunctis nationibus, pro toto hominum genere. Plenitudini Spiritus Dei multiplicia dona adiciuntur, bona salutis, quae imprimis pauperibus et dolore affiictis destinantur necnon omnibus, qui hisce donis aperiunt animos — interdum inter vitae aerumnas, quas experiuntur, verumtamen potissimum illa promptitudine cordis praediti, quae oritur ex fide. Hoc Simeon senex, « homo iustus et timoratus », super quem « Spiritus Sanctus erat », perspexit, cum Iesus in Templo praesentaretur et ille in eo videret « salutare paratum ante faciem omnium populorum », condicione summi cruciatus — id est Crucis — quem una cum Matre esset toleraturus (61). Id etiam altius Virgo Maria percepit, quae « concepit de Spiritu Sancto » (62), cum in corde conferebat « mvsteria » Messiae, cui sociabatur (63). 17. Asserendum est hic « spiritum Domini », qui est super venturum Messiam, aperte imprimisque esse donum Dei datum personae illius Servi Domini. Sed ipse non est persona, quae ab aliis seiungatur sitque per se, quia ex voluntate Domini, virtute deliberationis suae vel optionis, operatur. Quamvis, ratione habita verborum Isaiae opus salvificum Messiae, Servi Domini, secum ferat actionem Spiritus, quae fit per Unctum, tamen in contexta oratione Veteris Testamenti nulla insinuatur distinctio subiectorum seu personarum divinarum, quae in mysterio Trinitatis subsistunt et postea in Novo Testamento sunt revelatae. Sive apud Isaiam, sive in toto Vetere Testamento persona Spiritus Sancti prorsus latet: latet in revelatione unici Dei acque etiam in annuntiatione venturi Messiae. 18. Hanc annuntiationem, quae in verbis Isaiae continetur, Iesus Christus memoravit, cum operis messianici initium faceret. Quod in ipso oppido Nazareth est factum, ubi in domo Ioseph fabri, iuxta Mariam, Matrem suam Virginem, triginta vitae degerat annos. Cum ei datum esset ut in synagoga loqueretur, invenit, libro Isaiae aperto, locum, ubi scriptum est : « Spiritus Domini super me; propter quod unxit me », et postquam locum Isaiae, 61, 1-2, legit, dixit ad astantes: « Hodie impleta est lzaec Scriptura in auribus vestris » (64). Ita profecto confessus est et pronuntiavit se esse eum qui « unctus esset » a Patre, se esse Messiam, id est Christum, eum super quem requiesceret Spiritus Sanctus ut donum Dei ipsius, eum qui plenitudinem haberet Spiritus illius, eum qui « novum initium » denotaret doni, quod Deus hominum generi daret in Spiritu. 19. Quamquam Iesus in patria sua Nazarethana non accipitur ut Messias, tamen in exordio publicae eius operae missio ipsius messianica in Spiritu Sancto populo revelatur a loanne Baptista. loannes, filius Zachariae et Elisabeth, apud Iordanem adventum Messiae annuntiat et baptismum paenitentiae populo confert. Ait enim: « Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta solvere: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni » (65). Ioannes Baptista Messiam - Christum annuntiat non solum ut eum qui « affert » Spiritum Sanctum, quemadmodum Iesus in Cenaculo apertius declaravit. Ioannes hoc loco accurate reddit verba Isaiae, quae apud veterem Prophetam ad tempus futurum pertinebant, sed in propria doctrina eius, in ripa Iordanis praedicantis, novam veritatem messianicam, quae iam statim habeatur, inducunt. Ioannes non est tantum propheta, sed etiam praeco : est Christi praecursor. Id quod annuntiat, coram omnibus accidit. Iesus Nazarenus ad Iordanem se confert ut etiam ipse baptismum paenitentiae accipiat. Ioannes, videns eum venientem, haec verba profert: « Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi » (66). Hoc dicit Spiritus Sancti motus affiatu (67), testificans prophetiam Isaiae esse impletam. Simul vero fidem in missionem redemptricem Iesu Nazareni profitetur. In ore Ioannis Baptistae « Agnus Dei » est affirmatio veritatis de Redemptore, haud minus significans quam ea qua Isaias est usus, dicens : « Servus Domini ». Testimonio igitur Ioannis apud Iordanem Iesus, a suis civibus repudiatus, ante oculos Israelis ut Messias, id est « Unctus » Spiritu Sancto, effertur. Huiusmodi vero testificatio alio confirmatur testimonio, cuius altior est ordo quodque tres Synoptici memorant. Etenim, cum omnis populus baptizaretur et Iesus, baptismo accepto, orareí, « apertum est caelum, et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum » (68) et simul « vox de caelo facta est: "Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi" » (69). Est theophania trinitaria, quae exaltationem Christi, occasione data baptismi apud Iordanem, testatur. Ea non solum testimonium Ioannis Baptistae confirmat, sed etiam altiorem rationem veritatis de Iesu Nazareno ut Messia patefacit : videlicet Messias est Filius dilectus a Patre. Sollemnis eius exaltatio non ad missionem messianicam Servi Domini redigitur; haec enim exaltatio, ratione habita theophaniae, ad Iordanem factae, mysterium contingit ipsius Personae Messiae. Exaltatur, quia Filius est complacentiae divinae. Vox enim de caelo sonat: « Filius meus ». 20. Theophania, ad Iordanem facta, in transitu dumtaxat et breviter Iesu Nazareni recludit mysterium, cuius totum opus in Sancti Spiritus conspectu peragetur (70). Hoc idem mysterium Iesus ipse patefacturus erat paulatimque confirmaturus per ea cuncta, quae « fecit et docuit » (71). Secundum eandem hanc doctrinam necnon messianica indicia, quae Iesus perfecit priusquam ad sermonem supremum adveniret in Cenaculum, eventa reperimus ac dicta, quae tempora praecipue gravia signant progredientis huius patefactionis. Sic profecto Lucas evangelista, a quo Iesus dicitur « plenus Spiritu Sancto » et quo referente, « agebatur in Spiritu in desertum » (72), docet nos, redeuntibus septuaginta duobus discipulis a praedicandi opere, quod Magister crediderat iis (73), laetissimeque narrantibus propriae industriae effecta: « in ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit : "Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: etiam, Pater, quia sic placuit ante te" » (74). In divina paternitate Iesus exsultat; exsultat quoniam licet ei hanc ostendere paternitatem; exsultat demum velut ob peculiarem huius paternitatis radiationem ad ipsius « parvulos ». Quae omnia evangelista perstringit et complectitur voce illa « exsultationis in Spiritu Sancto ». Eiusmodi exsultatio Iesum quodammodo inducit ut etiam plura dicat. Audiamus : « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius nisi Pater, et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (75). 21. Id quod theophaniae tempore ad Iordanem « extrinsecus », ut ita dicamus, accessit, nempe de caelo, hic contra « intrinsecus » evenit ex intimo eo quod est Iesus. Alia est Patris ac Filii patefactio, in Spiritu Sancto iunctorum. De paternitate dumtaxat Dei loquitur Iesus suaque de filiatione; neque recta via de Spiritu verba facit, qui amor est ideoque Patris Filiique coniunctio. Nihilo minus, quod de Patre ipse dicit de segue Filio, pro fluit ex illa plenitudine Spiritus, qui in eo est, se in eius effundit animum, penetrai ipsum illius « ego », excitat ex intimo ipsius animatque eius operam. Hinc illud « exsultare in Spiritu Sancto ». Unio Christi cum Spiritu Sancto, cuius absoluta est ei conscientia, declaratur ea « exsultatione », quae certo aliquo pacto « aspectabilem » reddit secretum ipsius fontem. Ita peculiaris quidem habetur significatio atque exaltatio, quae Filii Hominis, Christi-Messiae, est propria, cuius humana natura ad personam pertinet Filii Dei, unius substantialiter cum Spiritu Sancto in divinitate. Praeclara in testificatione Dei paternitatis Iesus Nazarenus se quoque ipsum patefacit, suum videlicet « ego » divinum: Filius namque is est « consubstantialis », quapropter « nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius », ille nominatim Filius, qui propter nos homines et propter nostram salutem incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est, et nomen Virginis Maria. 22. Narratione sua perducit nos Lucas quam proxime ad veritatem, quae oratione in Cenaculo habita continetur. Iesus Nazarenus « exaltatus » in Spiritu Sancto, per totum hunc sermonem et colloquium se praebet uti illum qui Spiritum « portat », qui eum portare debet ac « dare » Apostolis et Ecclesiae, impendio scilicet suae « abitionis » per Crucem. Verbum « portandi » hic significat ante omnia « revelare ». In Vetere Testamento, iam inde a libro Genesis, Spiritus Dei aliquomodo cognitus est primum uti « halitus » Dei, qui vitam tribuit, tamquam « halitus vitalis » et supernaturalis. In libro Isaiae exhibetur sicut « donum » Messiae personae impertitum, utpote qui super eum requiescat ut intrinsecus gubernet omnem eius salutarem operam. Apud Iordanem Isaiae nuntius solidam induit formam: Iesus Nazarenus est ille qui venit in Spiritu Sancto eumque portai uti donum proprium suae ipsius personae ut per humanitatem suam eum diffundat: « ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto » (76). In Lucae ideo Evangelio haec Spiritus Sancti patefactio confirmatur et locupletatur; id est tamquam intimus fons vitae actionisque messianicae Iesu Christi. Ex iis vero quae Iesus eloquitur sermonem faciens in Cenaculo, Spiritus Sanctus ratione nova plenioreque declaratur. Ipse non modo donum est, personae tributum (Messiae personae), verum est etiam Persona-donum. Eius adventum nuntiat Iesus uti « alterius Paracliti », qui cum veritatis sit Spiritus, Apostolos ducturus est « in omnem veritatem » (77). Hoc efficietur virtute peculiaris illius communionis inter Spiritum Sanctum et Christum : « de meo accipiet et annuntiabit vobis » (78). Quae quidem communio primigenium suum fontem in Patre obtinet: « Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis » (79). A Patre veniens, Spiritus Sanctus a Patre mittitur (80). Antea missus est Spiritus Sanctus uti donum pro Filio, qui homo factus erat ut nuntios impleret messianicos. Post « abitionem » Christi-Filii, secundum Ioannis scriptum, Spiritus Sanctus « veniet » directo — haec est nova ipsius missio Filii consummaturus opus. Ipse igitur novam sic absolvet perficietque aetatem historiae salutis. 23. Ad limen consistimus paschalium eventuum. Nova et ultima Spiritus Sancti revelatio ut Personae, quae est donum, hoc ipso temporis momento peragitur. Eventus paschales — passio et mors et resurrectio Christi — etiam sunt tempus novi adventus Spiritus Sancti, ut Paracliti et Spiritus veritatis. Tempus sunt « novi initii », quo unus trinusque Deus cum hominibus sese communicat in Spiritu Sancto, per Christi-Redemptoris operam. Hoc principium novum est mundi redemptio : « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum daret » (81). Iam eo quod « dat » Filium, Filii dono, altissima exprimitur Dei essentia, qui ut Amor fons inexhaustus est largitionis. In dono quidem, a Filio dato, expletur revelatio necnon largitio aeterni Amoris: Spiritus Sanctus, qui in profundo inexplicabili divinitatis est Persona-donum, per Filii opus, scilicet per paschale mysterium, nova ratione Apostolis tribuitur atque Ecclesiae et, per eos, omnibus hominibus mundoque universo. 24. Huius postrema denique mysterii significatio accidit die Resurrectionis. Eo quidem die Iesus Nazarenus « factus ex semine David secundum carnern », perinde ac Paulus Apostolus scribit, « constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (82). Affirmari porro licet « exaltationem » messianicam Christi in Spiritu Sancto attingere apicem in Resurrectione, in qua se patefacit etiam uti Filium Dei, «plenum potestatis ». Haec vero potestas, cuius fontes scaturiunt in communione inscrutabili Trinitatis, proditur ante omnia eo quod Christus resuscitatus, si ex altera parte Dei implet promissionem, iam per Prophetae os enuntiatam : « dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri, spiritum meum » (83), ex altera tamen parte complet suam ipsius pollicitationem, Apostolis factam verbis illis : « si autem abiero, mittam eum ad vos » (84). Ipse quidem est: Spiritus veritatis, Paraclitus, a Christo resuscitato missus, ut nos in ipsius imaginem resuscitati transfiguret (85). En igitur: « Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: "Pax vobis". Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: "Pax vobis : sicut misit me Pater, et ego mitto vos". Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum" » (86). Singulae vero partes huius loti praecipui Evangelii Ioannis suam prae se ferunt significantiam, praesertim si eas perlegimus cum verbis coniunctas, quae in eodem Cenaculo prolata sunt ad paschalium eventuum principium. Iam hi eventus — triduum sacrum Iesu, quem Pater unxit et misit in mundum — ad exitum perducuntur. Christus enim, qui in Cruce « tradidit spiritum » (87) uti Filius hominis et Agnus Dei, cum resurrexisset, Apostolos adit ut « insufflet in eos » ea ipsa virtute, de qua in Epistula ad Romanos (88). Domini adventus astantes gaudio cumulat: « tristitia vestra vertetur in gaudium » (89), quemadmodum iam ante passionem iis erat pollicitus. At imprimis principalis completur nuntius illius supremi sermonis: Christus resuscitatus, tamquam novam instituat creaturam, « portat » ad Apostolos Spiritum Sanctum. Affert eum vi « abitionis » suae: hunc Spiritum elargitur iis veluti per suae crucifixionis vulnera « ostendit eis manus et latus ». Virtute huius crucifixionis dicit ad illos « Accipite Spiritum Sanctum ». Arctum ideo vinculum inter missionem Filii ac Spiritus Sancti missionem statuitur. Nulla fit (post peccatum originale) Spiritus Sancti missio sine Cruce et Resurrectione: « Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos » (90). Nexus pariter proximus constituitur inter missionem Spiritus Sancti ac Filii missionem in ipsa Redemptione. Certo quodam patto Filii missio in Redemptione « completur ». Missio autem Spiritus Sancti. « haurit » ex Redemptione: « de meo accipiet et annuntiabit vobis » (91). Redemptionem omnino Filius operator tamquam Unctus, qui venit egitque Spiritus Sancti virtute ac se tandem in sacrificiurn supremum tradidit Crucis in ligno. Quae quidem Redemptio simul perficitur continenter in animis atque conscientiis — per aetatum mundi decursum — a Spiritu Sancto, qui est « alius Paraclitus ». 25. « Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum (cfr. Io 17, 4), missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret, atque ita credentes per Christum in uno Spiritu accessum haberent ad Patrem (cfr. Eph 2, 18). Ipse est Spiritus vitae seu fons aquae salientis in vitam aeternam (cfr. Io 4, 14; 7, 38-39), per quem Pater homines, peccato mortuos, vivificat, donec eorum mortalia corpora in Christo resuscitet (cfr. Rom 8, 10-11) » (92). Hisce verbis Concilium Vaticanum II nuntiat Ecclesiae ortum die Pentecostes. Qui eventus extremam efficit patefactionem illius rei ipsius, quae eodem in Cenaculo iam Paschatis die dominico contigerat. Venit nempe Christus resuscitatus adque Apostolos Spiritum Sanctum « portavit ». Quem iis dedit dicens: « Accipite Spiritum Sanctum ». Quod tunc intrinsecus in Cenaculo, « ianuis clausis », evenerat, postmodum ipso Pentecostes die etiam extrinsecus coram hominibus patescit. Cenaculi reserantur valvae seseque Apostoli ad incolas conferunt ac peregrinatores Hierosolymis deversantes ob festum diem ut Christo testimonium reddant in Spiritus Sancti virtute. Hoc modo nuntius impletur « Ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis » (93). Alio autem in documento Concilii Vaticani II scriptum legimus « Procul dubio Spiritus Sanctus iam in mundo operabatur antequam Christus glorificaretur. Die tamen Pentecostes in discipulos supervenit, ut cum eis maneret in aeternum, Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit » (94). Initium itaque cepit tempus Ecclesiae ex « adventu », videlicet e descensu Spiritus Sancti in Apostolos, intra Cenaculum Hierosolymitanum congregatos una cum Maria, Domini Matre (95). Tunc iniit Ecclesiae tempus, cum promissa et nuntia, quae tam manifesto ad Paraclitum, Spiritum veritatis, spectabant, cum omni potentia et claritate ad effectum adduci coepta sunt in Apostolis, unde factum est ut Ecclesia nasceretur. Hac de re loquuntur fuse passimque Actus Apostolorum, ex quibus consequitur Spiritum Sanctum, secundum priscae illius communitatis conscientiam, cuius certitudinem Lucas testatur, suscepisse invisibilem gubernationem — at quodammodo sub sensum cadentem — eorum qui post Domini Iesu discessionem se penitus veluti orbatos sentirent. Adveniente vero Spiritu, iam sibi idonei visi sunt, qui munus sibi creditum perficerent. Virtute se plenos senserunt. Quod omnino ipsum in iis est Spiritus Sanctus operatus, et in Ecclesia idem continenter operatur illorum per successores. Namque Spiritus Sancti gratia, quam per manuum impositionem suis adiutoribus tribuerunt apostoli, etiam nunc per episcopalem traditur ordinationem. Episcopi per ordinis vicissim sacramentum participes reddunt eiusdem huius spiritualis muneris ipsos ministros sacros faciuntqu e ut sacramento confirmationis omnes ex aqua et Spiritu renati corroborentur ilia gratia; et sic profecto in Ecclesia Pentecostes gratia quadamtenus perpetuatur. Perinde ac scribit Concilium : « Spiritus in Ecclesia et in cordibus fidelium tamquam in tempio habitat (cfr. 1 Cor 3, 16; 6, 19), in eisque orat et testimonium adoptionis filiorum reddit (cfr. Gal 4, 6; Rom 8, 15-16 et 26). Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cfr. Io 16, 13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit, et fructibus suis adornat (cfr. Eph 4, 11-12; 1 Cor 12, 4; Gal 5, 22). Virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit » (96). 26. Loci Constitutionis Concilii Lumen gentium allati nos docent, adventante Spiritu Sancto, coepisse Ecclesiae tempus. Significant etiam tempus, Ecclesiae tempus, perdurare. Persistit enim per saecula hominumque aetates. Nostro quidem saeculo, quo hominum genus iamiam appropinquat fini alterius millennii post Christum natum, hoc tempus Ecclesiae insigniter declaratum est per Concilium Vaticanum II, veluti ipsius nostri saeculi concilium. Constat namque illud fuisse peculiari ratione concilium « ecclesiologicum »: concilium in argomento Ecclesiae versatum. Simul tamen huius Concilii dottrina secundum suam naturam est « pneumatologica »: quam scilicet pervadit veritas de Spiritu Sancto, tamquam de Ecclesiae anima. Dici proin licet in uberi suo magisterio Concilium Vaticanum II proprie complecti id omne, quod « Spiritus dicat Ecclesiis » (97), quantum ad praesentem attineat historiae salutis aetatem. Ductum ita Spiritus veritatis sectans cum eoque testimonium perhibens Concilium ipsum attulit peculiarem con firmationem praesentiae Spiritus Sancti Paracliti. Aliquo patto id eum rursus « praesentem » reddidit hac difficili nostra aetate. Qua ex persuasione melius comprehenditur permagnum pondus omnium inceptorum, unde Concilium Vaticanum II possit ad effectum deduci, necnon ipsius magisterii atque pastoralis et oecumenici propositi. Hac ex parte etiam extollendi sunt et aestimandi posteriores Coetus Synodi Episcoporum, illuc spectantes ut fructus veritatis caritatisque — veri id est Spiritus Sancti fructus — perpetuum fiant bonum Populi Dei in terrestri eius peregrinatione per saeculorum decursum. Hoc Ecclesiae opus pernecessarium est, quod id efficere oportet ut comprobentur ac corroborentur salutares Spiritus fructus in Concilio tributi. Quare necesse est diligenter ii « discernantur » ab illis omnibus, quae e contrario exoriri possunt potissimum a « principe huius mundi » (98). Quae quidem discretio tanto magis est necessaria in Concilii opere complendo, quia illud adeo late sese aperuit mondo huius temporis, perinde ac liquido emergit e magni momenti Constitutionibus Concilii Gaudium et spes et Lumen gentium. In pastorali Constitutione legimus : « Ipsorum enim communitas (discipulorum Christi) ex hominibus coalescit, qui, in Christo coadunati, a Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris peregrinatione et nuntium salutis omnibus proponendum acceperunt. Quapropter ipsa cum genere humano eiusque historia se revera intime coniunctam experitur » (99). « Vere novit Ecclesia solum Deum, cui ipsa inservit, profundissimis respondere desideriis humani cordis, quod nutrimentis terrestribus numquam plene satiatur » (100). « Spiritus Dei ... mirabili providentia temporum cursum dirigit et faciem terrae renovat » (101). II 27. Sermonem in Cenaculo conferens, Iesus, cum Spiritus Sancti nuntiat adventum « condicione » quidem abitionis suae et pollicetur : « si autem abiero, mittam eum ad vos », eodem ipso omnino loco addit : « Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio » (102). Idem igitur Paraclitus veritatisque Spiritus, qui promissus est uti is qui « docebit » et « suggeret », uti is qui « testimonium perhibebit », uti ille qui « deducet ... in omnem veritatem », verbis modo allatis enuntiatur ut ipse qui « arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio ». Plurimum significare videtur hic etiam ipsius orationis locus contextus. Hunc Spiritus Sancti nuntium Iesus coniungit cum vocibus suam indicantibus « abitionem » per Crucem, eius immo effert necessitatem: « expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos » (103). At quod pluris est aestimandum, est explanatio, quam Iesus ipse adicit tribus his nominibus: peccato, iustitiae, iudicio. Etenim ita explicat: « arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de iustitia vero, quia ad Patrem vado et iam non videtis me; de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est »(104). Secundum Iesu mentem peccatum, iustitia, iudicium prae se ferunt significationem admodum definitam, aliam quidem ac velit quis forsitan hisce tribuere verbis, omissa nempe explanatione eius qui loquitur. Haec vero explicatio simul illuminat quomodo intellegendum sit illud « arguere mundum », quod Spiritus Sancti actionis est proprium. Interest hic tum quid singulae significent voces, tum quod inter se eadem in sententia eae a Iesu iunguntur. « Peccatum » hoc loco incredulitatem declarat, quam Iesus inter « suos » repperit, iam inde a civibus suis Nazarethanis. Repudiationem indicai eius operis ac muneris, quae homines eo adducet ut morte eum condemnent. Cum de « iustitia » subinde loquitur, Iesus illam cogitare videtur iustitiam postremam, quam reddet ei Pater, cum resurrectionis eum gloria circumdabit, atque ascensionis in caelum: « Vado ad Patrem ». In hac autem coniunctione « peccati » ac « iustitiae » sic intellectae, « iudicium » docet veritatis Spiritum « mundi » culpam esse patefacturum in Iesu damnatione ad, mortem in Cruce. Verumtamen, Christus haud venit in mundum dumtaxat ut iudicet eum atque condemnet: venit ut salvet illum (105). Illud arguere de peccato ac de iustitia spectat ad mundi salutem, salutem hominum. Haec omnino veritas efferri videtur illa affirmatione, ex qua « iudicium » solum respicit « principem huius mundi », Satanam videlicet, qui iam inde a principio perverse abutitur opere creaturae adversus salutem, contra foedus consortiumque hominis cum Deo: is iam « iudicatus est » ab initio. Si Spiritum Paraclitum mundum arguere oportet, quantum pertinet ad iudicium, hoc fit ut in eo salvificum Christi opus propagetur. 28. Intendere hoc loco praecipue volumus in hoc Sancti Spiritus munus, quod est « arguere mundum de peccato », at simul etiam observare totum contextum verborum a Iesu in Cenaculo prolatorum. Spiritus Sanctus, qui a Filio Redemptionis opus in mundo suscipit, eodem cum hoc munere accipit etiam officium salutariter « arguendi de peccato ». Hoc arguendi opus continenter refertur ad « iustitiam »: id est ad extremam salutem in Deo, ad illius oeconomiae exsecutionem, cuius quasi centrum est Christus crucifixus et glorificatus. Haec Dei salutifera oeconomia aliquo modo hominem subtrahit « iudicio », nempe damnationi, quo peccatum Satanae, « principii mundi huius », est punitum; ipse est qui sua culpa factus est « mundi rector tenebrarum harum » (106). Hinc igitur causa cur, per talem coniunctionem cum « iudicio », fines latissimi aperiantur ad intellegendum « peccatum » necnon « iustitiam ». Spiritus Sanctus, dum ante Christi Crucem, tamquam in recessu positam, demonstrat peccatum in oeconomia ipsius salutis (dici possit aliqua ratione « peccatum salvatum »), docet quomodo munus sit suum « arguendi » etiam de peccato, quod iam in perpetuum est iudicatum (« peccatum condemnatum »). 29. Omnia verba, a Redemptore in Cenaculo in passionis ipius pervigilio prolata, inseruntur in, Ecclesiae tempus: ea autem praesertim de Spiritu Sancto ut Paraclito ac Spiritu veritatis dieta. Novo semper modo illa eo inseruntur in omni generatione omnique tempore. Hoc, quod ad nostrum attinet saeculum, corroboratur summa doctrinae Concilii Vaticani II, potissimum Constitutione pastorali « Gaudium et spes ». Multi huius documenti loti luculenter comprobant Concilium, luci sese aperiens Spiritus veritatis, exhiberi tamquam verum depositarium nuntiorum promissorumque, quae Apostolis atque Ecclesiae Christus tradidit in sermone supremo: praecipue vero illius nuntii, ex quo Spiritus Sanctus arguere debet « mundum de peccato et de iustitia et de iudicio ». Hoc iam eo loco declaratur, ubi Concilium explicat quid sub « mundo » intellegat: « Mundum igitur hominum prae oculis habet (Concilium ipsum) seu universam familiam humanam cum universitate rerum inter quas vivit; mundum, theatrum historiae generis humani, eiusque industria, cladibus ac victoriis signatum; mundum, quem christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifixo et resurgente, fratta potestate Maligni, liberatum ut secundum propositum Dei transformetur et ad consummationem perveniat » (107). Ad hunc valde brevem pressumque locum quod attinet, oportet in Constitutione pastorali alios etiam perlegere locos, quorum est secundum omnem fidei congruentiam cum rebus ipsis ostendere condicionem peccati in mundo huius temporis, necnon eius explanare essentiam, initio a variis aspectibus facto (108). Cum lesus in Paschatis pervigilio de Spiritu Sancto loquitur veluti de eo qui « arguet mundum de peccato », hinc tribuenda est eidem ipsius affirmationi quam latissima vis et interpretatio, quoniam totam complectitur peccatorum summam in generis hominum historia; illinc vero, cum Iesus docet in eo consistere illud peccatum quod « non credunt in eum », talis vis et interpretatio videtur iis solis circumscribi, qui in Israele messianicum munus Filii hominis repudiaverunt, morte eum Crucis damnantes. Vix tamen praeteriri potest quomodo haec intellegentia magis « circumscripta » atque historico modo definita ipsius sensus peccati eo usque dilatetur ut amplitudinem sibi sumat universalem propter ipsam universalitatem Redemptionis, quae per Crucem est peracta. Mysterii Redemptionis revelatio viam aperit ad intellectum, quo omne peccatum, ubique et quolibet temporis momento admissum, refertur ad Christi Crucem ac proinde via obliqua etiam ad eorum peccatum, qui « in eum non crediderunt », damnantes Iesum Christum ipsius Crucis morte. Quibus ita inspectis, opus est ad Pentecostes redine eventum. 30. Die Pentecostes modo certissimo maximeque diretto confirmati sunt nuntii Christi, in supremo sermone prolati, ac nominatim nuntius ille de quo agimus: « Paraclitus arguet mundum de peccato ». Illo enim die ipso in Apostolos, congregatos oratione una cum Maria Iesu Matre in eodem Cenaculo, descendit Spiritus Sanctus promissus , haud secus ac legitur in A ctibus Apostolorum: « et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus dabat eloqui illis » (109), « ita in unitatem stirpes dispersas redigens Patrique offerens omnium nationum primitias » (110). Necessitudinis ratio elucet inter nuntium, a Christo prolatum, et hunc eventum. Hic enim primam deprehendimus principalemque exsecutionem pollicitationis Paracliti. Qui quidem venit a Patre missus, « post » Christi discessionem eiusque « condicione ». Prima haec est abitio per mortem in Cruce deindeque quadraginta post Resurrectionem diebus per ascensionem in Caelum. Ipso etiam ascensionis tempore Iesus Apostolis praecepit « ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris »; « vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies »; « accipietis virtu tem superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae » (111). Postrema haec verba quandam quasi vocis imaginem in se concludunt vel memoriam ipsius nuntii in Cenaculo allati. Qui quidem nuntius Pentecostes die evenit omnino. Agens Spiritus Sancti impulsu, quem Apostoli in Cenaculo precantes receperant, iam coram multitudine hominum varii sermonis ob festum diem congressorum, Petrus prodit et dicit. Id pronuntiat, quod antea numquam eloqui esset ausus: «Viri Israelitae, Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea » (112). Iesus enim praedixerat pollicitus: « ille (Spiritus Sanctus) testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis ». In primo Petri sermone Hierosolymis habito, illud « testimonium » claram suam sumit inceptionem: testimonium enim est de Christo crucifixo et resuscitato; testificatio haec est Spiritus Paracliti atque Apostolorum. In ipsa huius primi testimonii doctrina, Spiritus veritatis per os Petri « arguit mundum de peccato »: ante omnia, de illo peccato, quod fuit Christi repudiatio usque ad damnationem mortis, usque ad Crucem in Calvariae loco. Similis sententiae affirmationes repetuntur secundum librum Actuum Apostolorum aliis temporibus diversisque in locis (113). 31. Iam inde a pristina hac Pentecostes testificatione opus Spiritus veritatis, qui « arguit mundum de peccato » repudiationis Christi, arcta ratione coniungitur cum testimonio exhibendo mysterio paschali: mysterio videlicet Crucifixi ac Resuscitati. Qua in necessitudine ipsum illud « arguere de peccato » propriam ostendit indolem salvificam. Etenim hoc « arguere » pertinet non ad solam accusationem mundi eoque minus ad illius condemnationem. Non enim venit in mundum Iesus Christus ut iudicaret eum et condemnaret, verum ut salvaret (114). Hoc sane extollitur in hoc primo sermone, cum Petrus exclamat « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum quem vos crucifixistis » (115). Deinde vero, cum astantes Petrum rogarent Apostolosque: « Quid faciemus, viri fratres? », en responsio « Paenitentiam ... agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus » (116). Sic profecto « arguere mundum de peccato » simul fit persuadere ei de peccatorum remissione, in Spiritus Sancti virtute. Sermone suo Hierosolymitano Petrus hortatur ad conversionem, perinde ac suos etiam auditores cohortabatur Iesus ingiunte messianica opera sua (117). Conversio enim postulat persuasionem de peccato, iudicium in se interius continet ipsius conscientiae idque, cum comprobatio sit actionis Spiritus veritatis in hominis intimo, simul novum evadit principium largitionis gratiae amorisque: « Accipite Spiritum Sanctum » (118). Itaque in illo « arguere de peccato » reperimus duplicem largitionem: donum veritatis ipsius conscientiae necnon donum certitudinis de redemptione. Spiritus veritatis est Paraclitus. Hoc arguere de peccato, per ministerium praedicationis apostolicae in Ecclesia nascente habitae — e Spiritus die Pentecostes effusi impulsu refertur ad redemptricem virtutem Christi crucifixi et resuscitati. Ita promissio, ad Spiritum Sanctum attinens, ante Pascha facta, impletur: « de ineo accipiet et annuntiabit vobis ». Cum igitur, inter Pentecostes eventus, Petrus loquitur de peccato eorum qui « non crediderunt » (119) quique probrosae morti Iesum Nazarenum tradiderunt, testimonium praebet victoriae de peccato: quae reportata est quodam modo per maximum peccatum, quod homo potuit patrare: per occisionem Iesu Filii Dei, consubstantialis Patri! Filii autem Dei mors similiter vincit hominis mortem : « Ero mors tua, o mors », (120) quemadmodum peccatum ipsum, quo Filius Dei est crucifixus, humanum vincit peccatum! Peccatum scilicet illud quod Hierosolymis die Parasceves est peractum — atque etiam omne hominis peccatum. Etenim maximo ab homine patrato peccato respondet in Redemptoris animo oblatio sommi amoris, quod malum superat peccatorum omnium hominum. Ecclesia, hac innixa certitudine, nihil dubitat in Liturgia Romana quoque anno, inter Vigiliam paschalem, iterare: « O felix culpa! », in nuntiatione illa resurrectionis, quam diaconus profert cantico « Exsultet ». 32. De hac autem ineffabili veritate nemo persuadere valet mondo et homini et humanae conscientiae, nisi is ipse, Spiritus veritatis. Hic namque est Spiritus, qui « scrutatur etiam profunda Dei » (121). Coram peccati mysterio scrutari oportet « profunda Dei » usque in imum. Haud sufficit humanam perscrutari conscientiam, quae intimum est hominis mysterium; verum necesse est in intimum Dei mysterium ingredi, in illa videlicet « profunda Dei », quae brevi formula perstringuntur: ad Patrem — in Filio — per Spiritum Sanctum. Omnino ipse est Spiritus Sanctus, qui illa « scrutatur » indeque responsionem Dei deducit hominis redditam peccato. Qua responsione processus clauditur « arguendi de peccato », sicut liquido demonstrat Pentecostes eventus. Arguens enim « mundum » de peccato, in loco Calvariae patrato, mortis nempe Agni innocentis, quemadmodum Pentecostes die evenit, Spiritus Sanctus persuadet etiam singulis de peccatis, quolibet admissis loco et quovis historiae hominis momento : necessitudinis enim rationem peccati cum Christi Cruce commonstrat. « Arguere » est malum peccati ostendere, uniuscuiusque quidem peccati, ad Christi Crucem relati. Hoc nexu indicatum peccatum agnoscitur in tota mali ratione, quae illius est propria, ob « mysterium iniquitatis » (122), quod continet in se atque abscondit. Homo vero non novit hanc rationem, immo nullatenus cognoscit extra Christi Crucem. Quapropter persuaderi ei non potest de eo, nisi a Spiritu Sancto: Spiritu veritatis, sed etiam Consolatore. Revera peccatum, quod cum Cruce Christi demonstratur coniunctum, simul quidem denotatur plane in prospectu « mysterii pietatis » (123), quemadmodum docet Adhortatio Apostolica post Synodum edita, cui titulus Reconciliatio et paenitentia (124). Haec etiam peccati ratio ab homine nequaquam extra Crucem Christi agnoscitur. Nec de illo ei « persuaderi » potest nisi a Spiritu Sancto, ab eo scilicet, qui « scrutatur profunda Dei ». 33. Haec est peccati ratio, quam in ipso testimonio initiorum in libro Genesis reperimus (125). Peccatum illud est, quod, ex Verbo Dei revelato, ceterorum omnium peccatorum principium efficit radicemque. Sumus hic coram primigenia peccati veritate in hominis historia eodemque tempore in tota salutis oeconomia. Dici immo potest hoc in peccato initium habere ipsum « mysterium iniquitatis », verum idem quoque esse peccatum, circa quod virtus redemptrix mysterii pietatis perlucida maxime fit efficiensque. Id quod enuntiat Paulus, cum « inoboedientiae » primi Adami opponit « oboedientiam » Christi, alterius Adami, qui factus est « oboediens usque ad mortem » (126). Secundum principii illius testimonium, peccatum ex primigenia sua veritate accidit in voluntate — et in conscientia —hominis ante omnia ut « inoboedientia », videlicet ut hominis repugnantia Dei voluntati. Primigenia haec inoboedientia praesumit reiectionem veritatis aut saltem recessionem ab ea, quam Verbum Dei complectitur, quod mundum creat. Hoc idem est Verbum ac fuit « in principio apud Deum », quod « erat Deus » et sine quo « factum est nihil, quod factum est », quoniam « omnia per ipsum facta sunt » (127) Verbum illud aeterna pariter est lex omnisque fons legis, quae mundum et potissimum actus humanos moderatur. Cum igitur in pervigilio passionis suae Iesus Christus loquitur de eorum peccato, qui « non credunt in eum », hisce in vocibus eius dolore plenis quasi longinqua imago repercussa habetur illius peccati, quod primigenia sua forma obscure in ipsum mysterium creationis inseritur. Qui enim loquitur, non Filius hominis tantummodo est, sed is etiam, qui simul est « primogenitus omnis creaturae », « quia in ipso condita sunt universa ... per ipsum et in ipsum » (128). Hac sic praefulgente vefitate, intellegitur « inoboedientiam » in principiorum mysterio praesumere quodam sensu eandem illam « nonfidem », idem illud « non credere », quod de paschali repetitum est mysterio. Sicut iam diximus, de reiectione veritatis agitur aut saltem de recessione a vefitate, quae in Verbo Patris continetur. Repudiatio reapse significatur ut « inoboedientia », aliquo in actu impleto uti effectu temptationis, quae ab eo emanat qui « pater est mendacii » (129). Ideo hominum peccato subest mendacium tamquam vehementissima reiectio veritatis, quam Patris concludit Verbum, per quod amans declaratur Creatoris omnipotentia : omnipotentia ac simul amor « Dei Patris, creatoris caeli et terrae ». 34. Spiritus Dei, qui secundum sacrorum Bibliorum narrationem creationis « ferebatur super aquas » (130), eundem sane designat « Spiritum », qui « scrutatur profunda Dei »: scrutatur profunda Patris et Verbi-Filii in creationis mysterio. Non modo proximus est ipse testis mutui eorum amoris, unde creatio manat, verum ipse etiam hic Amor est. Ut Amor ipse aeternum est donum increatum. In illo fons atque initium omnis largitionis factae creaturis invenitur. Testimonium principii, quam in tota reperimus Revelatione, iam inde a libro Genesis, hac in re est piane univoca. Creare significat ex nihilo ad exsistentiam votare; creare itaque significat donare exsistentiam. Quodsi mundus aspectabilis propter hominem creatur, hic ergo mundus homini donatur (131). Eodem autem tempore ipse homo recipit in propria sua humanitate uti donum peculiarem « imaginem et similitudinem » Dei. Quod non modo rationabilitatem libertatemque indicat tamquam proprietates ipsam constituentes hominis naturam, sed etiam iam inde a principio facultatem instituendi necessitudinem personalem cum Deo, velut « ego » et « tu n, ideoque facultatem foederis, quod efficitur, cum Deus sese salutariter cum homine communicat. Coram hac « imagine ac similitudine » Dei, « donum Spiritus » significat denique vocationem ad amicitiam, in qua « profunda Dei », quae humana transcendunt, quadamtenus recluduntur ad participationem hominis. Concilium Vaticanum II docet : « Deus invisibilis (cfr. Col 1, 15; Tim 1, 17) ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cfr. Ex 33, 11; Io 15, 14-15) et cum eis conversatur (cfr. Bar 3, 38), ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat » (132) 35. Quocirca, Spiritus, qui « omnia scrutatur, etiam profunda Dei «, iam inde ab initio novit « quae sint hominis » (133). Hanc omnino ob causam ipse solus potest piene « arguere de peccato », quod in principio fuit, de illo nempe peccato, quod ceterorum est radix ac fomes pravitatis hominis in terris, qui numquam exstinguitur. Spiritus veritatis cognovit primigeniam peccati veritatem, quod in hominis acciderat voluntate, operante « patre mendacii », ipso scilicet, qui iam « iudicatus est » (134). Mundum ideo Spiritus Sanctus arguit de peccato, ratione huius « iudicii » habita, verum continenter dirigit ad « iustitiam », quae homini una cum Christi Cruce est patefacta : per oboedientiam « usque ad mortem » (135). Spiritus Sanctus solus de peccato humanae originis valet persuadere, ipse nominatim qui Patris Filiique est amor, qui donum est, cum contra peccatum primordiorum hominis ex mendacio constet necnon reiectione doni atque amoris, quae ad mundi hominisque principium momentum habent. 36. Secundum illius principii testimonium, quod in Scriptura Sacra et in Traditione invenimus, post primam (eamque plenissimam) descriptionem in libro Genesis, peccatum primigenia forma intellegitur « inoboedientia », qua simpliciter directoque significatur transgressio mandati, quod dederat Deus (136). Inspecto tamen integro hoc loco, pariter tamen patet huius inoboedientiae radices quaerendas esse in profundo totius condicionis « realis » hominis ipsius. Ad vitam vocatus homo — vir et mulier — est creatura. « Imago Dei », quae in rationabilitate consistit ac libertate, excelsitatem designat et dignitatem subiecti humani, quod est persona. At hoc personale subiectum semper etiam creatura est : sua in vita atque essentia ex Creatore pendet. Secundum librum Genesis, verba « lignum scientiae boni et mali » indicabant continuoque memorabant homini « limitem » insuperabilem alieni creato. Hac ratione vetitum divinum explicatur prohibet enim Creator ut vir et femina fructibus vescantur ligni boni et mali. Voces instigationis, videlicet temptationis, sicut in textu exprimitur sacro, inducunt ut hoc transeatur vetitum, id est « limes » excedatur « in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum » (137). Profecto « inoboedientia » declarat illius limitis transgressionem, qui persistit inexsuperabilis esse pro voluntate libertateque hominis ut creaturae. Deus Creator enim unicus est ultimusque ordinis moralis fons in mundo, ab ipso condito. Non licet igitur ex se homini statuere quid bonum sit quidve malum — non potest « scire bonum et malum sicut Deus ». Ita est: in mundo creato Deus permanet prima ac suprema origo unde bonum et malum decernatur, per intimam vitae veritatem, quae effectus nempe est Verbi, aeterni Filii, Patri consubstantialis. Homini, ad Dei imaginem creato, Spiritus Sanctus conscientiam muneri dat, in qua imago fideliter respondeat suo exemplari, quod simul est Sapientia Lexque aeterna, ordinis moralis fons in homine et in mundo. « Inoboedientia », tamquam peccati proprietas originalis, repudiationem huius fontis significat, cum homo fieri audeat fons sui quidem iuris unicusque, unde de bono et malo constituat. Spiritus autem, qui « scrutatur profunda Dei » simulque homini est conscientiae lumen et fons moralis ordinis, novit hanc peccati rationem omni ex ipsius amplitudine, quae in hominis primordiorum mysterium inseritur. Neque « arguere mundum » de ea desistit, quantum ad Crucem spectat Christi in Calvariae loco. 37. Secundum initiorum narrationem, Deus semet ipsum in creatione revelavit uti omnipotentiam, quae simul est amor. Eodem vero tempore docuit hominem tamquam « imaginem ac similitudinem » sui Creatoris vocari ad veritatem et amorem participandam. Haec participatio vitam significat in coniunctione cum Deo, quae est « vita aeterna » (138). Verumtamen homo, impetu « patris mendacii », huic sese participationi subtraxit. Quatenus? Certe non eatenus, quantum peccatum infert spiritus puri, quantum Satanae effecit peccatum. Hominis enim spiritus non potest talem consegui modum (139). Eadem in Genesis descriptione facile notatur gradus discrimen inter « mali ipsius spiramen », ab eo procedens qui « a principio... peccat (nempe perstat in peccato) » (140) quique « est iudicatus (141), ac malum inoboedientiae in homine. Haec tamen inoboedientia significat semper aliquem Deo terga vertere et certo quodam sensu libertatem humanam circumscribi respectu Dei. Certam item significat huius libertatis reclusionem — scilicet cognitionis ac voluntatis humanae — respectu eius qui « mendacii pater » est. Conscius hic eligendi actus non modo « inoboedientia » est, verum pariter infert consensionem aliquem de causa, quae in prima continetur illecebra ad peccatum et sine intermissione iteratur per totam hominis historiam in terris : « Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum ». Hic intra id ipsum versamur, quod nuncupare possumus « anti-Verbum », nominatim « anti-veritatem ». Hominis namque veritas adulteratur: quis homo sit quique vitae eius libertatisque sint termini insuperabiles. Haec « anti-veritas » contingere potest, quoniam simul « corrumpitur » penitus veritas: quis sit Deus. In suspicionem enim adducitur Deus Creator, quin immo accusatur in creaturae conscientia. Primum iam in hominum historia emergit perversus « genius — qui dicitur — suspicionis ». Hic studet « adulterare » Bonum ipsum, Bonum absolutum, quod omnino in creationis opere sese patefecit uti Bonum, quod ineffabili modo donat : uti Bonum diffusivum sui, tamquam amor creator. Quis autem piene valet « arguere de peccato », sive de causa hac primigeniae inoboedientiae hominis, nisi ille qui unus est donum omnisque largitionis origo, nisi Spiritus, qui « scrutatur profunda » Dei estque Patris ac Filii amor? 38. Etenim, quantumvis eluceat testimonium creationis necnon oeconomiae salutis, quae ad eam pertinet, rector tamen tenebrarum harum (142) ostentare potest Deum uti inimicum propriae creaturae atque imprimis velut hominis inimicum, tamquam periculi minationisque homini fontem. Hoc patto a Satana inseritur in hominis animum repugnantiae germen ei qui inde « a principio » existimandus est hominis inimicus — non Pater. Provocatur homo ut Dei adversarius fiat ! Peccati perscrutatio eius in primigenia ratione docet, operante « patre mendacii », futuram esse per totam hominem generis aetatem continuam quandam impulsionem in homine ad Deum reiciendum, in odium usque : « Amor sui usque ad contemptum Dei », quemadmodum scribit sanctus Augustinus (143). Proclivis erit homo ut in Deo ante omnia dispiciat aliquam sui ipsius circumscriptionem, non originem propriae liberationis ac plenitudinem boni. Quod hisce temporibus confirmari cernimus, cum ideologiae atheae eo tendunt ut evellatur religio, quoniam putatur ipsa extremam gignere « alienationem » hominis, quasi homo sua privetur humanitate, cum notionem Dei complectens ipsi Deo assignet ea quae ad hominem pertinent solumque ad hominem! Hinc cogitandi quaedam via atque praxis historica et sociologica, in qua Dei etiam repudiatio eo usque progressa est ut ipsius « mortem » praedicaverit. Quod est absurda et conceptio et vox! Sed ideologia de « morte Dei » homini potius ipsi minatur, sicut docet Concilium Vaticanum II, cum quaestionem tractans « de iusta rerum terrenarum autonomia » edicit: « Creatura ... sine Creatore evanescit ... Immo per oblivionem Dei ipsa creatura obscuratur » (144). Opinatio haec de « morte Dei » suis ex effectibus facile demonstrat esse, tum theoretice tum practice, ideologiam de « hominis morte ». 39. Spiritus, qui scrutatur profunda Dei, a Iesu sermonem habente in Cenaculo nuncupatus est Paraclitus. Nam inde ab initio « advocatur » (145) ut « arguat mundum de peccato ». Ratione extrema advocatur per Christi Crucem. De peccato arguere significat ostendere quid in eo mali subsit; id quod est idem ac patefacere mysterium iniquitatis. Fieri non potest ut malum peccati comprehendatur in omni ipsius tristi veritate, nisi simul quis « scrutatur profunda Dei ». Iam a principio obscurum peccati mysterium patuit in mundo in adiunctis ad Creatorem libertatis humanae spectantibus. Comparuit enim illud veluti voluntatis actus creaturae-hominis, adversantis Dei voluntati: salvificae Dei voluntati. Quin immo apparuit veritati contrarium, secundum iam perpetuo « iudicatum » mendacium : quod mendacium fecit, tamquam in condicione suspicionis perennis, reum ipsum Amorem creantem atque salvificum. Homo secutus est eum qui erat « mendacii pater », sese Patri vitae veritatisque Spiritui opponens. Nonne autem « arguere de peccato » significare ideo etiam debebit revelare dolorem? Revelare dolorem — inopinabilem et inenarrabilem, quem ob peccatum ipsum liber sacer introspicere videtur, secundum visionem suam anthropomorphicam, intra illa « profunda Dei » atque, certo quodam modo, intra cor ipsum Trinitatis ineffabilis? Ecclesia, per Revelationem erudita, credit praedicatque peccatum offensam esse Dei. Quid vero in Patris, Verbi, Spiritus Sancti imperscrutabili et intima necessitudine huic convenit « offensioni », huic reiectioni Spiritus, qui amor est ac donum? Dei notio, ut eius qui est necessarius et perfectissimus, a Deo certe removet quemlibet dolorem, e defectibus vel vulneribus manantem; at intra ea « profunda Dei » est Patris amor, qui coram hominis peccato, secundum biblicum sermonem, ita obnititur ut etiam dicat: « paenitet enim me facisse eos » (146). « Vidit autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra ... paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra ... inquit "paenitet enim me fecisse eos" » (147). Verum saepius liber sacer de Patre loquitur, qui erga hominem misericordia movetur tamquam si eius participet dolorem. Hic tandem inscrutabilis atque inexplicabilis « dolor » patris gignet ante omnia mirificam oeconomiam redimentis amoris in Iesu Christo ut, per mysterium pietatis, amor in hominis historia se patefacere valeat peccato ipso validiorem. Ut praevaleat « donum »! Spiritus Sanctus, qui secundum Iesu dieta « arguit de peccato », Patris Filiique est Amor atque uti talis donum trinitarium simulque fons sempiternus omnis divinae largitionis erga creaturam. In illo enim intellegere possumus, tamquam personae specie indutam et consummatam modo transcendenti, illam misericordiam, quam Patrum ac theologorum traditio, secundum Veteris Novique Testamenti rationem, Deo ipsi tribuit. Apud hominem misericordia dolorem et commiserationem amplectitur ob proximi miserias. In Deo vero Spiritusamor hanc peccati humani considerationem convertit in novam salvifici amoris largitionem. Ex eo nempe, in unitate cum Patre et Filio, consilium salutis exoritur, quod hominum aetates replet Redemptionis muneribus. Quodsi, amorem reiciendo, peccatum « dolorem » hominis genuit, qui in omnem quadamtenus creationem effusus est (148), Spiritus Sanctus dolorem humanum et cosmicum ingreditur nova quidem amoris largitione, qui redimit mundum. In Iesu Redemptoris ore, cuius in natura humana Dei « dolor » completur, vox resonat, qua aeternus amor declaratur misericordiae plenus: « Misereor » (149). Ita ergo a Spiritu Sancto fit ut « arguere de peccato » sit etiam explicare coram creatura « vanitati subiecta », ac potissimum in conscientiarum humanarum penetralibus, quomodo peccatum Agni Dei sacrificio vincatur, qui « usque ad mortem » factus est servus oboediens, qui, hominis inoboedientiam reparans, mundi operatur redemptionem. Hac via Spiritus veritatis, Paraclitus, « arguit de peccato ». 40. Salutifera virtus Christi sacrificii significantibus admodum verbis enuntiatur ab auctore Epistulae ad Hebraeos, qui, postquam Foederis Antiqui memoravit sacrificia, quibus « sanguis hircorum et taurorum ... sanctificat ad emundationem carnis », addit: « Quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? » (150). Licet conscii nobis simus aliarum, quae fieri possunt, interpretationum, cogitationes nostrae de Spiritus Sancti actione in tota Christi vita nos adducunt ut hoc loco comprehendamus quasi quoddam invitamentum ad deliberandum de eiusdem Spiritus praesentia etiam in salutari Verbi Incarnati sacrificio. Ponderemus imprimis voces priores, quae de hoc agunt sacrificio, ac deinde seorsum « purificationem conscientiae », quam id efficit. Etenim hoc est sacrificium, quod offertur « per Spiritum aeternum », qui « accipit » de eo vim, unde valeat salutariter « arguere de peccato ». Idem Spiritus Sanctus est, quem secundum promissionem in Cenaculo factam, Iesus Christus « portat » Apostolis resurrectionis suae die, dum ipsis crucifixionis plagas commonstrat, quemque « dat » illis « in remissionem peccatorum »: « Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis » (151). Hoc probe novimus quemadmodum Simon Petrus in domo Cornelii centurionis dixit, « Iesum a Nazareth ... unxit ... Deus Spiritu Sancto et virtute »; cognovimus pariter paschale mysterium eius « abitionis » secundum Evangelium Ioannis (152). Dieta autem Epistulae ad Hebraeos nunc edocent nos quo patto Christus « obtulerit semet ipsum immaculatum Deo » et quo item modo id fecerit « per Spiritum aeternum ». In Filii hominis sacrificio adest Spiritus Sanctus agitque haud secus atque in ipsius conceptione egit, in eius adventu in mundum, in abscondita vita illius necnon ministerio publico. Secundum Epistulam ad Hebraeos, in itinere « abitionis » suae per hortum Gethsemani et locum Golgothae, idem Christus lesus in humana sua natura totum sese aperuit huic Spiritus Paracliti actioni, qui ex dolore aeternum salvificum amorem educit. Quapropter est « exauditus pro sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his quae passus est oboedientiam » (153). Sic profecto haec Epistula explanat quomodo humanitas, peccato subdita in primi Adami posteris, absolute subiecta sit Deo eique coniuncta et simul piena facta misericordiae in homines. Nova ita adest humanitas, quae in Christo Iesu per Crucis dolorem redit ad amorem, proditum ab Adamo per peccatum. Iterum inventa est in eodem fonte divinae largitatis pristinae: in Spiritu, qui « scrutatur profunda Dei » quique ipse amor est et donum. Dei Filius, Christus Iesus, ut homo, fervida in suae passionis precatione sivit Spiritum Sanctum, qui iam eius prorsus penetraverat humanam naturam, transfigurare illam in sacrificium perfectum per mortis propriae actum, ut amoris vietimae in Cruce. Ex semet solo hanc fecit oblationem. Tamquam sacerdos unicus « semetipsum obtulit immaculatum Deo » (154). Dignus fuit in humana natura sua qui tale evaderei sacrificium, quandoquidem is solus erat « sine macula ». At obtulit illud « per Spiritum aeternum »: quod quidem significat ratione peculiari egisse Spiritum hac in perfecta sui donatione Filii hominis ut in redimentem amorem converteret dolorem. 41. Saepe Vetus Testamentum « ignem de caelo » memorat, qui hostias comburebat ab hominibus oblatas (155). Per similitudinem Spiritus Sanctus dici potest « ignis de caelo », qui in intimo Crucis mysterio operatur. A Patre veniens, sacrificium Filii ad Patrem dirigit et in ipsam communionem Trinitatis includit. Si peccatum genuit dolorem, nunc dolor Dei in Christo cruci affixo plenam per Spiritum Sanctum significationem humanam habet. Hinc admirabile singulareque amoris mysterium: in Christo patitur Deus, ab homine, quem ipse creavit, repudiatus: « Non credunt in me! »; sed eodem tempore ex hoc ipso imo dolore — et oblique ex ipso imo peccato, quod est « non credidisse » — Spiritus doni, homini et mundo ab initio dati, novam profert mensuram. In intimo Crucis mysterio amor operatur, qui in participationem vitae, quae in Deo est, hominem restituit. Spiritus Sanctus, uti amor et donum, descendit, quodammodo, in medium ipsum sacrificium, quod offertur in Cruce. Si biblicam traditionem repetimus, dicere possumus: Is hoc sacrificium consummat amoris igne, qui Filium cum Patre coniungit in communione Trinitatis, et quoniam sacrificium Crucis est actus Christi proprius, hic etiam in hoc sacrificio Spiritum Sanctum « accipit ». Ita autem accipit ut postea ipse et ipse solus cum Deo Patre — possit illum Apostolis, Ecclesiae, humano generi « dare ». Is solus « mittit » eum a Patre (156). Is solus Apostolis se sistit in Cenaculo congregatis, insufflat et dicit iis:« Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis » (157), sicut Ioannes Baptista praenuntiaverat « Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni » (158). Iis verbis, quae Iesus dixit Apostolis, Spiritus Sanctus revelatur et simul fit praesens ut amor, qui in profundo agit mysterii paschalis, ut fons virtutis salvificae Crucis, ut donum novae et aeternae vitae. Haec de Spiritu Sancto veritas exprimitur cotidie in Liturgia Romana, cum sacerdos, ante communionem, significantia illa verba pronuntiat : « Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti ... ». Et in Prece Eucharistica tertia sacerdos, idem ad salvificum consilium se referens, a Deo petit ut « ipse nos perficiat manus aeternum ». 42. Diximus Spiritum Sanctum, in fastigio mysterii paschalis, esse certo ac definito modo revelatum et praesentem factum ratione nova. Christus ab inferis suscitatus dicit Apostolis: « Accipite Spiritum Sanctum ». Ita Spiritus Sanctus recelatur, cum verba Christi ipsa promissa et nuntios confirment, quae sermone in Cenaculo habito continentur. Quo quidem Paraclitus etiam novo modo fit praesens. Is ab initio mysterii creationis et per totam historiam Veteris Pacti, a Deo cum Nomine icti, est operatus. Eius actio est piene comprobata missione Filii tamquam Messiae, qui venit in potentia Spiritus Sancti. Cum missio Iesu messianica culmen attingit, Spiritus Sanctus in mysterio paschali fit praesens in tota sua indole subiecti divini, utpote is qui continuaturus sit opus salvificum, in Crucis sacrificio innixum. Haud dubie hoc opus a Iesu hominibus concreditur: Apostolis, Ecclesiae; attamen in his hominibus et per eos Spiritus Sanctus transcendens auctor manet ad illud in spiritu hominis et in mundi historia perficiendum: is, invisibilis et simul ubique praesens Paraclitus! Spiritus, qui « ubi vult, spirat » (159). Verba, quae Christus dixit, a morte ad vitam revocatus die illa « prima sabbatorum », in peculiari lumine collocant praesentiam Paracliti Consolatoris, tamquam eius qui « arguit mundum de peccato et de iustitia et de iudicio ». Namque hoc solo respectu ratio affertur verborum, quae Iesus annectit « dono » Spiritus Sancti Apostolis dato. Dicit enim: « Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis » (160). Iesus potestatem Apostolis facit remittendi peccata ut eam suis successoribus demandent in Ecclesia. Haec tamen potestas, hominibus facta, praesumit et comprehendit Spiritus Sancti actionem salvificam. Cum fiat « lumen cordium » (161), seu conscientiarum, Spiritus Sanctus « arguit de peccato », id est efficit ut homo malum suum cognoscat, et simul eum ad bonum dirigit. Vi multiplicium donorum eius, unde tamquam « septiformis » invocatur, quodlibet hominis peccatum potest potentiae Dei salvificae subici. Revera — ut ait sanctus Bonaventura — « per septem dona Spiritus Sancti omnia mala destruuntur et omnia bona introducuntur » (162). Consolatore igitur movente, ea humani cordis conversio perficitur, quae est remissionis peccatorum condicio necessaria. Sine vera conversione, quae interiorem postulat contritionem, et sine sincera et firma voluntate mutationem faciendi, peccata « retenta sunt », ut Iesus affirmat et cum eo traditio Veteris et Novi Foederis. Prima enim verba, quae Iesus locutus est initio sui ministerii, secundum Marci Evangelium, haec sunt: « Paenitemini et credite evangelio » (163). Hanc hortationem confirmat illud « arguere de peccato », quod Spiritus Sanctus novo modo incipit vi Redemptionis sanguine Filii hominis peractae. Idcirco Epistula ad Hebraeos asserit hunc sanguinem « emundare conscientiam » (164): qui igitur — ut ita loquamur — viam Spiritui Sancto aperit ad hominis intima, seu conscientiarum humanarum sacrarium. 43. Concilium Vaticanum II, de vocatione hominis agens et praesertim de humanae personae dignitate, doctrinam catholicam de conscientia memoravit. Ipsa conscientia modo peculiari est huius dignitatis condicio. Ea enim « est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius ». Ea « Ilare auribus cordis sonat : fac hoc, illud evita ». Haec facultas iubendi bonum et prohibendi malum, in hominem a Creatore immissa, est potissima proprietas cuiusque personae. Sed, eodem tempore, « in imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui obedire debet » (165). Quare conscientia non est fons aptus ex sese et unicus ad statuendum quid bonum sit quidque malum; est, contra, in ea penitus insertum principium oboedientiae erga normam obiectivam, quae substruit et condicionibus adstringit eius consiliorum probitatem per iussa et prohibitiones, quae vitae humanae rationem regunt, ut patet ex pagina libri Genesis, de qua iam mentionem fecimus (166). Prorsus hac significatione conscientia est « intimum sacrarium », in quo « vox Dei resonat ». Ea est « vox Dei », vel cum homo agnoscit eam solam esse principium ordinis moralis, de quo humanitus dubitari non potest, etiam sine expresso Dei respectu: in hoc ipso vero respectu conscientia semper suum fundamentum suamque rationem habet, ex qua exsistat. Illud evangelicum « arguere de peccato », permovente Spiritu veritatis, nequit ad effectum in homine adduci nisi per conscientiam. Si conscientia est recta, tunc proficit « ad enodandas secundum veritatem quaestiones morales, quae tum in singulorum, tum in societatis vita oriuntur »; tunc « personae et coetus a caeco arbitrio recedunt et normis obiectivis moralitatis conformari satagunt » (167). Recta conscientia efficit, ante omnia, ut bonum et malum suo nomine vocentur, uti legimus in eadem Constitutione pastorali: « Quaecumque ipsi vitae adversantur, ut cuiusvis generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium; quaecumque humanae personae integritatem violant, ut mutilationes, tormenta torpori mentive inflitta; conatus ipsos animos coercendi; quaecumque humanam dignitatem offendunt, ut infrahumanae vivendi condiciones, arbitrariae incarcerationes, deportationes, servitus, prostitutio, mercatus mulierum et iuvenum; condiciones quoque laboris ignominiosae, quibus operarii ut mera quaestus instrumenta, non ut liberae et responsabiles personae tractantur ». Suis vero nominibus appellatis multiplicibus, tam frequentibus et diffusis nostra aetate peccatis, Constitutio addit « Haec omnia et alia huiusmodi probra quidem sunt, ac dum civilizationem humanam inficiunt, magis eos inquinant qui sic se gerunt, quam eos qui iniuriam patiuntur et Creatoris honori maxime contradicunt » (168). Suis nominibus appellane peccata, quae maxime hominem dedecorant, et ostendens ea esse malum morale, quod quamlibet rationem progressus humani generis aversetur, Concilium haec omnia describit ut certum pugnae tempus, quae est « luctatio et quidem dramatica inter bonum et malum, inter lucem et tenebras », quae propria est « totius vitae hominem, sive singularis, sive collectivae » (169). Coetus Synodi Episcoporum anno MCMLXXXIII congregatus, reconciliationem et paenitentiam tractans, pressius momentum personale et sociale peccati hominis definivit (170). 44. In Cenaculo igitur, pridie Passionis suae et postea vesperi Paschatis, Iesus Christus ad Spiritum Sanctum provocavit, tamquam ad eum qui testatur in historia generis humani persistere peccatum. Peccatum tamen obnoxium est virtuti salvificae Redemptionis. Illud « arguere mundum de peccato » non ideo perficitur, quod peccatum suo nomine vocatur et tale agnoscitur, quale est in omnibus suis gradibus. In arguendo mundo de peccato, Spiritus veritatis obviam fit vocibus conscientiarum humanarum. Hac via pervenitur ad indicandas peccati radices, quae sunt in animo hominis, uti eadem Constitutio pastoralis declarat « Revera, inaequilibria quibus laborat mundus hodiernus cum inaequilibrio illo fundamentaliori connectuntur, quod in hominis corde radicatur. In ipso enim homine plura elementa sibi invicem oppugnant. Dum enim una ex parte, utpote creatura, multipliciter sese limitatum experitur, ex altera vero in desideriis suis illimitatum et ad superiorem vitam vocatum se sentit. Multis sollicitationibus attractus, iugiter inter eas seligere et quibusdam renuntiare cogitur. Immo, infirmus et peccator, non raro illud quod non volt facit et illud quod lacere vellet non facit » (171). Textus Concilii hic memoriam repetit notorum sancti Pauli verborum (172). Itaque illud « arguere de peccato », quod conscientiam humanam comitatur, quotiens de se alte recogitat, adducit ad eius radices in homine detegendas atque condiciones, quibus historiae cursu ipsa conscientia obstringitur. Da reperimus eam peccati originalem veritatem, de qua iam dictum est. Spiritus Sanctus « arguit de peccato » quoad mysterium initii, significans hominem creaturam esse ideoque ontologice et ethice Creatori omnino subiectum, et item memorans hereditariam naturae humanae ad peccandum proclivitatem. Sed Spiritus Sanctus Paraclitus « arguit de peccato » semper respectu Crucis Christi. Hoc respectu christiana religio respuit quamlibet « fatalem necessitatem » peccati. Agitur, iuxta Concilium, « ardua colluctatio contra potestates tenebrarum, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino, perseverabit » (173). « At ipse Dominus venit ut hominem liberaret et confortaret » (174). Homo igitur, nedum sinat se sua condicione peccati « irretiri », conscientiae suae voce nisus, « ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in se ipso unitatem obtinere valet » (175). Concilium iuste putat peccatum causam discidii unde vita personalis et socialis homínís premítur; sed simul constanter monet posse victoriam referri. 45. Spírítus verítatis, quí « arguít mundum de peccato », obviam fit eí consdentíae humanae labori, de quo textus Concilii tanta vì suasoria loquuntur. Hic conscientiae labor etiam vias aperit conversionum humanarum, quibus a peccato disceditur, ut veritas et amor in ipso corde hominis renoventur. Constat interdum magnum negotium esse in se agnoscere malum. Constat conscientiam non solum iubere aut prohibere, verum etiam indicare, praeceptorum aut interdictorum interiorum luce collustratam. Ea est etiam fons animi angorum: homo intus dolet ob malum patratum. Nonne eiusmodi dolor quodammodo longe resonat tamquam imago verborum illorum « paenitet me fecisse hominem », quae anthropomorphico sermone sacer liber tribuit Deo? illius « reprehensionis », quae, inscripta in « corde » Trinitatis, ob aeternum amorem mutatur in dolorem Crucis, in Christi oboedientiam usque ad mortem? Cum Spiritus veritatis concedit conscientiae humanae ut illum dolorem participet, conscientiae aegritudo fit admodum acerba, sed etiam peculiari modo salvifica. Tunc per actum contritionis perfectae vera cordis conversio efficitur, quae est evangelica « metanoia ». Labor humani cordis, labor conscientiae, quo haec « metanoia » fit, seu conversio, est veluti repercussio eius processus, quo reprehensio mutatur in amorem salvificum, aptum ad patiendum. Arcanus dator huius roboris salvifici est Spiritus Sanctus: is qui ab Ecclesia vocatur « lumen cordium », penetrat et replet « intima cordium humanorum » (176). Per hanc in Spiritu Sancto conversionem homo aperitur veniae, remissioni peccatorum. Tota hac mirabili conversionis-remissionis virtute dynamica confirmatur verum esse, quod sanctus Augustinus scribit de hominis mysterio, haec Psalmi verba interpretans: « Abyssus abyssum invocat » (177). Circa hoc sane « profundum abyssi » hominis, conscientiae humanae, munus et Spiritus Sancti perficitur. Spiritus Sanctus « venit » ob Christi « abitionem » in mysterio paschali: venit in omne certum definitumque factum conversionis-remissionis, virtute sacrificii Crucis: in hoc enim « sanguis Christi emundat conscientias ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi » (178). Implentur ita sine intermissione verba de Spiritu Sancto tamquam de « alio Paraclito », verba in Cenaculo Apo stolis et oblique omnibus dieta « Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet et in vobis erit » (179). 46. Ratione habita rerum, quas hactenus diximus, melius alia Iesu verba conturbantia et terrifica intelleguntur, quae appellare possumus verba de « non-venia ». Haec nobis referuntur a Synopticis quoad peculiare peccatum, quod vocatur « blasphemia contra Spiritum Sanctum ». Ita in triplici evangelistarum narratione exponuntur:
Cur blasphemiae in Spiritum Sanctum nulla venia davi potest? Quomodo haec blasphemia est intellegenda? Sanctus Thomas Aquinas respondet agi de peccato « irremissibili secundum suam naturam, in quantum excludit ea per quae fit remissio peccatorum » (183). Iuxta hanc explicationem « blasphemia » non est proprie in eo posita ut Spiritus Sanctus verbis offendatur, sed ut salus reiciatur, quam Deus offert homini per Spiritum Sanctum, virtute sacrificii Crucis operantem. Si homo reicit illud « arguere de peccato », quod a Spiritu Sancto manat et est natura sua salvificum, reicit simul « adventum » Paracliti — illum « adventum », qui factus est in mysterio paschali, coniuncte cum potentia redemptrice sanguinis Christi : sanguinis, « qui emundat conscientiam ab operibus mortuis ». Novimus fructum huius purificationis esse remissionem peccatorum. Eam ob causam, qui Spiritum et sanguinem reicit, manet in « operibus mortuis », in peccato. Blasphemia autem contra Spiritum Sanctum est quidem omnimoda repudiatio hanc remissionem accipiendi, cuius is est intimus distributor quaeque postulat veram conversionem, ab eo in conscientia effectam. Si Iesus affirmat blasphemiam in Spiritum Sanctum remitti non posse neque in hoc saeculo neque in futuro, ideo dicit, quia haec « non-remissio » coniungitur, tamquam causa sua, cum « non-paenitentia », id est cum detrectatione piena se convertendi. Hoc significat aliquem non velle fontes assequi Redemptionis, qui tamen « semper » aperti manent in consilio salutis, in quo munus impletur Spiritus Sancti. Hic enim infinitum potentiam habet ex his fontibus hauriendi: « de meo accipiet », ita Iesus dixit. Hac catione is complet in animis humanis opus Redemptionis, quam Christus peregit, eius fructus distribuendo. Blasphemia autem in Spiritum Sanctum est peccatum admissum ab homine, qui sibi falsum arrogat « ius » in malo perseverandi — in quolibet peccato — et Redemptionem respuit. Hinc homo perseverat clausus esse in peccato, impossibilem reddens, ad eum quod attinet, conversionem et, idcirco, etiam remissionem peccatorum, quam pro vita sua non essentialem aut non magni momenti esse ducit. Est haec conditio spiritualis perniciei, quoniam blasphemia in Spiritum Sanctum non sinit hominem e vinculis se expedire, quibus ipse se tenet vinctum, nec se aperire fontibus divinis purificationis conscientiarum et remissionis peccatorum. 47. Actio Spiritus veritatis, quae tendit ad salvificum illud « arguere de peccato », invenit in homine, qui in eiusmodi condicionibus versatur, interiorem obstantiam, quendam impenetrabilem conscientiae statum, animi habitum quodammodo libera electione solidatum, quem Sacrae Litterae solent votare « duritiam cordis » (184). Aetate nostra eiusmodi mentis cordisque habitui fortasse amissio sensus peccati respondet, de qua fusius agitur in Adhortatione Apostolica Reconciliatio et paenitentia (185). Iam Pius PP. XII affirmaverat « peccatum huius saeculi esse amissionem sensus peccati » (186); quae quidem amissio iunctim evenit cum « amissione sensus Dei ». In Adhortatione, sopra memorata, legimus: « Revera, Deus est radix et finis ultimus hominis, et hic in se germen divinum portat. Quocirca id, quod Deus est, detegit et illuminat hominis mysterium. Vanum igitur est sperare consistere posse sensum peccati erga hominem et humanos "valores", si deest sensus iniuriae in Deum commissae, id est sensus verus peccati » (187). Quam ob rem Ecclesia Deum exorare non desistit ne deficiat conscientiarum humanarum probitas, ne sanus earum sensus respectu boni et mali minuatur. Haec probitas hicque sensus arctissime coniunguntur cum intima actione Spiritus veritatis. Hac luce collustratae peculiarem vim habent hortationes Apostoli : « Spiritum nolite exstinguere »; « nolite contristare Spiritum Sanctum » (188). Sed ante omnia Ecclesia non desistit exorare summo fervore ne in mundo illud peccatum augeatur, quod Evangelium vocat consequenter « blasphemiam in Spiritum Sanctum »; immo ut de animis hominum decedat — et consequenter de ipsis ambitibus deque variis societatis formis —, dans locum conscientiarum apertioni, necessariae ad actionem Spiritus Sancti salvificam. Ecclesia exorat ut periculosum in Spiritum peccatum cedat piae promptitudini admittendi eius munus ut consolatoris, cum hic venit ut « arguat mundum de peccato, de iustitia et de iudicio ». 48. Iesus in ultimo suo sermone hos tres ambitus « arguendi » copulavit, tamquam partes missionis Paracliti peccatum, iustitiam et iudicium. Eae spatium denotant illius mysterii pietatis, quod in historia hominis repugnat peccato, videlicet mysterio iniquitatis (189). Hinc, ut ait sanctus Augustinus, est « amor sui usque ad contemptum Dei »; illinc « amor Dei usque ad contemptum sui » (190). Ecclesia continuo precatur et ministerio suo fungitur ne historia conscientiarum et historia societatum in magna humana familia ad « polum » peccati descendant reieciendis divinis praeceptis « usque ad contemptum Dei », sed ut potius se levent ad amorem, in quo Spiritus veritatis se patefacit, qui vivificat. Qui sinunt se a Spiritu Sancto « argui de peccato », sinunt etiam se argui « de iustitia et de iudicio ». Spiritus veritatis, qui homines adiuvat, humanas conscientias, ut veritatem peccati cognoscant, efficit simul ut cognoscant veritatem iustitiae illius, quae est cum Iesu Christo historiam hominis ingressa. Ita, qui, dum « arguuntur de peccato », actione Paracliti convertuntur, quasi e regione « iudicii » educuntur: eius « iudicii », quo « princeps mundi huius iudicatus est » (191). Conversio, in profundo mysterii sui divini et humani, significat abruptionem cuiusvis vinculi, quo peccatum coniungit hominem universitati mysterii iniquitatis. Qui ergo se convertunt, a Spiritu Sancto educuntur e regione « iudicii » et in eam iustitiam inducuntur, quae est in Christo Iesu, et in eo quidem est, quia eam accipit a Patre (192), tamquam repercussum sanctitatis trinitariae. Haec est iustitia Evangelii et Redemptionis, iustitia Sermonis in monte habiti atque Crucis, quae purificationem conscientiae per sanguinem Agni operatur. Iustitia haec est, quam Pater Filio reddit et omnibus, qui illi iuncti sunt in veritate et in amore. Hac iustitia Spiritus Sanctus, Patris et Filii Spiritus, qui arguit mundum de peccato, ostenditur et fit praesens in homine uti Spiritus vitae aeternae. III 49. Ad Spiritum Sanctum Ecclesia animum et cor convertit hoc vicesimo saeculo exeunte et in exspectatione tertii millennii, ex quo Iesus Christus venit in mundum, dum prospicimus magnum iubilaeum, quo hunc eventum Ecclesia celebrabit. Adventus hic consideratur, iuxta temporis humani ordinem, ut eventus pertinens ad historiam hominis super terram. Mensura temporis, quae vulgo adhibetur, indicai annos, saecula et milia annorum, quatenus ante Christum uatum aut post eveniunt. Sed animadvertendum est etiam eiusmodi eventum nobis christianis significare, secundum Apostolum, « plenitudinem temporis » (193), quia in eo historia hominis piene ipsius Dei « mensura » pervasa est, seu transcendenti praesentia eius quod appellatur Nunc aeternum: eius « qui est et qui erat et qui venturus est »; qui est « Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis » (194). « Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam » (195). « Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere ut adoptionem filiorum reciperemus » (196). Haec autem Filii-Verbi incarnatio facta est de Spiritu Sancto. Uterque evangelista, cui debemus narrationem ortus et infantiae Iesu Nazareni, hac in re in eundem modum eloquitur. Secundum Lucani, Iesu ortu nuntiato, Maria quaerit: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? », et hanc accipit responsionem: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et, quod nascetur ex te, sanctum vocabitur, Filius Dei » (197). Matthaeus diretto narrat « Iesu Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto » (198). Ioseph, his turbatus rebus, hanc in sommo accipit explicationem « Noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum » (199). Eam ob causam Ecclesia inde ab initio profitetur mysterium incarnationis, hoc mysterium-cardinem fidei, se revocans ad Spiritum Sanctum. Symbolum Apostolicum dicit « Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine ». Non aliter Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum testatur: « Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est ». « De Spiritu Sancto » factus est homo, is quem Ecclesia eiusdem Symboli verbis profitetur esse Filium consubstantialem Patri: « Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, generatum, non creatum ». Factus est homo, « incarnatus ex Maria Virgine ». En quae facta sunt, quando « venit plenitudo temporis ». 50. Magnum Iubilaeum, quod annum bis millesimum concludet ad quodque iam Ecclesia se componit, est quidem proxime indolis christologicae, cum de celebranda nativitate Iesu Christi tractetur; sed pariter indolis pneumatologicae, quandoquidem incarnationis mysterium factum est « operante Spiritu Sancto ». Illud Spiritus Sanctus est operatus, qui — Patri et Filio consubstantialis — in absoluto mysterio Dei, unius et trini, est Persona-amor, donum increatum, quod fons est omnium largitionum provenientium a Deo in ordine creationis, principium directum et quadamtenus subiectum, quo Deus ipse se communicat in ordine gratiae. Mysterium incarnationis est culmen huius largitionis, huius commercii, quo Deus se ipsum communicat. Conceptio enim et nativitas Iesu Christi maximum opus sunt a Spiritu Sancto patratum in historia creationis et salutis: suprema gratia — gratia unionis, cuiusvis alterius gratiae origo, sicut sanctus Thomas explanat (200). Magnum iubilaeum ad hoc opus pertinet et etiam — si illud penitus animo comprehendimus — ad eiusdem operis auctorem, ad Personam Spiritus Sancti. Re quidem vera « plenitudini temporis » respondet peculiaris plenitudo, qua Deus unus et trinus se ipsum per Spiritum Sanctum communicat. « De Spiritu Sancto » perficitur mysterium unionis hypostaticae, id est unionis naturae divinae et naturae humanae, divinitatis et humanitatis in unica Persona Verbi-Filii. Maria, cum, nuntio accepto, « fiat » dicit « Fiat mihi secundum verbum tuum » (201), modo virginali concipit hominem, Filium hominis, qui est Filius Dei. Per hoc « hominem fieri » Verbi-Filii, commercium, quo Deus se ipsum communicat, ad supremam plenitudinem pervenit in historia universae creaturae et salutis. Haec plenitudo singularem vim et significantem eloquentiam habet in textu Evangelii secundum Ioannem « Verbum caro factum est » (202). Incarnatio Dei-Filii significat susceptionem in unitatem cum Deo non tantum humanae naturae, sed etiam, in ea, quodammodo omnium, quae « caro » sunt: totius generis humani, totius mundi visibilis et materialis. Incarnatio igitur etiam significationem cosmicam habet, cosmicam rationem. « Primogenitus omnis creaturae » (203), se incarnans in humanitate individua Christi, aliquo modo copulatur cum iis omnibus, quae vere sunt hominis, qui et « caro » est (204), — et per hanc cum omni « carne », cum universa creatura. 51. Omnia haec fiunt Spiritu Sancto operante, ideoque ad argumentum spectant futuri magni iubilaei, ad quod Ecclesia nequit se praeparare alio modo, nisi in Spiritu Sancto. Quae « in plenitudine temporis » facta sunt de Spiritu Sancto, solum per hunc possunt emergere ex Ecclesiae memoria. Hoc quidem agente, ea potest fieri praesens novo tempore historiae hominis super terram: nempe anno bis millesimo post Christum natum. Spiritus Sanctus, qui virtute sua obumbravit corpori virginali Mariae, initium faciens in ea maternitatis divinae, simul eius animum perfecte oboedientem reddidit illi commercio, quo Deus se ipsum communicabat, quodque omni intellegentia et omni facultate humana maius erat. « Beata, quae credidit » (205): ita salutatur Maria a cognata sua Elisabeth, et ipsa « repleta Spiritu Sancto» (206). Verba salutationis factae ei, quae « credidit », adumbrare videntur quandam longinquam (sed, re vera, tam propinquam) discrepantiam respectu eorum omnium, quos Christus « non credidisse » dixit (207). Maria historiam salutis est ingressa oboedientia fidei. Et fides, pro intima sua essentia, est animi humani apertio coram dono : coram dono illo, quo Deus se ipsum communicat in Spiritu Sancto. Sanctus Paulus scribit: « Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas » (208). Cum Deus, unus et trinus, se aperit homini in Spiritu Sancto, haec apertio ostendit simulque donat plenitudinem libertatis. Quae plenituclo excelsum in modum fide Mariae manifestata est, ipsa « oboedientia fidei »: (209) vere « Beata, quae credi dit ». 52. In Incarnationis mysterio opus Spiritus « vivificantis » culmen attingit. Dari non potest vita, quae est in Deo ratione piena, nisi ea reddatur vita Hominis, qualis est Christus in sua humanitate, a Verbo facta persona in unione hypostatica. Simul vero, per mysterium Incarnationis, novo modo aperitur fons huius vitae divinae in historia humani generis: Spiritus Sanctus. Verbum, Filius « primogenitus omnis creaturae », fit « primogenitus in multis fratribus » (210) et ita fit etiam caput corporis, quod est Ecclesia, in Cruce nata et die Pentecostes revelata — et in Ecclesia caput humani generis: hominum omnis nationis, gentis, regionis et cultus civilis, omnis linguae et continentis, ad salutem omnium vocatorum. « Verbum caro factum est, (Verbum illud, in quo) erat vita et vita erat lux hominum Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri »(211). Sed haec omnia facta sunt et continenter fiunt « Spiritu Sancto operante ». « Filii Dei » namque, ut docet Apostolus, sunt « quicumque Spiritu Dei aguntur » (212). Filiatio adoptionis divinae oritur in hominibus ex mysterio Incarnationis, igitur per Christum, aeternum Filium. Sed generatio vel potius regeneratio fit, cum Deus Pater « mittit Spiritum Filii sui in corda nostra » (213). Tunc enim « accipimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: "Abba, Pater" » (214). Illa itaque filiatio Dei, in animain humanam inserta per gratiam sanctificantem, est opus Spiritus Sancti. « Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi » (215). Gratia sanctificans est in homine principium et fons vitae novae: vitae divinae, supernaturalis. Hanc novam vitam largiendo Deus certe et definite quasi respondet verbis psalmistae, in quibus aliquo modo vox omnium rerum creatarum resonat : « Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae » (216) .Qui in mysterio creationis homini et mundo dat vitam pro multiplicibus eius formis visibilibus et invisibilibus, adhuc eam renovat mysterio Incarnationis. Ita creatura Incarnatione completur et ex eo tempore viribus Redemptionis permeatur, quae ad genus humanum et ad mundum totum extenduntur. Hoc sanctus Paulus affirmat, cuius visio cosmica-theologica recinere videtur vocem veteris psalmi : creatura « revelationem filiorum Dei exspectat » (217), seu eorum quos Deus « praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius » (218). Hinc manat hominum « adoptio » supernaturalis, cuius origo est Spiritus Sanctus, amor et donum. Ut tale datar hominibus; et ex abundantia doni increati initium sumit in corde cuiusque hominis peculiare illud donum creatum, quo homines « efficiuntur divinae consortes naturae » (219). Hac ratione vita humana, per participationem, vita divina pervaditur et ipsa quoque divinam, supernaturalem adipiscitur rationem. « Novitas vitae » oritur, in qua, utpote mysterii Incarnationis participes, « homines in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem » (220). Arcta conexio ergo intercedit inter Spiritum, qui vivificat, et gratiam sanctificantem atque multiplicem illum supernaturalem vigorem vitalem, qui ex ea permanat in hominem : inter Spiritum increatum et spiritum humanum creatum. 53. Dici licet haec omnia pertinere ad magnum iubilaeum, supra memoratum. Oportet enim transgredi momentum historicum eventus, cuius prima species consideretur. Oportet in ipsa eventus christologica significatione rationem consegui pneumatologicam, amplectendo contuitu fidei duo millenaria actionis Spiritus veritatis, qui per saecula hausit ex thesauro Redemptionis Christi, novam vitam donans hominibus, efficiens in iis adoptionem in Filio unigenito, sanctificans eos ita ut possint voces iterare sancti Pauli: « Accepimus Spiritum, qui ex Deo est » (221). Sed, in perseguendo hoc iubilaei argumento, non licet consistere in spatio duorum milium annorum, ab ortu Christi exactorum. Oportet retroire, complecti totam actionem Spiritus Sancti etiam ante Christum natum, ab in universo mundo et praecipue in dispensatione Veteris Testamenti. Haec enim actio ubique gentium, semper, immo omni homine explicata est secundum aeternum consilium salutis, quo ea arcte coniungitur cum Incarnationis et Redemptionis mysterio, quodque vim habuit ad credentes in Christum venturum. Hoc peculiari modo testatur Epistula ad Ephesios (222). Gratia igitur habet coniunctim in se indolem christologicam simulque pneumatologicam, quae praesertim manifestatur in iis qui expresse Christum sequuntur: « In quo signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est arrabon hereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis » (223). Sed, semper respectu magni iubilaei etiam latius prospicere debemus et « altum » petere, scientes « spiritum(ventum) spirare ubi vult », secundum imaginem, qua usus est Iesus in colloquio cum Nicodemo (224). Concilium Vaticanum II, quod ante omnia mentes in Ecclesiae argumentum intendit, nos monet de actione Spiritus Sancti etiam « extra » corpus visibile Ecclesiae. Loquitur enim de « omnibus hominibus bonae voluntatis, in quorum corde gratia invisibili modo operatur. Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, paschali mysterio consocientur (225). 54. « Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare » (226). Haec verba dixit Iesus in alio colloquio, cum muliere Samaritana habito. Magnum iubilaeum, quod hoc millennio exeunte et subsequenti ineunte celebrabitur, esse debet vehemens adhortatio, quae iis omnibus adhibeatur, qui « Deum adorant in spiritu et veritate ». Omnibus debet esse singularis occasio ad meditandum mysterium Dei, unius et trini, qui in se ipso est omnino transcendens respectu mundi, maxime mundi visibilis, cum sit Spiritus absolutus; « Spiritus est Deus » (227); et pariter, mirum in modum, non solum est huic mundo propinquus, sed praesens in eo et aliquo modo immanens, eum penetrat et intus vivificat. Hoc ad hominem praesertim pertinet: Deus enim in intimis eius quod est ille, in cogitatione videlicet, conscientia, corde inest, veritas est psychologica et ontologica, quam considerans sanctus Augustinus dixit de eo: « interior intimo meo » (228). Verba haec nos adiuvant ad melius intellegenda ea quibus Iesus mulierem Samaritanam est allocutus: « Spiritus est Deus ». Solus Spiritus potest esse « interior intimo meo » tum in ipso « esse », tum in experientia spirituali; solus Spiritus potest esse tam immanens in homine et in mundo, tamen inviolabilis et immutabilis in sua absoluta « transcendentia » manens. Sed modo novo et forma visibili praesentia divina in mundo et in homine apparuit in Iesu Christo. Vere in eo « apparuit gratia » (229). Amor Dei Patris, qui est donum, gratia infinita, principium vitae, manifestus factus est in Christo et per eius humanitatem pars » evasit universi, generis humani, historiae. Ea gratiae « apparitio » in hominis historia per Iesum Christum effecta est, operante Spiritu Sancto, qui est principium omnis actionis salvificae Dei in mundo, «Dei absconditi ... (230) qui ut amor et donum « replet orbem terrarum » (231). Universa Ecclesiae vita, qualis ostendetur in magno iubilaeo, significat occurrere Deo abscondito: occurrere Spiritui, qui vivificat. 55. Dolendum sane est quod, ut ex historia salutis patet, illud Dei appropinquare et adesse homini et mundo, mirabilis illa «benignitas » Spiritus in renisum et recusationem nostrae humanitatis incidunt. Quam significantia sunt hac in re verba fatidica senis illius, Simeonis nomine, qui « venit in Spiritu in templum » Hierosolymitanum ut nuntiaret coram puero Bethleemitico recens nato: « Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur » (232). Recusatio Dei, qui est Spiritus invisibilis, ex eo iam quadamtenus oritur, quod mundus prorsus differt ab eo, quod videlicet « visibilis » est et « materialis » respectu eius qui est « invisibilis » et « purus Spiritus »; quod essentia sua et necessario est imperfectus respectu eius qui est perfectissimum esse ». Sed recusatio fit conflictio, seditio in campo ethico, ob illud peccatum, quod cor humanum occupat, in quo « caro ... concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem » (233). De hoc peccato, ut iam diximus, Spiritus Sanctus debet « arguere mundum ». Sanctus Paulus contentionem et luctationem peculiari cum vi describit, quibus cor humanum agitatur. « Dico autem — ita legimus in Epistula ad Galatas —: Spiritu ambulate et concupiscientiam carnis ne perfeceritis; caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis » (234). Iam in homine, utpote composito, spirituali-corporeo, est quaedam contentio, quaedam agitur colluctatio inclinationum inter « spiritum » et « carnem ». Sed ea sana pertinet ad hereditatem peccati, quod consequitur et simul confirmat. Pertinet ad cotidianam experientiam. Scribit enim Apostolus: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria ebrietates, comissationes et his similia ». Sunt haec peccata, quae « carnalia » dici possunt. Sed alia addit Apostolus : « Inimicitiae, contentiones, aemulationes, rixae, dissensiones, sectae, invidiae » (235). Haec omnia sunt « opera carnis ». His vero operibus, quae sine dubio mala sunt, Paulus contraponit « fructum Spiritus », veluti « caritatem, gaudium, pacem, longanimitatem, benignitatem, bonitatem, fidem, inansuetudinem, continentiam » (236). Ex contexta oratione liquet Apostolum nec discriminare nec condemnare corpus, quod cum anima spirituali efficit naturam hominis eiusque subiectivam indolem personalem; sed contra tractare de operibus vel potius de stabilibus habitibus — virtutibus et vitiis — moraliter bonis aut malis, quae sunt fructus oboedientiae (in priore casu) aut renisus (in altero casu) quoad actionem salmificam Spiritus Sancti. Quare Apostolus scribit : « Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus » (237). Et in aliis locis : « Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus »; « Sumus autem in Spiritu, si tamen Spiritus habitat in nobis » (238). Contrapositum, quod sanctus Paulus statuit inter vitam « secundum spiritum » et vitam « secundum carnem », aliud gignit contrapositum, videlicet inter vitam et mortem. « Sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax »; inde monitus : « Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis » (239). Si rem bene consideramus, haec est hortatio ad vivendum secundum veritatem. id est secundum praecepta rectae conscientiae, et est pariter professio fidei Spiritus veritatis, ut eius qui vivificat. Corpus enim « mortuum est propter peccaturn, spiritus vero vita propter iustitiam ». Ergo, debitores sumus, non, carni, ut secundum carnem vivamus » (240) Sed Christo sumus debitores, qui mysterio paschali iustificationem nostram perfecit, obtinens nobis Spiritum Sanctum « Empti enim sumus pretio » (241). In textibus sancti Pauli superponitur — et miscetur — ratio ontologica (caro et spiritus), ratio ethica (bonum et malum morale), ratio pneumatologica (actio Spiritus Sancti in ordine gratiae). Ex eius verbis (praesertim Epistularum ad Romanos et ad Galatas) intellegimus et persentimus vim illius contentionis et luctationis, quae fit in homine inter apertionem ad actionem Spiritus Sancti et renisum ac recusationem adversus eum, adversus eius donum salvificum. Ea quae contraponuntur, seu « poli », sunt, ad hominem quod attinet, condicio angustis finibus circumscripta et propensa in peccatum voluntas, difficillimae res eius naturae psychologicae et ethicae; quoad Deum vero mysterium doni, continens vitae divinae donatio in Spiritu Sancto. Quis vincet? Qui donum acceperit. 56. Renisus sane, pro dolor, adversus Spiritum Sanctum, quem sanctus Paulus in lumine ponit circa rationem interiorem et subiectivam, tamquam contentionem, luctationem, seditionem, quae in animo fit humano, variis historiae temporibus et, praecipue, nostris, rationem exteriorem habet, quandoquidem in doctrina et in humano civilique cultu continetur, ut forma philosophica, ut ideologia, ut propositum actionis et |