![]() |
![]() |
|
|
IOANNIS PAULI PP. II
Venerabiles Fratres in Episcopatu, Veritatis splendor in omnibus Creatoris operibus effulget, praesertim vero in homine facto ad imaginem et similitudinem Dei (Cfr. Gen. 1, 26): veritas illuminat intellegentiam hominisque libertatem informat qui hac ratione ad Dominum cognoscendum atque amandum adducitur. Propter hoc psalmista precatur: “Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!” (Ps. 4, 7). Introductio Iesus Christus, lux vera quae illuminat omnem hominem 1. Vocati ad salutem per fidem in Iesum Christum, “lucem veram, quae illuminat omnem hominem” (Io. 1, 9), homines fiunt “lux in Domino” atque “filii lucis”(Eph. 5, 8) et se sanctos efficiunt “in oboedientia veritatis” (1 Petr. 1, 22). Haec oboedientia non semper est facilis. Post arcanum illud originale peccatum, patratum instigatione Satanae, qui “mendax est et pater” (Io. 8, 44) mendacii, homo continenter sollicitatur ut a Deo vivo et vero oculos deflectat eosque ad simulacra vertat (Cfr. 1 Thess. 1, 9), commutans “veritatem Dei in mendacio (Rom. 1, 25); tunc etiam eius facultas veritatem cognoscendi obscuratur atque minuitur eius voluntas ei se subiciendi. Atque ita, relativismo se dedens et dubitationi (Cfr. Io. 18, 38), fallacem libertatem quaerit ipsi veritati extrinsecam. Nulla tamen erroris peccative caligo Dei Creatoris lumen ab homine ex toto amovere valet. Permanet in imo corde veritatis absolutae desiderium atque sitis eam plene cognoscendi: quod quidem significanter comprobat inexhausta hominis inquisitio in qualibet regione et parte; idem magis etiam comprobat de vitae sensu inquisitio. Scientiae et artis technicae progressus, clara testificatio facultatum intellegentiae assiduitatisque hominum, non dat humano generi vocationem quaestionum religiosarum supremarum, sed potius id concitat ut acerbissima atque suprema oppetat luctamina, quae animi sunt propria et conscientiae moralis. 2. Homo quilibet vitare non potest fundamentales interrogationes: Quid mihi faciendum? Quomodo bonum a falso internoscendum? Responderi potest solum virtute splendoris veritatis, quae in interiore hominis spiritu lucet, sicut psalmista confirmat” Multi dicunt “Quis ostendit nobis bona?”. Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine” (Cfr. Ps. 4, 7). Vultus Dei lumen integra sua pulchritudine super Iesu Christi vultum splendet, “qui est imago Dei invisibilis” (Col. 1, 15), “splendor gloriae” ipsius (Hebr. 1, 3), “plenus gratiae et veritatis” (Io. 1, 14): Is est “via, veritas et vita” (Ibid. 14, 6). Eam ob rem supremum responsum ad quamlibet hominis quaestionem, ad quaestiones praesertim religiosas et morales, Iesus Christus dat, immo ipse Christus est, uti Concilium Vaticanum II affirmat: “Reapse nonnisi im mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri, scilicet Christi Domini. Christus novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris eiusque amoris, hominem ipsi homini plane manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit” (Gaudium et Spes, 22). Iesus Christus, “lumen gentium”, Ecclesiae suae vultum illuminat, quam mittit per orbem terrarum ad praedicandum Evangelium omni creaturae (Cfr. Marc. 16, 15); (Cfr. Lumen Gentium, 1) Ita Ecclesia, populus Dei in nationibus (Cfr. ibid. 9), dum animum intendit in historiae novas provocationes inque conatus quos homines efficiunt vitae sensum inquirentes, omnibus aperit responsionem quae ab Iesu Christi eiusque Evangelii veritate provenit. Instanter ea animadvertit suum “officium signa temporum perscrutandi eaque sub Evangelii luce interpretandi, ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de praesentis vitae sensu et futurae deque earum mutua relatione respondere possit” (Gaudium et Spes, 4). 3. Ecclesiae Pastores, cum Petri Successore coniuncti, fidelibus praesto sunt hoc in conatu, eos comitantur et regunt Magisterio suo, amoris et misericordiae verba semper nova inveniendo, quibus non solum credentes, verum omnes bonae voluntatis homines alloquantur. Concilium Vaticanum II mirum est eiusmodi Ecclesiae agendi rationis testimonium, quae “in humanitate versata” (PAULI VI Allocutio ad Coetum generalem Nationum Unitarum, die 4 oct. 1965: Insegnamenti di Paolo VI, III (1965) 507 ss.; cfr. EIUSDEM Populorum Progressio, 13), omni homini et toti homini servit (Gaudium et Spes, 33). Novit sane Ecclesia moralem postulationem tangere intimos cuiuslibet hominis sensus, omnes implicare, etiam nondum Christum eiusque Evangelium neve Deum agnoscentes. Novit nimirum in vitae moralis itinere salutis viam omnibus patere, sicut aperte Concilium Vaticanum II memoravit haec scribens: “Qui Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, Eiusque voluntatem per conscientiae dictamen agnitam, operibus adimplere, sub gratiae influxu, conantur, aeternam salutem consequi possunt”. Atque pergit: “Nec divina Providentia auxilia ad salutem necessaria denegat his qui sine culpa ad expressam agnitionem Dei nondum pervenerunt et rectam vitam non sine divina gratia assequi nituntur. Quidquid enim boni et veri apud illos invenitur, ab Ecclesia tamquam praeparatio evangelica aestimatur et ab Illo datum qui illuminat omnem hominem, ut tandem vitam habeat” (Lumen Gentium, 16). Harum litterarum encyclicarum argumentum 4. Semper, sed potissimum his duobus saeculis, Summi Pontifices, sive privatim sive cum Collegio episcoporum, moralem institutionem excoluerunt atque proposuerunt ad varios et dissimiles vitae humanae ambitus pertinentem. Christi Iesu nomine et auctoritate ii hortati sunt, redarguerunt, explanaverunt; in contentionibus pro homine, suo obsequentes officio, confirmaverunt, sustinuerunt, consolati sunt; Spiritus veritatis auxilio muniti meliori inquisitioni profuerunt moralium postulationum in re sexuali humana, in re familiari, sociali, oeconomica et politica. Eorum doctrina est tum in Ecclesiae traditione tum in humani generis historia acrior exquisitio cognitionis moralis (Cfr. PII XII Nuntius radiophonicus in quinquagesima anniversaria memoria «Rerum Novarum», die 1 iun. 1941: AAS 33 (1941) 195 ss.; ita etiam IOANNIS XXIII Mater et Magistra, die 15 maii 1961: AAS 53 (1961) 410 ss.). Hodie tamen necessarium videtur recogitare de institutionis moralis Ecclesiae universitate, ut definite in luce ponantur quaedam doctrinae catholicae fundamentales veritates quae in periculo versantur deformationis vel negationis ob rerum adiuncta aetatis nostrae. Effecta est enim nova condicio in ipsa communitate christiana, quae novit diffusionem multarum dubitationum obiectionumque humanae et psychologicae indolis, socialis et culturalis, religiosae et etiam proprie theologicae, quod attinet ad morales Ecclesiae disciplinas. Iam non agitur de oppositibus ex aliqua parte et per occasionem factis, verum de patrimonio morali, in plenam et obstinatam controversiam adducto, fundamento posito quarundam opinionum anthropologicarum et ethicarum. Pro fundamento ponitur appulsus plus minusque apertus evulgatarum cogitationum qui efficit ut evellatur libertas humana a sua essentiali et constitutiva congruentia cum veritate. Sic reicitur translaticia doctrina de lege naturali, de universalitate atque permanenti eius praeceptionum auctoritate; improbandae simpliciter putantur aliquae Magisterii praescriptiones morales; ipsum Magisterium ducitur non debere in rem moralem se interponere, nisi forte ut “conscientias adhortetur” et “valores proponat”, ex quibus deinde unusquisque proposita vitaeque studia depromat. Singulariter denotanda est discrepantia inter Ecclesiae translaticiam responsionem et quasdam theologicas sententias quae etiam in Seminariis atque theologicis studiorum ordinibus vulgantur, de summi ponderis quaestionibus pro Ecclesia et christianorum fidei vita, nec non pro ipsa humana consociatione. Singillatim quaeritur: mandata divina, in corde hominis inscripta atque Foederis partes, valentne re vera singulorum hominum cunctarumque societatum dirigere cotidianas electiones? Licetne Deo oboedire ideoque Deum proximumque amare, his mandatis divinis non servatis omnibus in rerum adiunctis? Diffusa insuper est sententia cuius vi dubitatur de intrinseco atque indissolubili vinculo copulatae cohaerentiae fidem inter et rem moralem, veluti si, fidei tantum ratione habita, diiudicandum sit de facultate sese ponendi in Ecclesiae dicione deque ipsius interiore unitate, dum in morali ambitu multiplicitas toleranda esset sententiarum institutionumque, uniuscuiusque subiectivae conscientiae vel socialium doctrinaliumque contextuum varietati permissorum. 5. Hoc in contextu adhuc exstanti scribere statuimus – sicut in Litteris Apostolicis Spiritus Domini nuntiavimus, Calendis Augustis anno millesimo nongentesimo octogesimo septimo editis, secundo expleto saeculo ab obitu sancti Alfonsi Mariae dè Liguori – Litteras Encyclicas quae “fusius altiusque quaestiones ad fundamenta ipsa theologiae moralis spectantes tractent” (IOANNIS PAULI PP. II Spiritus Domini, die 1 aug. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 149), fundamenta a quibusdam theologiae moralis aetatis nostrae studiis vulnerata. Vos compellimus, Venerabiles Fratres in Episcopatu qui Nobiscum responsalitatem custodiendi “sanam doctrinam” (2 Tim. 4, 3) communicatis, ut distincte designemus aspectus quosdam doctrinales qui decretorii sunt in vero illo obeundo discrimine, tot tantaeque sunt difficultates inde exsurgentes pro christifidelium vita morali atque pro communione in Ecclesia, sic ut pro recta atque consentienti sociali vita. Si hae Litterae Nostrae Encyclicae, tamdiu optatae, nunc tantum typis excuduntur, hoc factum est etiam quia opportunum duximus Catholicae Ecclesiae Catechismum praeire, utpote qui integram plenamque exhibeat Christianae doctrinae moralis expositionem. Catechismus praebet credentium vitam moralem ex ipsius fundamentis multiplicibusque significationibus, prout est vita “filiorum Dei”: “Agnoscentes in fide suam novam dignitatem, christiani vocantur ut iam “digne Evangelio Christi conversentur” (Phil. 1, 27). Per Sacramentorum receptionem perque orationem ipsi quidem Christi gratiam accipiunt eiusque Spiritus dona, quae eos accommodant ad hanc novam vitam” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1692). Se revocantes itaque ad Catechismum “veluti ad comprobatam tutamque expositionem pro institutione doctrinae catholicae” (IOANNIS PAULUS PP. II Fidei Depositum, 4), hae Litterae Encyclicae quasdam solummodo praecipuas tractabunt doctrinae moralis Ecclesiae quaestiones, necessarium quoddam inducentes discrimen circa quaestiones de ethica deque morali doctrina inter studiosos viros agitatas. Hoc est proprium argumentum harum Litterarum Encyclicarum, quibus exponere cupimus de agitatis quaestionibus rationes institutionis moralis, Sacris Litteris nisae et viva apostolica Traditione (Cfr. Dei Verbum, 10), in luce ponentes antecedentia et consecutiones contentionum quae eiusmodi institutionem afficiunt. Caput I “Magister, quid boni faciam...?” (Matth. 19, 16) “Et ecce unus accedens” (Ibid.) 6. Iesu colloquium cum divite iuvene, a Matthaeo relatum in capitulo XIX sui Evangelii, utilem exhibet designationem ad repetendam ratione viva atque efficaci ipsius moralem institutionem: “Et ecce unus accedens ait illi: “Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?”. Qui dixit ei: “Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata”. Dicit illi: “Quae?”. Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum”. Dicit illi adulescens: “Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest?”. Ait illi Iesus: “Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me” (Matth. 19, 16-21)” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Epist. Ap. «Parati semper» ad iuvenes Internazionali vertente Anno Iuventuti dicato, 2-8, die 31 mar. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 759-776). 7. “Et ecce unus...”. In adulescente, quem Matthaei Evangelium non nominat, agnoscendus est quivis homo qui, scienter vel inscienter, Christum adit, hominis Redemptorem, eumque percontatur de re morali. Pro adulescente, prius quam rogatio de legibus servandis, est petitio plenitudinis significationis pro vita. Et, reapse, haec est appetitio propria cuiusvis humani consilii operisve, secreta inquisitio atque intima impulsio libertatem concitans. Haec interrogatio est, demum, compellatio ad Bonum supremum quod nos allicit vocatque ad se; est vocantis Dei resiliens vox, vitae hominis origo et finis. Hoc prorsus sub respectu Concilium Vaticanum II hortatum est ad perficiendam theologiam moralem, ita ut eius expositio altissimam collustret quam fideles in Christo receperunt vocationem (Cfr. Optatam Totius, 16), unicum quidem responsum quod desiderium cordis hominum plene expleat. Ut homines eiusmodi cum Christo “occursum” ad effectum adducant, Deus Ecclesiam suam voluit. Ipsa, enim, “hoc unum assequi cupit: ut a quolibet homine Christus inveniatur, ut idem Christus cum unoquoque vitae iter conficiat (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Hominis, 13). “Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?” (Matth. 19, 16) 8. Ex imo corde exsurgit interrogatio, qua Iesus Nazarethanus est exquisitus a divite adulescente: cuiusque hominis vitae est, interrogatio essentialis, cui respondere oportet: illa enim pertinet ad bonum morale colendum atque vitam aeternam. Qui Iesum alloquitur novit sane boni moralis conexionem exstare cum suae fortunae plena impletione. Est enim ille pius Israelita, qui vixit, ut ita dicamus, sub umbra Legis Domini. Ex eo quod Iesum percontatur colligere possumus eum hoc facere Legis responsionem nullatenus nescientem. Credibilius est personae Iesu invitamentum novas de bono morali percontationes in eo exciisse. Animadvertit profecto necessitatem conferendi cum Eo qui suam inceperat praedicationem hac nova fundamentali adhortatione: “Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio” (Marc. 1, 15). Oportet aetatis nostrae homines rursus in Christum animum intendant ab Eo accepturi responsum de bono et de malo. Ipse est Magister, Qui resurrexit, in semetipso vitam habens, Quique semper adest Ecclesiae suae universoque terrarum orbi. Idem fidelibus Scripturas aperit, atque Patris voluntatem plene revelans, veritatem docet de morali ratione agendi. Fons primus atque culmen dispensationis salutis, historiae humanae Alpha et Omega (Cfr. Apoc. 1, 8; 21, 6; 22, 13), Christus hominis condicionem revelat eiusque integram vocationem. Hanc ob causam, “Homo, qui funditus se perspicere cupit – non tantum secundum quasdam subitarias, imperfectas, saepe exteriores, immo etiam specie sola apparentes rationes vel regulas suae vitae – debet sese ad Christum conferre cum sua anxietate et dubitatione, cum sua infirmitate et improbitate, cum vita sua et morte. Is debet quasi cum toto, quod ipse est, intrare in eum; debet “asciscere” atque assumere sibi omnem veritatem Incarnationis et Redemptionis ut rursus se reperiat. Qui intimus processus si in illo perficitur, homo fructus edit non sola Dei adoratione, verum etiam magna sui ipsius admiratione” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 10). Si ergo volumus evangelicam doctrinam de moribus penitus perspicere et id quod inest in ea, altum et immutabile, comprehendere, nobis est accurate divitis adulescentis evangelici sensus interrogationis inquirendus et, plus etiam, responsionis Iesu sensus, ab Eo ductis. Iesus enim, subtili quadam psychologica perspicientia, respondet quasi manu ducens adulescentem, pedetemptim, ad plenam veritatem. “Unus et bonus” (Matth. 19, 17) 9. Iesus dicit: “Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata” (Ibid.). In evangelistarum Marci et Lucae narratione interrogatio sic sonat: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus” (Marc. 10, 18; cfr. Luc. 18, 19). Antequam interrogationi respondeat Christus adulescentem monet ut secum animo volutet qua de causa ille interrogationem protulerit. “Magister bonus” ei qui interrogat – nobisque omnibus – declarat responsionem ad interrogationem: “Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?”, inveniri posse tantum animum et cor intendendo in Eum Qui “solus est bonus”: “Nemo bonus est nisi unus Deus” (Ibid.). Deus unus respondere potest interrogationi de bono, quia Ipse est Bonum. Secum quaerere de bono, re ipsa, se convertere ad Deum, bonitatis plenitudinem, significat. Iesus ostendit interrogationem sibi ab adulescente propositam re vera esse potissimum interrogationem religiosam et bonitatem, quae trahit simulque hominem obstringit, suum habere fontem in Deo, ipsum Deum esse, Qui solus dignus est qui ametur “in toto corde, in tota anima et in tota mente” (Matth. 22, 37), Qui est fons beatitudinis hominis. Iesus quaestionem de actione morali bona ad eiusdem revocat radices religiosas, ad Dei confessionem, bonitatis unicae, vitae aeternae plenitudinis, termini extremi actionis humanae, perfectae beatitudinis. 10. Ecclesia, Magistri verbis edocta, tenet hominem, ad Creatoris imaginem factum, Christi sanguine redemptum atque Spiritus Sancti praesentia sanctificatum, vitae suae finem ultimum habere in eo ut sit “in laudem gloriae” Dei (Cfr. Eph. 1, 12), efficiendo ut unaquaeque suarum actionum ipsius splendorem repercutiat. “Cognosce ergo te, decora anima, quia imago es Dei – scribit sanctus Ambrosius –. Cognosce te, homo, quia gloria es Dei (1 Cor. 11, 7). Audi quomodo gloria. Propheta dicit: “mirabilis facta est cognitio tua ex me” (Ps. 139 (138), 6), hoc est: in meo opere tua mirabilior est maiestas, in consilio hominis tua sapientia praedicatur. Dum me intueor, quem tu in ipsis cogitationibus occultis et internis affectibus deprehendis, scientiae tuae agnosco mysteria. Cognosce ergo te, homo, quantus sis et adtende tibi...” (S. AMBROSII Exaemeron, dies VI, sermo IX, 8, 50: CSEL 32, 241). Quod homo est et facere debet, tum patefit, cum Deus se ipsum revelat. Decalogus enim his innititur verbis: “Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me” (Ex. 20, 2-3). “In decem verbis” Foederis cum Israel, et in tota Lege Deus se cognoscendum et agnoscendum praebet tamquam Eum, Qui “solus est bonus”; tamquam Eum Qui, quamvis peccatum intercesserit, “exemplar” esse pergit moralis actionis ad quam vertitur postulatum: “Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester” (Lev. 19, 2); tamquam Eum, Qui in suo amore erga hominem manet fidus, ei donat Legem suam (Cfr. Ex. 19, 9-24; 20, 18-21), ut redintegret pristinam concordiam cum Creatore totoque cum universo, atque praesertim eum deducat in amorem suum: “Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus” (Lev. 26, 12). Vita moralis apparet veluti responsio debita gratuitis inceptis, quae Dei amor pro homine multiplicat. Est amoris responsio, secundum Deuteronomii enuntiatum de praecipuo mandato: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et inculcabis ea filiis tuis” (Deut. 6, 4-7). Ita vita moralis, amore Dei gratuito dato implicata, Eius gloriam repercutit: “Diligenti Deum sufficit ei placere quem diligit: quia nulla maior expetenda est remuneratio, quam ipsa dilectio: sic enim caritas ex Deo est, ut Deus ipse sit caritas” (S. LEONIS MAGNI Sermo XCII, cap. III: PL 54, 454). 11. Affirmatio “unus solus est bonus” nos remittit ad mandatorum “primam tabulam”, quae nos inducit ut Deum agnoscamus Dominum unicum et summum Eique soli cultum exhibeamus propter Ipsius infinitam sanctitatem (Cfr. Ex. 20, 2-11). Bonum est pertinere ad Deum, Ei oboedire, cum Eo humiliter ambulare faciendo iustitiam, diligendo pietatem (Cfr. Mic. 6, 8). Agnoscere Dominum veluti Deum est caput praecipuum, Legis cor, a quo proveniunt et ad quod diriguntur particularia praecepta. Per mandatorum rem moralem patefit populi Israel pertinentia ad Dominum, quia Deus unus Ipse est bonus. Hoc est Sacrarum Scripturarum testimonium, quarum unaquaeque pagina permeatur vivida absolutae sanctitatis Dei perceptione: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum” (Is. 6, 3). At si Deus unus est Bonum, nullus hominum conatus, ne gravissima quidem mandatorum observantia, valet Legem “implere”, agnoscere scilicet Dominum veluti Deum Eique tribuere adorationem Ipsi soli debitam (Cfr. Matth. 4, 10). “Impletio” provenit tantum a divina donatione: est enim oblatio cuiusdam societatis cum Bonitate divina quae se patefacit atque expletur in Iesu, in eo quem dives adulescens vocat verbis “Magister bone” (Marc. 10, 17; Luc. 18, 18). Quod adulescens nunc suspicare tantum forsitam valet, plene tandem revelabitur ab ipsa Iesu invitatione: “Veni, sequere me” (Matth. 19, 21). “Si vis in vitam ingredi, serva mandata” (Ibid. 19, 17) 12. Deus tantum respondere potest interrogationi de bono, quia Ipse est Bonum. At Deus iam responsum dedit huic interrogationi: hoc fecit quando creavit hominem eumque sapientia et amore cuidam fini accommodavit per legem in ipsius corde inscriptam (Cfr. Rom. 2, 15), “legem naturae”. Haec “nihil aliud est nisi lumen intellectus insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum. Hoc lumen et hanc legem dedit Deus homini in creatione” (S. THOMAE In dueo praecepta caritatis et in decem legis praecepta. Prologus: «Opuscula theologica», II, n. 1129, Ed. Taurinens. (1954) 245; cfr. EIUSDEM Summa Theologiae, I-II, q. 91, a. 2; Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1955). Hoc deinde exsecutus est in Israel historia, praesertim “decem verbis”, sive mandatis in Sina, per quae Ille exsistentiam condidit populi Foederis (Cfr. Ex. 24), eumque vocavit ut esset sibi “in peculium de cunctis populis”, “gens sancta” (Ibid. 19, 5-6), qui ipsius sanctitatem inter gentes fulgere faceret (Cfr. Sap. 18, 4; Ez. 20, 41). Decalogi donum est promissum Novique Foederis signum, cum lex denuo funditusque in corde hominis scribetur (Cfr. Ier. 31, 31-34), se substituens in locum legis peccati, quod cor illud deturpaverat (Cfr. ibid. 17, 1). Tunc dabitur “cor novum”, quia in eo inhabitabit “spiritus novus, Spiritus Dei (Cfr. Ez. 36, 24-28) (Cfr. S. MAXIMI CONFESSORIS Quaestiones ad Thalassium, q. 64: PG 90, 723-728). Propter hoc, post gravem definitionem “Unus solus est bonus”, Iesus dicit adulescenti: “Si vis in vitam ingredi, serva mandata” (Matth. 19, 17). Declaratur hac ratione arta necessitudo inter vitam aeternam atque oboedientiam divinis mandatis: etenim Dei mandata significant homini viam vitae ad quam adducunt. Ex ipso ore Iesu, novi Moysis, iterum hominibus praebentur Decalogi mandata; Ipse ea penitus confirmat nobisque proponit veluti viam salutisque condicionem. Mandatum nectitur promissioni: in Foedere Antiquo promissionis obiectum exstabat possessio terrae in qua populus vitam ageret in libertate et secundum iustitiam (Cfr. Deut. 6, 20-25); in Novo Foedere promissionis obiectum est “regnum caelorum”, sicut declarat Iesus iniens “Sermonem in Monte” – sermonem copiosiorem plenioremque formam redigentem Novae Legis (Cfr. Matth. 5, 7) –, perspicue congruentem cum Decalogo a Deo Moysi concredito in monte Sinai. Ad eandem Regni rerum veritatem pertinet locutio “vita aeterna”, quae est eiusdem vitae Dei participatio; expletur in plenitudine sua tantum post mortem, at perstat in fide iam nunc veritatis lumen, significationis fons pro vita, plenitudinis incipiens participatio in Christo sectando. Dicit enim Iesus discipulis post occursum adulescentis divitis: “Omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit”(Ibid. 19, 29). 13. Iesu responsio satis non est adulescenti, qui perstat interrogans Magistrum de mandatis servandis: “Dicit illi: «Quae?» (Ibid. 19, 18). Quaerit quid sibi faciendum sit in vita ut Dei sanctitatis agnitio manifestetur. Postquam adulescentis mentem in Deum convertit, Iesus ei commemorat Decalogi mandata quae pertinent ad proximum: «Iesus dixit: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem, diliges proximum tuum sicut teipsum»” (Ibid. 19, 18-19). Ex colloquii contextu et, praesertim, ex comparatione Matthaei textus cum Lucae et Marci locis parallelis, patet Iesum non recensere velle omnia et singula mandata ad “ingrediendum in vitam” necessaria, sed potius adulescentem commonefacere “naturae centralis” Decalogi prae quovis alio praecepto, utpote quae id interpretetur, quod homini significet “Ego sum Dominus, Deus tuus”. Nostram attentionem effugere non potest quae sint Legis mandata de quibus Dominus, ante omnia et peculiariter, adulescentem monet: quaedam sunt mandata, quae ad “alteram tabulam”, quae dicitur, Decalogi pertinet, quorum summarium (Cfr. Rom. 13, 8-10) et fundamentum est mandatum amoris proximi: “Dilige proximum tuum sicut teipsum” (Matth. 19, 19; cfr. Marc. 12, 31). Hoc mandato diligenter significatur peculiaris dignitas personae humanae quae est “sola creatura quam Deus propter seipsam voluit” (Gaudium et Spes, 24). Diversa Decalogi mandata reapse nihil aliud sunt quam repercussio unius mandati pertinentis ad bonum personae, eadem ratione qua multiplicia bona notant ipsius identitatem naturae spiritalis et corporeae quod attinet ad Deum, ad proximum adque rerum creatarum universum. Sicut fert Catholicae Ecclesiae Catechismus, “decem mandata ad Dei Revelationem pertinent; eodem autem tempore nos veram hominis humanitatem docent. Officia essentialia in luce ponunt et, idcirco, indirecto, iura fundamentalia naturae personae humanae inhaerentia” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2070). Mandata, quorum Iesus adulescentem commonefacit quocum loquitur, bonum tutantur personae humanae, Dei imaginis, per eius bonorum tutelam. “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices” normae morales sunt, quae verbis vetantibus sunt expressae. Praecepta negativa fortius significant postulatum absolutum protegendi vitam humanam, communionem personarum in matrimonio, possessionem privatam, veritatis amorem, bonam famam. Sunt quidem mandata fundamentales condiciones ad proximi amorem; eorum insuper exstant recognitio. Primam constituunt mansionem in itinere erga libertatem et eius initium: “Prima est ergo libertas – scribit sanctus Augustinus – carere criminibus... sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium et cetera huiusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem; sed ista inchoata est, non perfecta libertas...” (S. AUGUSTINI In Iohannis Evangelium Tractatus, 41, 10: CCL 36, 363). 14. Hoc profecto non significat Christum velle amor proximi praecedat vel is a Dei amore separetur. Contrarium verum est, sicut apparet ex eius dialogo cum legis doctore: huic enim, qui ex eo simillima quaerit ac adulescens, duo mandata amoris Dei et proximi indicat (Cfr. Luc. 10, 25-27), monens solam eorum observantiam ad vitam aeternam ducere: “Hoc fac et vives” (Luc. 10, 28). Significans quoquo modo est, alterum prorsus horum mandatorum Legis doctoris curiositatem concitare atque interrogationem: “Quis est meus proximus?” (Ibid. 10, 29). Magister per parabolam boni Samaritani respondet; quae parabola cardo est ad intellegendum proximi amoris mandatum (Cfr. ibid. 10, 30-37). Duo mandata, ex quibus “universa Lex pendet et Prophetae” (Matth. 22, 40), inter se arte coniuncta sunt et penetrant. Eorum indissolubilem unitatem Christus suis verbis suaque vita testificatur: eius missio ad summum pervenit in Cruce, quae redimit (Cfr. Io. 3, 14-15), quae est signum ipsius indivisibilis in Patrem inque genus humanum amoris (Cfr. ibid. 13, 1). Ceteroqui, cum Vetus tum Novum Foedus clare affirmant sine proximi amore, qui expletur per mandatorum observantiam, verum Dei amorem non esse possibilem. Id singulari cum vi sanctus Ioannes scribit: “Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere” (1 Io. 4, 20). Evangelista morali Christi praedicationi consonat, miro et indubitato modo indicatae in parabola boni Samaritani (Cfr. Luc. 10, 30-37) et in “sermone” de ultimo iudicio (Cfr. Matth. 25, 31-46). 15. In “Sermone super Monte”, qui disciplinae moralis evangelicae est magna charta (Cfr. S. AUGUSTINI De Sermone Domini in Monte, I, 1, 1: CCL 35, 1-2), Iesus dicit: “Nolite putare quoniam veni solvere legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere” (Matth. 5, 17). Christus est Scripturarum clavis: “Scrutamini Scripturas: illae sunt quae testimonium perhibent de me” (Cfr. Io. 5, 39); ipse est centrum oeconomiae salutis, Veteris et Novi Testamenti recapitulatio, Legis promissorum eorumque expletionis in Evangelio; vinculum est vivum aeternumque inter Vetus Novumque Foedus. Pauli sententiam illustrans “Finis Legis est Christus” (Rom. 10, 4), sanctus Ambrosius scribit: “Non defec tus utique, sed plenitudo legis in Christo est; quia venit legem non solvere, sed implere. Sicut enim Testamentum est Vetus, sed omnis veritas in Novo est Testamento: ita et lex per Moysen data figura legis est. Vere ergo illa lex veritatis exemplar est” (S. AMBROSII In Psalmum CXVIII Expositio, Sermo 18, 37: PL 15, 1541; cfr. S. CHROMATII AQUILEIENSIS Tractatus in Matthaeum, XX, I, 1-4: CCL 9/A, 291-292). Iesus ad plenitudinem adducit mandata Dei, praesertim mandatum amoris proximi, ipsius postulata ad altiorem praestantioremque adducens rationem: proximi amor oritur ex corde quod amat, et quod, ex eo quod amat, valet praestantissima postulata implere. Iesus ostendit mandata haberi non posse veluti terminum minimum non praetereundum, sed potius ut semitam quae patet ad morale spiritaleque perfectionis iter, cuius anima est amor (Cfr. Col. 3, 14). Sic mandatum “Non occides” fit invitatio ad amorem sollicitum qui vitam proximi tuetur ac fovet; mandatum vetans adulterium fit invitatio ad intemeratum contuitum, qui valet corporis nuptialem significationem vereri: “Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio... Audistis quia dictum est: “Non moechaberis; ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo” (Matth. 5, 21-22. 27-28). Iesus ipse est viva Legis “adimpletio” quatenus ipse germanam Legis significationem implet sui ipsius dono toto: Ipse fit Lex personalis et viva, quae ad sui adsectationem invitat, gratiam per Spiritum donat communicandi ipsius vitam eiusque amorem atque robur praebet ad eum testificandum in electionibus atque operibus (Cfr. Io. 13, 34-35). “Si vis perfectus esse” (Matth. 19, 21) 16. De mandatis responsio non satisfacit adulescenti, qui Iesum percontatur: “Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest?” (Ibid. 19, 20). Est sane res difficilis posse tuta conscientia affirmare: “Omnia haec custodivi”, si recte perpenditur pondus postulatorum Lege Dei conclusorum. Atque, tametsi ille eiusmodi dat responsionem atque ab adulescentia firmiter magnoque animo optimam doctrinae moralis speciem custodivit, dives adulescens agnoscit se longe abesse a meta: coram Iesu animadvertit se aliqua re carere. Huius inopiae conscientiam compellat Iesus postrema sua responsione: desiderium deprehendens plenitudinis quae mandatorum interpretationem plane legitimam exsuperet, Magister bonus adulescentem invitat, ut perfectionis viam ingrediatur: “Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me” (Ibid. 19, 21). Sicut praecedens Christi responsionis locus, ita et hic legendus et interpretandus est in contextu universi nuntii moralis Evangelii, et praesertim, in contextu Sermonis in Monte habiti, de beatitudinibus (Cfr. ibid. 5, 3-12) quarum prima est sane pauperum beatitudo, “pauperum spiritu”, uti Matthaeus definit (Ibid. 5, 3), id est humilium. Hoc sub respectu affirmari potest beatitudines quoque in responsione contineri qua Iesus ad adulescentem interrogantem dat: “Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?”. Omnis namque beatitudo promittit, singulari sua ratione, illud prorsus “bonum”, quod hominem aperit vitae aeternae, immo ipsum est vita aeterna. Beatitudines proprie non peculiares agendi normas statuunt, sed de habitibus deque exsistentiae fundamentalibus affectibus loquuntur, ideoque non idem ad amussim valent ac mandata. Ceterum nulla exstat separatio vel alienatio inter beatitudines et mandata: utraque ad bonum pertinent, ad vitam aeternam. Sermo in Monte nuntio octo beatitudinum incipit, sed necessitudinem etiam continet cum mandatis (Cfr. Matth. 5, 20-48). Eodem tempore Sermo ille apertionem et directionem mandatorum ostendit ad prospectum perfectionis, quae propria est beatitudinum. Hae sunt, imprimis, promissiones, e quibus manant oblique etiam vitae moralis praescriptiones. In sua nativa altitudine sunt quaedam Christi imago ab ipso picta et, ob id ipsum, adhortationes sunt ad eum sequendum adque vitam cum Ipso communicandam (Cfr. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1717). 17. Nescimus quousque Evangelii adulescens altam ac severam sententiam prioris Iesu responsi intellexerit: “Si vis ad vitam ingredi, serva mandata”; certum tamen est curam, quam adulescens manifestat adversus observantiam omnium mandatorum moralium, necessarium esse agrum, in quo germinare et maturescere possit perfectionis desiderium, id est effectionis eorum significationis in Christi adsectatione. Iesu colloquium cum adulescente nos adiuvat ut intellegamus condiciones ad incrementum morale hominis ad perfectionem vocati: adulescens, qui mandata servavit, non aptum se ostendit solis viribus suis ad subsequentem gradum faciendum: ad quem faciendum matura hominis libertas requiritur: “Si vis”, atque divinae gratiae donum: “Veni, sequere me”. Perfectio exigit illam donationis sui maturitatem ad quam vocatur hominis libertas. Adulescenti Iesus mandata indicat tamquam primam condicionem necessariam ad vitam aeternam habendam, cum relictio omnium, quae iuvenis possidet, et Domini assectatio speciem induant condicionis: “Si vis...”. Iesu verbum denotat peculiarem dynamicen auctionis libertatis ad suam ipsius maturitatem et simul testatur nexum libertatis cum lege divina. Hominis libertas atque Dei lex non repugnant inter se, sed, contra, invicem se revocant. Christi discipulus novit suam esse ad libertatem vocationem: “Vos enim in libertatem vocati estis, fratres” (Gal. 5, 13), cum gaudio et animo celso apostolus Paulus profitetur. Statim autem distinguit: “Tantum ne in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem” (Gal. 5, 13). Firmitas qua Paulus obstat iis qui purgationem suam Legi committunt, nihil commune habet cum falsa hominis “liberatione” a praeceptis, quae contra usui serviunt amoris: “Qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod aliud mandatum, in hoc verbo recapitulantur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum” (Rom. 13, 8-9). Ipse sanctus Augustinus, postquam de mandatorum observantia est locutus veluti de prima imperfecta libertate, sic pergit: “Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia “video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae”... Ex parte libertas, ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in baptismo. Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? Si non remansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberationis indignus?... Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi sumus; ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus” (S. AUGUSTINI In Iohannis Evangelium Tractatus, 41, 10: CCL 36, 363). 18. Qui “carni subiectus est” Dei legem sentit tamquam onus, immo tamquam negationem aut, quoquo modo, propriae libertatis imminutionem; qui, contra, amore movetur atque “Spiritu ambulat” (Cfr. Gal. 5, 16) et ceteris servire cupit, in lege Dei viam invenit fundamentalem et necessariam ad amorem colendum libere electum et exercitum; immo interiorem animadvertit vehementiam – veram “necessitatem”, non autem coactum – non considendi in minimis postulatis legis, sed haec postulata exsequendi in eorum “plenitudine”. Agitur de itinere adhuc incerto et infirmo quoadusque in terra vivimus, sed quod perfici potest per gratiam quae efficit ut habeamus plenam filiorum Dei libertatem (Cfr. Rom. 8, 21), ideoque responsum vita nostra morali demus excelsae vocationi qua facti sumus “filii in Filio”. Haec ad amorem perfectum vocatio nullo modo contrahitur in quandam hominum manum. Invitatio “vade, vende, quae habes, et da pauperibus”, una cum promissione “habebis thesaurum in caelo” pertinet ad omnes, quia est fundamentalis adimpletio mandati amoris erga proximum, sicut et subsequens invitatio “veni, sequere me” est nova finita forma mandati amoris Dei. Mandata et divitis adulescentis a Iesu invitatio exstant unius indivisibilis caritatis ministerium, quae sponte sua ad perfectionem tendit, cuius mensura unus Deus est: “Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est” (Matth. 5, 48). In Lucae Evangelio Iesus ulterius eiusmodi perfectionis sensum definit: “Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est” (Luc. 6, 36). “Veni, sequere me” (Matth. 19, 21) 19. Via simulque huius perfectionis natura stat in Christi assectatione, in Christo sequendo, propriis relictis bonis atque etiam semetipso. Haec prorsus est colloquii Iesu cum adulescente conclusio: “Et veni, sequere me” (Ibid.). Est invitatio cuius mira altitudo plene sane a discipulis percipietur post Christi resurrectionem, cum Spiritus Sanctus deducet eos in omnem veritatem (Cfr. Io. 16, 13). Iesus ipse initia ponit eumque invitat, ut se sequatur. Compellatio ante omnia ad eos vertitur, quibus is peculiare munus concredit, Duodecim imprimis: sed patet etiam esse discipulos Christi, cuiusvis credentis esse condicionem (Cfr. Act. 6, 1). Qua de re Christum sequi fundamentum est essentiale et naturale doctrinae moralis christianae; sicut populus Israel sequebatur Deum, qui per desertum eum ducebat ad Terram promissionis (Cfr. Ex. 13, 21), ita discipulus Iesum sequi debet, ad quem Pater ipse attrahit eum (Cfr. Io. 6, 44). Non solum agitur hic de doctrina audienda et de accipiendo per oboedientiam mandato, sed, radicalius, de adhaerendo ad ipsam Christi personam, de vita cum Eo communicanda Eiusque sorte, de Eius amanti liberaque oboedientia participanda. Illum, qui Sapientia est incarnata, fidei assensione sequendo, discipulus Iesu vere fit Dei discipulus (Cfr. ibid. 6, 45). Etenim Iesus est lux mundi, lux vitae (Cfr. ibid. 8, 12); pastor est qui oves ducit et nutrit, , est via, veritas et vita (Cfr. ibid. 10, 11-16); is est qui ad Patrem adducit, adeo ut eum videre, Filium nempe, idem valeat ac Patrem videre (Cfr. ibid. 14, 6). Quapropter Filium imitari, qui est “imago Dei invisibilis” (Cfr. ibid. 14, 6-10), Patrem imitari significat. 20. Iesus postulat ut suis vestigiis insistatur et in amoris sui via ambuletur, amoris qui fratribus se totum dat propter amorem Dei: “Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” (Col. 1, 15). Hoc “sicut” postulat Christi imitationem, eius caritatis, quae pedum lavatione significatur: “Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis” (Io. 15, 12). Iesu ratio agendi Eiusque verba, Eius actiones atque praecepta, sunt regula moralis vitae christianae. Hae namque Eius actiones et, praecipue, Eius passio et in cruce mors, Eius in Patrem inque homines amoris sunt viva revelatio. Hunc ipsum amorem petit Iesus ut imitentur quotquot eum sequuntur. Is est mandatum “novum”: “Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem” (Ibid. 13, 14-15). Haec particula “sicut” indicat etiam mensuram qua Iesus amavit, et qua eius discipuli debent invicem amare. Postquam dixit: “Hoc est praeceptum meum: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” (Ibid. 15, 12), Iesus verba dicere pergit, quae vitae eius donum sacrificale in cruce indicant, eius amoris usque “in finem” testimonium (Ibid. 13, 1): “Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis” (Ibid. 15, 13). Adulescentem invitans ad se sequendum in perfectionis via, Iesus ab eo petit ut perfectus sit in amoris mandato, in “suo” mandato: ut se inserat in integrae donationis actum, ut imitetur videlicet et eundem ac Magistri “boni” excolat amorem, Eius qui “usque in finem” amavit. Hoc Iesus a quolibet requirit homine qui velit in Eius adsectatione se ponere: “Si quis vult post me venire abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me” (Matth. 16, 24). 21. Sequi Christum non simplex est exterior imitatio, quia ad intima hominis pertinet. Iesu discipuli esse significat Ei conformes fieri, qui servus factus est usque ad sui ipsius donationem in cruce (Cfr. Phil. 2, 5-8). Per fidem Christus habitat in corde credentium (Cfr. Eph. 3, 17), atque hac ratione discipulus Domino suo assimulatur Eique conformatur. Hoc est gratiae fructus atque praesentiae Spiritus Sancti in nobis operam agentis. In Christum insertus christianus fit membrum ipsius Corporis, quod est Ecclesia (Cfr. 1 Cor. 12, 13. 27). Spiritu concitante, Baptismus penitus conformat fidelem Christo in paschali mortis et resurrectionis mysterio, eum induit Christo (Cfr. Gal. 3, 27): “gratulemur et agamus gratias – clamat sanctus Augustinus baptizatos alloquens –, non solum nos christianos factos esse, sed Christum (...). Admiramini, gaudete: Christus facti sumus!” (S. AUGUSTINI In Iohannis Evangelium Tractatus, 21, 8: CCL 39, 216). Mortuus peccato, baptizatus novam accipit vitam (Cfr. Rom. 6, 3-11): vivens per Deum in Christo Iesu, vocatur ad ambulandum secundum Spiritum adque manifestandum eius fructus in vita sua (Cfr. Gal. 5, 16-25). Participatio dein Eucharistiae, Novi Foederis sacramenti (Cfr. 1 Cor. 11, 23-29), est culmen conformationis Christo, “vitae aeternae” fonti (Cfr. Io. 6, 51-58), principium et robur doni integri sui ipsius, cuius Iesus – sicut testatur Paulus – memoriam facere iubet in mysteriis celebrandis inque vita: “Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis donec veniat” (1 Cor. 11, 26). “Apud Deum omnia possibilia sunt” (Matth. 19, 26). 22. Insuavis quidem est conclusio colloquii Iesu cum divite adulescente: “Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones”(Ibid. 16, 22). Non homo dives tantum, sed et ipsi discipuli conturbantur appellatione quam Iesus profert ut eum sectentur, cuius sane postulata humanas appetitiones et vires exsuperant:”Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: «Quis ergo poterit salvus esse?»” (Ibid. 16, 25). At Magister remittit ad Dei potentiam: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt” (Ibid. 16, 26). Eodem in Matthaei Evangelii capitulo (Ibid. 16, 3-10), Iesus Moysis Legem de matrimonio interpretans, repudii ius reicit, ad gravius primigeniusque “principium” reducens Legis Moysis observantiam: Dei nativum propositum de homine, ad quod homo post peccatum factus est impar: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit” (Matth. 19,8). Commemoratio “principii” conturbat discipulos, qui his verbis interpretantur: “Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere” (Ibid. 19, 10). Et Iesus, peculiari ratione se revocans ad caelibatus charisma “propter regnum caelorum” (Ibid. 19, 12), sed generalem enuntians normam, ad novam miramque remittit facultatem a Dei gratia homini praebitam: “Qui dixit eis: «Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est»” (Ibid. 19, 11). Christi amorem imitari et restituere homo non potest solis viribus suis: aptus ille fit ad hunc amorem tantum per donum acceptum. Sicut Dominus Iesus a Patre suo amorem accipit, sic ille vicissim gratuito eum cum discipulis communicat: “Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea (Io. 15, 9). Donum Christi est ipsius Spiritus, cuius primus “fructus” (Cfr. Gal. 5, 22) est caritas: “Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis” (Rom. 5, 5). Secum quaerit sanctus Augustinus: “Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat quod dilectio praecedit? Unde enim praecepta servet non habet, qui non diligit” (S. AUGUSTINI In Iohannis Evangelium Tractatus, 82, 3: CCL 36, 533). 23. “Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis” (Rom. 8, 2). His verbis apostolus Paulus nos immittit in considerationem cognationis inter legem (antiquam) et gratiam (novam legem) sub prospectu historiae Salutis quae in Christo impletur. Agnoscit ille munus institutorium Legis, quae homini peccatori facultatem tribuens metiendi impotentiam suam atque ab eo plenae suae sufficientiae iactantiam auferens, eum adaperit ad invocandam accipiendamque “vitam in Spiritu”. Tantum hac in vita nova fit plana mandatorum Dei observantia. Etenim per fidem in Christo iustificamur (Cfr. Rom. 3, 28): quam “iustitiam” lex postulat sed nemini dare potest, christifidelis quivis patefactam invenit atque datam a Domino Iesu. Sic adhuc mirum in modum sanctus Augustinus breviter astringit Pauli dialecticam de lege et gratia: “Lex ergo data est, ut gratia quaereretur, gratia data est, ut lex impleretur” (S. AUGUSTINI De spiritu et littera, 19, 34: CSEL 60, 187). Amor et vita secundum Evangelium cogitari nequeunt ante omnia sub praecepti ratione, quia postulant quod hominis vires praetergreditur: ea effici possunt tantum quatenus sunt fructus donationis Dei, qui ad sanitatem perducit, hominis cor reficit atque transformat per gratiam suam: “Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est” (Io. 1, 17). Propter hoc vitae aeternae promissio coniungitur cum gratiae dono, atque Spiritus donum quod accepimus iam fit “arrabon hereditatis nostrae” (Eph. 1, 14). 24. Patefit hoc modo peculiaris atque nativa species mandati amoris et perfectionis in quam ille intendit: agitur quidem de facultate homini tantum exhibita a gratia, a Dei dono eiusque amore. Ceterum, conscientia se recepisse donum et possidere in Christo Iesu amorem Dei prodit sustentatque responsionem officii plenam amoris integri in Deum et inter fratres, sicut sane instanter meminit apostolus Ioannes in prima sua Epistula: “Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est, et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est... Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere... Nos diligimus, quoniam ipse prior dilexit nos” (1 Io. 4, 7-8. 11. 19). Hic nexus indivisibilis inter Domini gratiam et hominis libertatem, inter donum et munus, a sancto Augustino explanatus est his simplicibus altisque verbis: “Da quod iubes et iube quod vis” (S. AUGUSTINI Confessiones, X, 29, 40: CCL 27, 176; cfr. EIUSDEM De gratia et libero arbitrio, XV: PL 44, 899). Donum non minuit, sed corroborat amoris morale postulatum: “Hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis” (1 Io. 3, 23). Licet “manere” in dilectione solum cum mandata servantur, sicut Iesus declarat: “Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione” (Io. 15, 10). Colligens quae ad intimum moralem nuntium Iesu pertinent et ad Apostolorum praedicationem, atque mira quadam synthesi magnam proponens Patrum Orientalium et Occidentalium traditionem – praesertim vero sancti Augustini – (Cfr. S. AUGUSTINI De spiritu et littera, 21, 36; 26, 46: CSEL 60, 189-190; 200-201) sanctus Thomas affirmat Legem Novam esse Spiritus Sancti gratiam per fidem in Christo datam (Cfr. S. THOMAE Summa Theologiae, I-II, q. 106, a. 1, conclus. et ad 2). Exteriora praecepta de quibus Evangelium loquitur ad hanc praeparant gratiam vel ipsius effectus in vita edunt. Etenim Nova Lex non dicit tantum quod faciendum est, sed insuper confert robur “ad faciendam veritatem” (Cfr. Io. 3, 21). Eodem tempore sanctus Ioannes Chrysostomus animadvertit Novam Legem promulgatam esse cum Spiritus Sanctus descendit a caelo die Pentecostes, atque pergit: Apostoli “non ex monte descenderunt tabulas manibus gestantes, ut Moyses; sed Spiritum in mente circumferentes... ipsi quoque libri viventes atque leges per gratiam effecti” (S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Matthaeum, hom. I, 1: PG 57, 15). “Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Matth. 28, 20) 25. Iesu colloquium cum divite adulescente pergit, ratione quadam, qualibet in historiae aetate, etiam nunc. Interrogatio: “Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?” oritur in corde cuiuslibet hominis, atque semper Christus unus praebet plenam finitamque responsionem. Magister, qui Dei mandata docet, qui ad se sequendum invitat quique gratiam donat ad novam vitam, semper adest atque operatur in medio nostri, secundum promissionem: “Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Matth. 28, 20). Simultas temporum Christi cum homine cuiusvis aetatis fit in ipsius corpore, quod est Ecclesia: hac de causa Dominus discipulis suis promisit Spiritum Sanctum, qui commemoraret eis eosque doceret mandata sua (Cfr. Io. 14, 26), atque futurus esset principium saliens ad novam in mundo vitam (Cfr. ibid. 3, 5-8; Rom. 8, 1-13). Praecepta moralia a Deo imposita in Vetere Foedere atque nobis perfecta exhibita in Novo illo et Aeterno Foedere per ipsum Dei Filium hominem factum, fideliter quidem sunt custodienda assidueque ad rem deducenda a diversis culturis per saeculorum decursum. Eorum interpretationis munus ab Iesu Apostolis eorumque successoribus est concreditum, veritatis Spiritu custodiam praebente: “Qui vos audit, me audit” (Luc. 10, 16). Hoc Spiritu illustrante et roborante Apostoli suum impleverunt munus praedicandi Evangelium atque ostendendi “viam” Domini (Cfr. Act. 18, 25), docentes in primis Christi assectationem imitationemque: “Mihi vivere est Christus” (Phil. 1, 21). 26. In morali Apostolorum catechesi, cum adhortationibus atque significationibus cum rebus historicis culturalibusque coniunctis, est doctrina ethica certis vitae rationis normis praedita: hoc colligitur ex eorum Epistulis, quae pertinent ad Sacras Scripturas quaeque exhibent, Spiritu Sancto rectam, explanationem praeceptorum ad rem deducendorum variis in culturalibus rerum adiunctis (Cfr. Rom. 12, 15; 1 Cor. 11-14; Gal. 5-6; Eph. 4-6; Col. 3-4; 1 Petr. et Iac.). Missi ad Evangelium praedicandum, Apostoli inde ab Ecclesiae ortu, sua inducti pastorali responsalitate, prospexerunt probitatis morum christianorum (Cfr. S. IRENAEI Adversus haereses, IV, 26, 2-5; SCh 100/2, 718-729), eadem ratione qua consuluerunt fidei integritati atque supernorum munerum traditioni per sacramenta (Cfr. S. IUSTINI Apologia, I, 66: PG 6, 427-430). Primi christiani, sive ab Iudaeorum populo sive a Gentibus proficiscentes, differebant ab ethnicis non solum propter suam fidem suamque liturgiam, verum etiam ob testimonium moralis rationis agendi, Nova Lege concitatum (Cfr. 1 Petr. 2, 12 ss; cfr. Didaché, II, 2; Patres Apostolici, ed. F. X. FUNK, I, 6-9; CLEMENTIS ALEXANDRINI Paedagogus, I, 10; II, 10: PG 8, 355-364; 497-536; TERTULLIANI Apologeticum, IX, 8: CSEL, 69, 24). Etenim Ecclesia fidei simulque vitae communio est: ipsius norma est “fides quae per caritatem operatur” (Gal. 5, 6). Nulla laceratio debet insidiari concordiae inter fidem et vitam: Ecclesiae unitati vulnus infligitur non solum a christianis fidei veritatem respuentibus vel evertentibus, sed etiam ab iis qui moralia neglegunt officia ad quae eos vocat Evangelium (Cfr. 1 Cor. 5, 9-13). Fortiter quidem Apostoli respuerunt quodlibet inter curam cordis dissidium et actus eam enuntiantes et comprobantes (Cfr. 1 Io. 2, 3-6). Inde ab aetate Apostolica Ecclesiae Pastores patenter arguerunt agendi rationes eorum qui doctrina sua suisque moribus divisioni favebant (Cfr. S. IGNATII ANTIOCHENI Ad Magnesios, VI, 1-2: Patres Apostolici, ed. F. X. FUNK, I, 234-235; S. IRENAEI Adversus Haereses, IV, 33, 1.6.7: SCh 100/2, 802-805; 814-815; 816-819). 27. Fidem atque moralem doctrinam promovendi custodiendique in Ecclesiae unitate munus est ab Iesu Apostolis concreditum (Cfr. Matth. 28, 19-20), idque munus continuatur in eorum successorum ministerio. Hoc invenitur in viva Traditione per quam – sicut asserit Concilium Oecumenicum Vaticanum II – “Ecclesia in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est. Haec quae est ab Apostolis Traditio sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit” (Dei Verbum, 8). In Spiritu Ecclesia accipit atque transmittit Sacras Scripturas veluti testimonium “magnarum rerum” quas Deus operatur in historia (Cfr. Luc. 1, 49), per Patrum Doctorumque virorum os confitetur veritatem Verbi incarnati, ipsius praecepta ad rem deducit caritatemque in Sanctorum Sanctarumque vita Martyrumque sacrificio, ipsius celebrat spem in Liturgia: per ipsam Traditionem christifideles recipiunt “vivam vocem Evangelii” (Cfr. Dei Verbum, 8), veluti sapientiae divinaeque voluntatis fidam significationem. In interiore Traditione evolvitur, Spiritu Sancto custodiente, authentica interpretatio legis Domini. Idem Spiritus, qui est fons Revelationis mandatorum atque praeceptionum Iesu, spondet de eorum religiosa custodia, de fida explanatione aptaque accommodatione per temporum rerumque varietatem. Eiusmodi mandatorum “exsecutio” signum est fructusque altioris inquisitio–nis in Revelationem atque comprehensionis novarum rerum histori–carum culturaliumque sub fidei lumine. Ipsa tamen confirmet oportet revelationis continuam vim atque sese immittat in eandem interpretationem quam exhibet magna Traditio doctrinae vitaeque Ecclesiae, quarum sunt testes Patrum doctrina, Sanctorum vita, Ecclesiae liturgia atque Magisterii institutio. Particulatim vero, sicut adfirmat Concilium, “munus authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur” (Ibid. 10). Hac ratione Ecclesia in vita sua atque in sua doctrina se exhibet “columnam et firmamentum veritatis” (1 Tim. 3, 15), etiam veritatis de morali agendi ratione. Etenim “Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia etiam de ordine sociali annuntiare, necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus personae humanae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant” (Codex Iuris Canonici, can. 742, 2). Maxime de interrogationibus quae aetate hac nostra peculiarem reddunt disceptationem moralem atque circa quas novae ortae sunt propensiones atque opinationes, Magisterium, Iesu Christo obsequens atque Ecclesiae traditionem persequens, instantius animadvertit officium praebendi iudicium suum doctrinamque, ut hominibus opituletur iter facientibus erga veritatem atque libertatem. Caput II “Nolite conformari huic saeculo” (Rom. 12, 2) Ecclesia et nonnullarum opinationum theologiae moralis hodiernae discretio Docere quae sunt secundum sanam doctrinam (Cfr. Tit. 2, 1) 28. Consideratio dialogi inter Iesum et divitem iuvenem facultatem nobis dat colligendi significationes praecipuas revelationis de actione morali in Vetere et Novo Testamento. Quae sunt: hominis eiusque agendi rationis subordinatio Deo, Qui “unus est bonus”; necessitudo inter morale bonum humanorum actuum et vitam aeternam; Christi assectatio quae homini perfecti amoris prospectum aperit; et tandem Spiritus Sancti donum, fons et origo vitae moralis “novae Creaturae” (Cfr. 2 Cor. 5, 17). De re morali cogitans Ecclesia semper ob oculos Iesu verba habuit, quibus Ipse iuvenem divitem est affatus, Scriptura enim Sacra semper Ecclesiae doctrinae moralis est fons vivus et felix, sicut sane meminit Concilium Vaticanum II: Evangelium est fons “omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae” (Dei Verbum, 7). Ea nimirum fideliter servavit quae Dei verbum docet, non modo de veritate credenda, verum etiam de actione morali, de actione scilicet quae a Deo probatur (Cfr. 1 Thess. 4, 1), doctrinalem progressum consequendo, qui similis est progressui veritatum credendarum. A Spirito Sancto custodita, qui eam deducit ad omnem veritatem (Cfr. Io. 16, 13), “Verbi incarnati mysterium” in quo “mysterium hominis vere clarescit” (Gaudium et Spes, 22), Ecclesia numquam intermisit neque unquam scrutari intermittet. 29. Moralis Ecclesiae meditatio, quae semper effecta est sub Christi lumine, “Boni Magistri”, explicata est etiam specie formave theologica, quae “theologia moralis” vocatur, quaeque est scientia quaedam quae divinam revelationem accipit et eandem interrogat, unaque rationis humanae postulatis respondet. Theologia moralis est meditatio quae ad “moralitatem” respicit, ad bonum scilicet et malum humanorum actuum et personae quae eosdem agit, et hoc sensu cunctis hominibus patet; sed est etiam “theologia”, quatenus principium finemque moraliter agendi agnoscit in Eo qui “solus bonus est”, quique se homini in Christo dedens, vitae divinae beatitatem ei porrigit. Concilium Vaticanum II hortatum est studiosos viros ut “specialem curam impendant Theologiae morali perficiendae, cuius scientifica expositio, doctrina S. Scripturae magis unita, celsitudinem vocationis fidelium in Christo illustret eorumque obligationem in caritate pro mundi vita fructum ferendi” (Optatam Totius, 16). Ab eodem Concilio theologi, “servatis propriis scientiae theologicae methodis et exigentiis, invitantur ut aptiores rationes magis magisque aptas doctrinam cum hominibus sui temporis communicandi inquirant, quia aliud est ipsum depositum seu Fidei veritates, aliud modus secundum quem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque scientia” (Gaudium et Spes, 62). Quocirca omnes fideles invitantur, nominatim vero theologi: “Fideles ergo coniunctissime cum aliis suae aetatis hominibus vivant, et perfecte eorum cogitandi atque sentiendi modos, qui per ingenii cultum exprimuntur, percipere studeant” (Ibid.). Complurium theologorum conamina, Concilio adhortante, fructus iam protulerunt per ingeniosas et utiles cogitationes de fidei veritatibus credendis vitaeque accommodandis, aptius sensui et hominum nostrae aetatis interrogationibus exhibitis. Ecclesia autem, et Episcopi praesertim, quibus ante omnia institutionis ministerium demandavit Iesus Christus, grati nisum hunc recipiunt ac theologos pariter impellunt ut continuent opus, quod altus atque verus moveat “Timor Domini principium scientiae” (Cfr. Prov. 1, 7). Eodem tempore in theologicis disputationibus post Concilium nonnullae tamen inductae sunt explanationes moralis christianae quae cum “sana doctrina” non congruunt (2 Tim. 4, 3). Profecto Ecclesiae Magisterium fidelibus non peculiarem theologicam methodum nedum philosophicam imponere vult, sed ut sancte custodiat et fideliter exponat Dei verbum (Cfr. Dei Verbum, 10), id declarare debet quasdam theologorum propensiones vel quasdam philosophicas asseverationes minime congruere cum veritate revelata (Cfr. CONC. OECUM. VAT. I Dei Filius, cap. 4: DENZ-SCHÖNM., 3018). 30. Vos, Venerabiles Fratres in Episcopatu, his Litteris Encyclicis alloquentes, principia edicere cupimus necessaria ad ea discernenda quae “sanae doctrinae” sunt contraria, elementa illa moralis praeceptionis Ecclesiae revocantes, quae hodie in periculo erroris, ambiguitatis vel oblivionis versari videntur. Haec sunt ceteroqui elementa ex quibus pendet “responsum de reconditis condicionis humanae aenigmatibus, quae sicut olim et hodie corda hominum intime commovent: quid sit homo, quis sensus et finis vitae nostrae, quid bonum et quid peccatum, quem ortum habeant dolores et quem finem, quae sit via ad veram felicitatem obtinendam, quid mors, iudicium et retributio post mortem, quid demum illud ultimum et ineffabile mysterium quod nostra existentiam amplectitur, ex quo ortum sumimus et quo tendimus” (Nostra Aetate, 1). Haec autem aliaeque interrogationes, veluti: quid est libertas, et quae est eius cum veritate quam Dei lex complectitur necessitudo? quae sunt partes conscientiae in formanda morali hominis imagine? quomodo iura et humanae personae officia discernantur congruenter morali veritati?, summatim haec rogatione praecipua, quam iuvenis Evangelii Iesu admovit, comprehendi possunt: “Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?”. Missa ab Iesu ut Evangelium praedicet et “doceat omnes gentes..., docens eas servare omnia, quaecumque” mandavit (Cfr. Matth. 28, 19-20), Ecclesia hodie quoque Magistri responsionem repetit: haec eam lucem vimque habet ut quaestiones difficillimas et implicatissimas solvere possit. Haec ipsa lux atque vis Ecclesiam concitant ut usque explicet inquisitionem non modo dogmaticam, verum etiam moralem in ambitu quodam varias scientias complectente, sicut necesse est praesertim pro novis quaestionibus (Gaudium et Spes, 43-44). Hac semper sub luce et vi Ecclesiae Magisterium discretionis officium praestat, monitum accipiens et restituens illud quod Paulus apostolus ad Timotheum convertebat: “Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra, in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple” (2 Tim. 4, 1-5; cfr. Tit. 1, 10. 13-14). “Cognoscetis veritatem et veritas liberavit vos” (Io. 8, 32) 31. Morales quaestiones quae maxime excutiuntur diverseque in morali aetatis nostrae inquisitione solvuntur, cum vexata quaestione, quamvis variis modis, nectuntur, quae est hominis libertas. Nullum est dubium quin aetas nostra peculiarem libertatis sensum consecuta sit. “Dignitatis humanae personae homines hac nostra aetate magis in dies conscii fiunt”, ut fatebatur iam conciliaris Declaratio de libertate religiosa quae incipit verbis Dignitatis humanae (Dignitatis Humanae, 1; cfr. quoque IOANNIS XXIII Pacem in Terris, die 11 apr. 1963: AAS 55 (1963) 279; Ibid.: l.c., 265 et PII XII Nuntius radiophonicus, die 24 dec. 1944: AAS 37 (1945) 14). Hinc vindicatur facultas “ut in agendo homines proprio suo consilio et libertate responsabili fruantur et utantur, non coërcitione commoti, sed officii conscientia ducti” (Dignitatis Humanae, 1). Peculiariter autem libertatis religiosae ius aeque ac conscientiae observantia, quae procedit ad veritatem, magis magisque tanquam fundamentum ponitur personae iurium, simul iunctimque reputatorum (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 17; EIUSDEM Allocutio V occurrente iurisperitorum colloquio internationali, 4, die 10 mar. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 1 (1984) 656; CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI, Libertatis Conscientia, 19, die 22 mar. 1986: AAS 79 (1987) 561). Sic acrior sensus dignitatis humanae personae eiusdemque unicitatis, pariter ac observantiae conscientiae progredientis, adeptio sane habetur solida hodierni cultus. Haec perceptio, in se vera, multiplices explanationes plus minusve aequatas induxit, at nonnullae earum declinant a veritate hominis, qua Dei creaturae et imaginis, ipsaeque ideo sunt emendandae vel castigandae fidei sub lumine (Gaudium et Spes, 11). 32. A quibusdam autem scholis recentioribus tam extollitur libertas ut habeatur aliquid absolutum, veluti bonorum fons et origo. Semitas has ingrediuntur doctrinae quae transcendentiae amittunt significationem vel quae Deum prorsus denegant. Conscientiis singulorum facultates tribuuntur quae proprie pertinent ad ultimam iudicii moralis sententiam, quod definit et certo statuit de bono et malo. Pro principio quod postulat suam quemque sequi debere conscientiam, illud iniuria ponitur principium quod declarat iudicium morale esse verum ex eo quod ex propria conscientia oritur. Sed hoc modo veritatis necessarium postulatum resolvitur pro iudicio sinceritatis, authenticitatis, “concordantiae cum se”, adeo ut perventum sit ad moralis iudicii opinationem positam omnino in privata cogitatione. Ut statim planeque patet, huic processui non est alienus processus crisis de veritate. Amissa notione veritatis universalis de bono quod ab humana mente percipi potest, necessario de coscientia opinio est immutata, quae iam suo in primigenio statu non consideratur, tamquam scilicet actus intellectus personae cuius est accommodare universalem cognitionem boni ad peculiarem quandam condicionem et iudicium facere de recto more eligendo hic et nunc; eo tenditur ut personae conscientiae privilegium tribuatur statuendi autonoma ratione normam boni malique, indeque agendi. Mens haec arte coniungitur cum individualistica ethica, secundum quam quisque cum sua confertur veritate, quae ab aliorum veritate differt. Extrema si attingit, individualismus ad ipsam notitiam naturae humanae negandam perducit. Hae discrepantes notiones sunt principia illarum opinionum quae dissidentiam asseverant inter legem moralem et conscientiam, inter naturam et libertatem. 33. Simul cum libertatis amplificatione, et inopinabiliter illi refragrans, recens cultura hanc eandem libertatem penitus in dubium vocat. Nonnullae tamen doctrinae, quae “scientiarum humanarum” uno nomine appellantur, merito animi intentionem in sociales et psychologicas coactiones induxerunt, quae magnum habent pondus in libertate exercenda. Harum coactionum cognitio et animi intentio in eas conversa, sunt adeptiones magni momenti, quae variis in provinciis existentiae sunt adhibitae, veluti ex. gr. in educandi arte et in iustitia administranda. At nonnulli, modos rationesque praetergredientes quae ex animadversionibus his deduci possunt, in dubium devocarunt vel denegaverunt ipsam libertatis humanae veritatem. Memorandae sunt quoque aliquae illicitae interpretationes scientificae inquisitionis ratione anthropologica deductae. Ex magna namque morum varietate, consuetudinum et institutionum, quae sunt inter homines, argumentando, pervenitur, si non ad hominum valores universales negandos, ad relativisticam saltem explanandam notionem rei moralis. 34. Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?”. Moralis interrogatio, cui Christus respondet, quaestionem de libertate praetermittere non potest, immo eam in eius centro collocat, quandoquidem sine libertate non datur moralitas: “nonnisi libere homo ad bonum se convertere potest” (Cfr. Gaudium et Spes, 17). Sed qua libertate? Concilium coram nostri temporis hominibus, qui “summi existimant” libertatem quam “studiose requirunt”, quamque vero “saepe perverse colunt veluti si omnia liceant, dummodo placeant, malo quoque admisso”, “veram” libertatem proponit. “Vera libertas est signum in homine clarissimum divinae imaginis”. Voluit enim Deus hominem “relinquere in manu consilii sui” (Cfr. Sir. 15, 14), ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem ei inhaerendo perveniat” (Cfr. Gaudium et Spes, 17). Si ius datur ut quisque observetur in itinere ad inquirendam veritatem, est tamen antea unicuique perquirendae veritatis gravis moralis obligatio eidemque cognitae adhaerescendi (Cfr. Dignitatis Humanae, 2; cfr. quoque GREGORII XVI Mirari vos Arbitramur, die 15 aug. 1832: Acta Gregorri Papae XVI, I, 169-174; PII IX Quanto Cura, die 8 dec. 1864: Pii IX P.M. Acta, I, 3, 687-700; LEONIS XIII Libertatis Praestantissimum, die 20 iun. 1888: Leonis XIII P.M. Acta, VIII, Romae 1889, 212-246). Hac mente Cardinalis I. H. Newmann, eximius iurium conscientiae vindicator, asseverare consuevit magna cum vi: “Iura habet conscientia quia officia habet” (I.H. Card. NEWMANN Epistula excellentissimo duci Norfolkiensi missa: Certain Difficulties Felt by Anglicans in Catholic Teaching (Uniform Edition: Longman, Green and Company, London, 1868-1881), vol. 2, p. 250). Nonnullae theologiae moralis opinationes nostrae aetatis, vim addentibus opinationibus subiectivisticis individualisticis quas memoravimus, nova ratione interpretantur libertatis necessitudinem cum lege morali, cum hominum natura cumque conscientia, ipsaeque novatoria iudicia de actionum morali aestimatione inducunt: quae sententiae, quamvis variae, eo vergunt, ut hebetent vel immo negent libertatis dependentiam a veritate. Si harum opinionum criticam discretionem inducere volumus, quae videlicet agnoscat quid in iis sit legitimum, quid utile et validum et etiam ubi sint ambiguitas, pericula atque errores, easdem diiudicare debemus sub lumine libertatis ex veritate absolute pendentis: cuius subiectionis pondus clare et cum auctoritate Christi verba significant: “Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos” (Io. 8, 32). I. Libertas et lex “De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas” (Gen. 2, 17) 35. In libro Genesis legimus: “Praecepitque Dominus Deus homini dicens: «Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris»” (Ibid. 2, 16-17). Hac imagine, docet Revelatio decernendi potestatem de bono maloque pertinere non ad hominem sed ad unum Deum. Liber est certe homo, quia ipse Dei mandata comprehendere et accipere potest. Ei quidem ampla est libertas, quia “ex omni ligno paradisi” comedere potest; haec tamen libertas non est infinita, ipsa prae “ligno scientiae boni et mali” consistere debet, cum ei moralis norma quam Deus homini dat suscipienda sit: reapse hanc cum accipit homo, suam ipsius libertatem vere perficit. Deus, qui unus est bonus, perfecte agnoscit quod est bonum homini, atque suo ipsius motus amore hoc ei proponit in mandatis. Quapropter Dei lex non deprimit neque tollit hominis libertatem, immo eandem tutatur et promovet. Omnino aliter tamen quaedam hodiernae culturales propensiones fundamentum ponunt haud paucarum ethicarum doctrinarum quae cardinem habent cogitationis suae coniectam dissentionem inter libertatem et legem. Tales sunt doctrinae quae singulis hominibus vel socialibus coetibus facultatem tribuunt de bono et de malo decernendi: humana libertas “bona efficere” posset et primas maxime sustineret quoad veritatem, veluti si veritas ipsa haberetur a libertate effecta. Haec igitur talem autonomiam moralem sibi vindicaret, quae re sui ipsius absolutam dominationem designaret. 36. Recens autonomiae postulatio non praetermisit afficere etiam theologiam moralem catholicam. Si quidem ipsa numquam libertatem humanam ponere contra legem divinam voluit, nec umquam in controversiam vocavit fundamendum religiosum ultimum normarum moralium, tamen ad recognoscendam lacessita est rationis fideique partem in detegendis moralibus normis, quae ad mores “huius mundi” spectant, scilicet ad semet ipsum, ad alios et ad rerum naturam. Est autem fatendum postulata quaedam certa inveniri hoc in conatu recognitionis, quae quidem maxima ex parte ad probatiorem translaticiam consuetudinem catholicae doctrinae pertinent. Concilio Vaticano II impellente (Cfr. Gaudium et Spes, 40 et 43), data est opera dialogo cum hodierna cultura instituendo, in luce ponendo rationalem indolem – idcirco omnibus comprehensibilem et communicabilem – moralium normarum, quas moralis naturalisque lex complectitur (Cfr. S. THOMAE Summa Theologiae, I-II, q. 71, q. 6; vide quoque ad 5). Confirmata est porro interior proprietas ethicorum postulatorum quae ex ea oriuntur quaeque voluntati non imponuntur velut ex obligatione, nisi prius humana ratio, et reapse personalis conscientia, easdem agnovit. Sed obliti humanam rationem ex divina Sapientia pendere atque in praesenti naturae lapsae statu divinae Revelationis necessitatem eiusdemque realitatem exsistere ad veritates morales cognoscendas naturalem quoque ordinem contingentes (Cfr. PII XII Humani Generis, die 12 aug. 1950: AAS 42 (1959) 561-562), quidam eo pervenerunt ut affirmarent rationem plene sui iuris esse quoad morales normas, quae rectam ordinationem vitae respiciunt in hoc mundo: quae normae in morali tantummodo “humana” versarentur, et legem significarent quam homo ipse sibi libere imponeret cuiusque origo ex ratione humana solummodo proficisceretur. Huius ideo legis minime Deus haberi posset Auctor, nisi eo quod humana ratio suam exerceret liberam legis effectionem propter Dei primigenium plenumque praeceptum homini datum. Hae opinationes, contra Sacram Scripturam et continuatam Ecclesiae doctrinam, illuc perduxerunt ut negaretur moralem legem naturalem Deum auctorem habere, atque hominem sua utentem ratione participem esse legis aeternae, quam ipse non condit. 37. Cum autem intra christianos fines moralem vitam continere vellent, nonnulli rei moralis theologi distinctionem induxerunt, contra doctrinam catholicam (Cfr. CONC. OECUM. TRIDENT., Sess. VI, Decr. de iustificatione Cum hoc tempore, cann. 19-21: DENZ-SCHÖNM., 1569-1571), inter ordinem ethicum, ex hominibus genitum et ad hunc mundum solummodo pertinens, atque salutis ordinem, secundum quem nonnullae tantummodo intentiones et interiores aliquae habitudines quoad Deum et proximum momentum haberent. Congruenter usque eo perventum est ut negaretur exsistentia in divina Revelatione sensus moralis, proprii et finiti, pro omnibus perennis et constantis: Dei verbum cohortationem tantum afferret et vagam parenesim, quam deinde tantum ratio libera iussis vere “obiectivis” compleret, ad historica adiuncta congruis. Autonomia sic definita efficit ut propria etiam negetur doctrinalis auctoritas Ecclesiae eiusque Magisterii quoad certas morales normas spectantes ad “bonum humanum” quod dicunt; quae non pertinerent ad verum Revelationis depositum nec ullum haberent pondus ad spiritalem salutem. Nemo est quin non videat hanc autonomiae rationis humanae explicationem secum ferre assertiones doctrinae catholicae repugnantes. Hoc in contextu omnino necesse est ut, sub Dei verbi vivaeque Ecclesiae traditionis lumine, praecipuae explicentur notiones de libertate humana deque morali lege, necnon earum altae et intimae necessitudines. Hoc tantum modo legitimis postulationibus rationis humanae responderi poterit, nonnullarum opinationum hodiernae theologiae moralis admissis aequis principiis, Ecclesiae patrimonio morali detrimento non allato per erroneas autonomiae rationes. Deus hominem relinquere voluit “in manu consilii sui” (Sir. 15, 14) 38. Ecclesiastici referens verba, Concilium Vaticanum II sic explicat “veram libertatem”, quae “eximium est divinae imaginis in homine signum”: Voluit enim Deus hominem “relinquere in manu consilii sui”, ita ut Creatorem suum sponte quaerat et libere ad plenam et beatam perfectionem ei inhaerendo perveniat” (Gaudium et Spes, 17). Verba haec miram altitudinem demonstrant consortionis divinae dominationis, ad quam homo est vocatus: eadem hominis dominatum quodammodo ipsum hominem attingere ostendunt. Species haec instanter in theologicis de libertate humana cogitationibus confimatur, quae veluti genus regalitatis explicatur. Scribit ex. gr. sanctus Gregorius Nyssenus: “Et animus quidem regiam excelsamque dignitatem suam... in eo declarat: quod dominum neminem cognoscit, et suo ex arbitrio agit omnia; meroque et summo imperio, ut ipsi libet, semet gubernat. Nam cui tandem hoc convenit, si non regi?... ita et hominis natura, sic condita ut reliquorum creatorum domina esset, propter eam qua regem universitatis huius refert similitudinem, imago quasi viva erecta est, cum qua et dignitas et nomen Archetypi communicaretur” (S. GREGORII NYSSENI De hominis opificio, c. 4: PG 44, 135-136). Mundum moderari est iam hominis magnum munus idemque conscientiae officii plenum, quod eius libertatem involvit Creatori obtemperantem: “Replete terram et subicite eam” (Gen. 1, 28). Hac ratione ad singulos homines aeque atque ad humanam communitatem congrua autonomia pertinet, in quam peculiarem animadversionem Constitutio conciliaris Gaudium et spes intendit. Rerum terrestrium est autonomia, quae vult “res creatas et ipsas societates propriis legibus valoribusque gaudere, ab homine gradatim dignoscendis, adhibendis et ordinandis” (Gaudium et Spes, 36). 39. Sed non modo terrarum orbis, verum et homo suae ipsius curae et responsalitati concreditus est. Deus eum reliquit “in manu consilii sui” (Sir. 15, 14), ut Creatorem suum quaereret et libere ad perfectionem perveniret. Pervenire sibi vult per se condere in se eam perfectionem. Nam, quemadmodum mundum regens homo ad suum intellectum voluntatemque eundem conformat, sic actus moraliter bonos agens homo confirmat, explicat et stabilit in semet ipso Dei similitudinem. Concilium tamen monet ut a falsa opinatione rerum terrestrium de autonomia caveatur, quae fatetur “res creatas a Deo non pendere, eisque hominem sic uti posse ut easdem ad Creatorem non referat” (Gaudium et Spes, 36). Quod vero ad hominem spectat, haec autonomiae sententia noxios quidem effectus gignit, cum ad Dei negationem extremo perveniat: “Creatura enim sine Creatore evanescit...Immo, per oblivionem Dei ipsa creatura obscuratur” (Ibid.). 40. Hinc Concilii doctrina humanae rationis actionem confirmat, in invenienda et usurpanda lege morali: moralis vita creativitatem expostulat sollertiamque personae propriam, quae est fons causaque eius actuum deliberatorum; illinc ratio ex lege aeterna suam veritatem auctoritatemque depromit, quae nihil est aliud nisi divina sapientia (Cfr. S. THOMAE Summa Theologiae, I-II, q. 93, a. 3, ad 2, quod IOANNES XXIII rettulit in Pacem in Terris, die 11 apr. 1963: AAS 55 (1963) 271). Vitae morali igitur subest tamquam fundamentum principium “iustae autonomiae” hominis (Gaudium et Spes, 41), qui subiectum est personale suarum actionum. Moralis lex a Deo oritur atque in Eo semper suum fontem invenit: naturalem propter rationem, quae ex divina sapientia originem trahit, est eadem simul lex hominis propria. Etenim lex naturalis, ut dictum est, “nihil aliud est nisi lumen intellectus insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum. Hoc lumen et hanc legem dedit Deus homini in creatione” (S. THOMAE In duo praecepta caritatis et in decem legis praecepta. Prologus: Opuscula theologica, II, n. 1129, Ed. Taurinenses. (1954), 245). Congrua rationis practicae autonomia ostendit in se ipso hominem propriam habere legem, a Creatore acceptam. Attamen rationis autonomia non significat moralia bona normasque creari ab ipsa ratione (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad nonnullos Episcopos Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis data visitationis ad limina occasione, 6, die 15 oct. 1988: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XI, 3 (1988) 1228). Si autonomia haec negaret sociam esse rationem practicam sapientiae Creatoris et Legislatoris divini, vel si libertatem quandam creatricem suggereret normarum moralium pro historicis adiunctis diversisve societatibus culturisque, haec asserta autonomia Ecclesiae doctrinae contradiceret de hominis veritate (Gaudium et Spes, 47). Mors esset verae libertatis: “De ligno autem scientiae boni et mali ne commedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris” (Gen. 2, 17). 41. Hominis vera autononia moralis minime significat recusationem, sed acceptionem legis moralis, Dei scilicet mandati: “praecepitque Dominus Deus homini...” (Ibid. 2, 16). Hominis libertas atque Dei lex inter se concinunt et paene miscentur, quatenus homo libere Deo paret Ipseque Deus homini gratuitam benevolentiam porrigit. Oboedientia igitur erga Deum non est heteronomia, ut nonnulli argumentantur, veluti si moralis vita absolutae omnipotentiae subiaceret, quae extra hominem esset et contra affirmationem eius libertatis. Si reapse heteronomia moralis significaret homini negari facultatem deliberandi de se vel eidem imponi normas ipsius bono extraneas, eadem contradiceret revelationi Foederis et Incarnationis redemptricis. Heteronomia eiusmodi esset alienatio quaedam, prorsus divinae sapientiae contraria ac pariter humanae personae. Nonnulli, merito quidem, de theonomia loquuntur vel theonomia participata, quia libera hominis oboedientia Dei legi revera continet rationis voluntatisque humanae participationem Dei sapientiae et providentiae. Prohibendo quominus homo comedat “de ligno scientiae boni et mali”, asseverat Deus hominem initio hac “cognitione” veluti re propria carere, sed eam participare per lumen rationis naturalis divinaeque revelationis, quae ei postulata atque sapientiae aeternae appellationes ostendunt. Lex igitur habenda est significatio divinae sapientiae: cum eidem se libertas subdit, creationis veritati se subdit. Hac de causa in libertate personae humanae oportet imaginem ac propinquitatem Dei agnoscamus “qui est in omnibus” (Cfr. Eph. 4, 6); eodem modo confitenda est Dei universi maiestas atque veneranda est sanctitas legis Dei, qui infinite res transcendit. Deus semper maior (Cfr. S. AUGUSTINI Enarratio in Psalmum LXII, 16: CCL 39, 804). Beatus vir ... in lege domini voluntas eius (Cfr. Ps. 1, 1-2) 42. Hominis libertas, cum sit efficta secundum Dei voluntatem, non modo non negatur sua legi divinae oboedientia, sed tantum per hanc obeodientiam in veritate manet et dignitati hominis respondet, sicut palam scribit Concilium: “Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et ductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione. Talem vero dignitatem obtinet homo cum, sese ab omni passionum captivitate liberans, finem suum in boni libera electione persequitur et apta subsidia efficaciter ac sollerti industria sibi procurat” (Gaudium et Spes, 17). Ad Deum contendens, ad Eum qui “unus est bonus”, homo libere bonum facere et malum vitare debet. Hanc ob causam necesse est ut homo bonum a malo discernere possit. Hoc ante omnia fit per rationis naturalis lumen, quod est repercussio splendoris vultus Dei in homine. Hoc quidem sensu sanctus Thomas Psalmi IV illustrans versiculum quendam scribit: “Cum Psalmista dixisset: Sacrificate sacrificium iustitiae (Ps. 4, 6), quasi quibusdam quaerentibus quae sint iustitiae opera, subiungit: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Cui quaestioni respondens, dicit: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; quasi lumen rationis naturalis, quo discernimus quid sit bonum et quid malum – quod pertinet ad naturalem legem – nihil aliud sit quam impressio divini luminis in nobis” (S. THOMAE Summa Theologiae, I-II, q. 91, a. 2). Hinc deducitur etiam quam ob causam haec lex vocetur lex naturalis: ita vocatur non ratione habita entium irrationalium, sed quia ratio promulgans propria est humanae naturae (Cfr. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1955). 43. Concilium Vaticanum II commemorat “supremam humanae vitae normam esse ipsam legem divinam, aeternam, obiectivam atque universalem, qua Deus consilio sapientiae et dilectionis suae mundum universum viasque communitatis humanae ordinat, dirigit, gubernat: huius suae legis Deus hominem participem reddit, ita ut homo, providentia divina suaviter disponente, veritatem incommutabilem magis magisque agnoscere possit” (Dignitatis Humane, 3). Concilium ad “classicam” doctrinam de lege aeterna Dei remittit. Sanctus Augustinus eam definit: “ratio seu Dei voluntas quae iubet servare naturae ordinem et vetat turbare eum” (S. AUGUSTINI Contra Faustum, lib. 22, cap. 27: PL 42, 418); sanctus Thomas eam aequat cum “divinae sapientiae ratione, etiam ex eo quod... ad debitum finem cuncta per eam moveantur” (S. THOMAE Summa Theologiae, I-II, q. 93, a. 1). Sed Dei sapientia est providentia, amor, qui curam adhibet. Deus ipse igitur omnem creationem reapse vereque curat et amat (Cfr. Sap. 7, 22; 8, 11). Sed Deus hominibus prospicit aliter ac ceteris creaturis: non “extrinsecus” per rerum naturae leges, sed “intrinsecus”, per rationem quae, naturali lumine Dei legem aeternam cognoscens, ipsi homini rectum iter libere agendi demonstrare valet (Cfr. S. THOMAE Summa Theologiae, I-II, q. 90, a. 4, ad 1). Hoc quidem modo Deus hominem vocat ad providentiam suam participandam, cum per ipsum hominem, per ipsius scilicet rationem et responsalem curam, mundum regere velit: non modo mundum rerum naturae, sed etiam humanarum personarum. Hac in regione ponitur naturalis lex veluti humana significatio aeternae legis Dei: “Inter cetera autem – scribit sanctus Thomas – rationalis creatura excellentiore quodam modo divinae providentiae subiacet, in quantum et ipsa fit providentiae particeps, sibi ipsi et aliis providens. Unde et in ipsa participatur ratio aeterna, per quam habet naturalem inclinationem ad debitum actum et finem; et talis participatio legis aeternae in rationali creatura lex naturalis dicitur” (Ibid. q. 91, a. 2). 44. Ecclesia saepe sancti Thomae doctrinam de lege naturali repetiit eandemque in sua morali institutione adhibuit. Sic Decessor Noster rec. mem. Leo XIII collustravit essentialem subiectionem rationis et legis humanae Dei Sapientiae Eiusque legi. Postquam dixit “Legem naturalem scriptam esse et insculptam in omnium et in singulorum hominum animis, quia ipsa est humana ratio recte facere iubens et peccare vetans”, Leo XIII ad “altiorem rationem” divini Legislatoris remittit: “Ista vero humanae rationis praesriptio vim habere legis non potest, nisi quia altioris est vox atque interpres rationis, cui mentem libertatemque nostram subiectam esse oporteat”. Vis etenim legis innititur sua in potestate statuendi officia tribuendique iura, poenis aliqua imperata sanciendi: “Quae quidem omnia in homine liquet esse non posse, si normam actionibus suis ipse quasi summus legislator sibi daret”. Sic tandem concludit: “Ergo consequitur, ut naturae lex sit ipsa lex aeterna, insita in iis qui ratione utuntur, eos inclinans ad debitum actum et finem: ea est ipsa aeterna ratio Creatoris et gubernatoris universi mundi” (LEONIS XIII Libertas Praestantissimum, die 20 iun. 1888: Leonis XIII P.M. Acta, VIII, Romae 1889, 219). Potest homo cognoscere bonum et malum illo boni malique discrimine quod ipse operatur ratione sua, nominatim ratione sua divina Revelatione fideque collustrata, vi legis quam Deus populo electo dedit, initio ducto a mandatis in Sina. Israel ad Dei legem suscipiendam et colendam est vocatus tamquam ad electionis et divini Foederis peculiare donum signumque ac pignus pariter benedictionis Dei. Sic Moyses filios Israel alloquens ab iis quaesivit: “Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?” (Deut. 4, 7-8). In Psalmis inveniri possunt laudis, animi grati et venerationis sensus, quos populus electus concipere compellitur erga Dei legem, una cum adhortatione ut eam cognoscat, meditetur et in vitam transferat: “Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte (Ps. 1, 1-2); “Lex Domini immaculata, reficiens animum, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps 19 (18), 8-9). 45. Totum Revelationis depositum grato animo suscipit Ecclesia amanterque custodit, religiosa mente observat, munus suum Dei legis authentice interpretandae sub Evangelii lumine complens. Ecclesia porro velut donum recipit novam legem, quae est “impletio” legis Dei in Christo Iesu inque eius Spiritu: est quidem lex “interior” (Cfr. Ier. 31, 31-33), “scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus (2 Cor. 3, 3); lex perfectionis et libertatis (Cfr. ibid. 3, 17); est “lex Spiritus vitae in Christo Iesu” (Rom. 8, 2). De hac lege scribit sanctus Thomas: “Quae quidem lex potest dici uno modo Spiritus Sanctus...; sed Spiritus Sanctus mentem inhabitans non solum docet quid oporteat fieri intellectum illuminando de agendis, sed etiam affectum inclinat ad recte agendum... Alio modo lex spiritus potest dici proprius effectus Spiritus Sancti, scilicet fides per dilectionem operans (Gal. 5, 6): quae quidem et docet interius de agendis... et inclinat affectum ad agendum” (S. THOMAE In Epistulam ad Romanos, c. VIII, lect. 1). Etiamsi in theologiae moralis vestigationibus lex quam Deus dedit vel revelavit a naturali lege distingui solet, et in oeconomia salutis “antiqua” lex a lege “nova”, non est tamen obliviscendum has aliasque utiles distinctiones ad legem usque referri, cuius lator est Idem unusque Deus, eamque semper hominibus destinari. Rationes multiplices, quibus Deus in historia hominem mundumque curat, non modo inter se non repugnant, sed contra mutuo sustentantur et penetrantur. Omnes autem oriuntur et concinnantur ex sapienti et benevolo proposito, quo Deus homines praedestinat “conformes fieri imaginis Filii eius” (Rom. 8, 29). In hoc proposito hominis libertas minime laeditur, sed contra solummodo proposito hoc accepto libertas confirmatur. “Ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis” (Rom. 2, 15) 46. Coniecta repugnantia inter libertatem et legem singulari quadam vi hodie iterum proponitur quoad naturalem legem et nominatim quoad naturam. Reapse dissertationes de natura et libertate semper historiam moralium inquisitionum sunt comitatae, atque omnino flagraverunt tempore artium Renascentium et Reformationis, ut ex Concilii Tridentini doctrina erui potest (Cfr. CONC. OECUM. TRIDENT. Sess. VI, Decr. de iustificatione Cum hoc tempore, cap. 1: DENZ-SCHÖNM., 1521). Simili contentione nostra quoque aetas notata est, etsi diverso sensu: in ipsas res observandas inclinatio, obiectivationis scientificae rationes viaeque, technicus progressus, liberalismi quaedam genera, effecerunt ut duae hae res inter se contenderent, tanquam si dialectica – si non prorsus decertatio – inter libertatem et naturam peculiare esset quiddam structurale humanae historiae. Aliis aetatibus, “natura” subigere omnino visa est hominem suis dynamismis et etiam suis determinismis. Hodie quoque spatii temporisque condiciones orbis sensibilis, physicae chemicaeque constantiae, corporis incitationes, animi impulsiones, societatis coactiones videntur pluribus sola decretoria rerum humanarum elementa. Hac quidem in re, morales quoque eventus, praeter suam proprietatem, tractantur crebro veluti si essent res ad rationariam artem probabiles, tamquam spectabiles consuetudines vel interpretabiles tantum per psychosocialium machinationum categorias. Itaque nonnulli ethicae disciplinae inquisitores, qui propter artis suae exercitium actus atque humana facta scrutari coguntur, sollicitari possunt metiri suam eruditionem, si non sua praescripta, secundum statisticam inspectionem quoad humanos habitus definitos et morales opinationes plurium hominum. Alii rei moralis periti contra, solliciti de institutione ad valores, libertatis dignitate moventur, sed saepe eam discordem existimant vel contrariam naturae materiali et biologicae, quam gradatim superare deberet. Hac de re diversae opinationes conveniunt ad obliviscendam condicionem naturae creatae adque eiusdem integritatem infitiandam. Ad nonnullorum mentem natura humanae actionis materies redditur ipsiusque potestatis: ipsa est omnino immutanda, immo libertate praetergredienda, cum eius quasi limes sit et negatio. Ad aliorum autem rationem in ipso immodico potestatis hominis progressu vel eiusdem libertatis locantur bona oeconomica, socialia, necnon culturalia et moralia: significaret dicitur natura quidquid in homine et in mundo extra libertatem situm est. Talis natura, hoc quidem sensu, humanum corpus, eius complexionem et vires primum complecteretur: his physicis elementis opponerentur quae “conficiuntur”, id est “cultura”, quatenus libertatis opus et effectus. Humana natura sic accepta, ad biologicam vel socialem materiem redigi tractarique posset, quae semper praesto esset. Hoc significat ad extremum libertatem per se ipsam definire eamque reddere postulatum quod se ipsum suosque valores crearet. Sic ad extremum homo ne naturam quidem haberet et sibi ipsi esset per se ipsum exsistentiae ratio. Nihil aliud esset homo quam sui ipsius libertas! 47. Hoc in contextu physicismi et naturalismi contradictiones ortae sunt adversus legis naturalis translaticiam notionem: haec enim exhiberet tamquam leges morales quae essent tantummodo leges biologicae. Sic, parum subtiliter, nonnullis humanis moribus permanens immutabilisque ratio tributa esset, qua posita, leges morales conditae essent in universum validae. Ad nonnullorum quoque theologorum mentes, eiusmodi “argumentatio biologica vel naturalistica” etiam in aliquibus Ecclesiae Magisterii documentis inveniretur, in iis praesertim quae ad sexualem matrimonialemque ethicam pertinent. Secundum naturalisticam sexualis actus notionem veluti moraliter improbata essent anticonceptivorum usus, sterilizatio directe procurata, autoërotismus, ante coniugium concubitus, homosexuales necessitudines, necnon seminationes arte quaesitae. Ad horum theologorum mentem, si hi actus haberentur mali, non satis aeque existimaretur condicio rationalis et libera hominis, neque omnium moralium normarum culturalis coërcitio. Iidem asseverant, quandoquidem homo ratione pollet, non modo posse, sed libere de suarum actionum sensu decernere debere. Hoc “decernere de sensu”, ut patet, multiplices supputare debet hominis limites, qui corporea historiaque condicione fruitur. Rationes porro vivendi inspicere debet earumque significationes, quas hae in certa quadam cultura usurpant. Servare debet praesertim praecipuum mandatum, id est amorem Dei et proximi. At Deus – asserunt deinde – hominem condidit velut ens rationale eumque “in manu consilii sui reliquit”, et ab eo propriam rationalemque eius vitae institutionem exquirit. Proximi dilectio observantiam praesertim vel unice significaret erga suam ipsius facultatem libere decernendi de semet ipso. Consuetudinum rationes propriae hominum necnon “naturales proclivitates” quae dicuntur, ad summum generalem designarent propensionem recte agendi – aiunt – sed inducere non possent moralem aestimationem singulorum actuum humanorum, qui quoad condiciones sunt tam implicati. 48. Prae hac opinatione attente consideranda est recta necessitudo quae inter libertatem et humanam naturam intercedit, nominatim vero est perspiciendus locus quem in legis naturalis quaestionibus humanum corpus obtinet. Libertas quae absoluta esse vult eo progreditur ut humanum corpus existimet veluti elementum brutum, significatione carens et bonis moralibus, quoadusque suo proposito idem adfectaverit libertas. Hinc humana natura et corpus tamquam praesupposita vel initia videntur, materialiter necessaria ad libertatis electionem, sed extrinseca personae, subiecto humanoque actui. Eorum dynamismi non possent indices haberi ad moralem electionem, quippe cum earum proclivitatum intentiones physica “bona” essent tantum, quae a quibusdam “praemoralia” appellantur. Si quis ad eos se revocet, ut rationalia de ordine morali indicia in illis reperiat, de physicismo vel biologismo arguendus sit. Hoc in contextu contentio inter libertatem et naturam deminutiva ratione inspectam fit divisio in ipso homine. Haec moralis disciplina cum veritate de homine eiusque libertate non congruit. Ea quidem Ecclesiae doctrinae de hominis unitate repugnat, cuius rationalis anima est per se et essentialiter forma corporis (Cfr. CONC. OECUM. VIENNEN. Const. Fidei Catholicae: DENZ.-SCHÖNM., 920; CONC. OECUM. LATERANEN. V Bulla Apostolici Regiminis: DENZ.-SCHÖNM., 1440). Spiritalis et immortalis anima principium est unitatis hominis, id scilicet est per quod veluti unum exsistit – corpore et anima unus (Gaudium et Spes, 14) – qua persona. Definitiones hae non modo ostendunt etiam corpus, cui resurrectio promittitur, gloriae fore particeps; verum et vincula rationis liberaeque voluntatis cum corporeis sensibilibusque facultatibus commemorant. Persona, corpore incluso, sibi ipsi penitus concreditur, atque in animae corporisque unitate ipsa suorum actuum moralium fit subiectum. Persona, per rationis lumen et virtutis fulcimentum, signa praenuntia in suo corpore detegit, significationem pariter atque donationis sui ipsius promissionem, ad similitudinem sapientis propositi Creatoris. Dignitate personae humanae prae oculis habita – per se ipsa confirmanda – ratio bonum morale nonnullorum beneficiorum peculiare percipit, in quod persona naturaliter tendit. Quandoquidem persona humana redigi non potest ad libertatem quandam quae de se ipsa disponat, sed spiritalem corporeamque structuram certam sibi vindicat, primigenia necessitas moralis amandi observandique personam humanam, quae est semper finis non merum instrumentum, intrinsece prae se fert nonnullorum bonorum praecipuorum obsequium, sine quo in relativismum et in arbitrium procumbitur. 49. Doctrina quae moralem actum a corporeis condicionibus disiungit Sacrae Scripturae praeceptis repugnat et Traditioni: eiusmodi doctrina, immutata specie, veteres errores revocat, quos Ecclesia semper respuit, quia personam humanam redigunt ad quandam libertatem “spiritalem” mere formalem. Haec redactio moralem corporis significationem neglegit et agendi mores qui ad idem referuntur (Cfr. 1 Cor. 6, 19). Secundum Pauli apostoli mentem ad Dei regnum non admittuntur “fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici non rapaces” (Cfr. ibid. 6, 9-10). Damnatio haec – quam Concilium Tridentinum confirmavit (Cfr. CONC. OECUM. TRIDENT. Sess. VI, Decr. de iustificatione Cum hoc tempore, cap. 15: DENZ.-SCHÖNM., 1544. Exhortatio Apostolica post-synodalis «Reconciliatio et Paenitentia» de Ecclesiae missione aetate nostra alios locos Veteris et Novi Testamenti affert, qui tamquam mortalia peccata denotant quosdam mores a corpore pendentes: cfr. IOANNIS PAULI PP. II Reconciliatio et Paenitentia, 17) – veluti “peccata mortalia” nefandosve usus” enumerat quasdam consuetudines, quae, ex voluntate susceptae, ab aeterna hereditate fideles arcent. Nam corpus animaque distrahi non possunt: in persona enim, in voluntario scilicet agente et in voluntario actu, stant una aut pereunt. 50. Nunc intellegi potest verus sensus legis naturalis, quae pertinet ad propriam primigeniamque hominis naturam, ad naturam scilicet “personae humanae” (Gaudium et Spes, 51), quae est ipsa persona in animae corporisque unitate, in unitate videlicet suarum proclivitatum ordinis simul spiritalis simul biologici et aliarum peculiarium proprietatum ad finem obtinendum necessariarum. “Lex moralis naturalis exprimit atque praescribit fines, iura atque officia, quae in corporali ac spirituali personae humanae natura innituntur. Ea lex igitur haberi nequit tamquam norma unice biologica, sed definiri debet tamquam ordo rationis, iuxta quem homo a Creatore vocatur ad vitam suam suasque actiones moderandas atque ordinandas, peculiari modo ad utendum et fruendum corpore suo” (CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Donum Vitae, Introd. 3, die 22 febr. 1987: AAS 80 (1988) 74; cfr. PAULI VI Humanae Vitae, 10). Exempli gratia, origo et fundamentum officii humanae vitae prorsus observandae in germana dignitate propriae personae sunt reperienda, non vero simpliciter in naturali appetitione propriae vitae physicae servandae. Sic humana vita, quamvis hominis sit bonum praecipuum, moralem obtinet significationem cum ad personae bonum refertur, quod semper est per se ipsum observandum: si numquam licet hominem insontem interficere, licitum tamen est, immo laudabile et etiam debitum, propriam vitam impendere (Cfr. Io. 15, 13) pro proximo vel pro veritatis testimonio. Re vera tantummodo si persona spectatur veluti “totum in unum coactum”, “anima nempe quae in corpore manifestatur, et corpus immortali spiritu informatum” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 11), corporis significatio proprie humana intellegi potest. Naturales enim motus morales constituuntur solummodo quatenus ad personam humanam referuntur et ad ipsius veram effectionem, quae quidem in humana natura dumtaxat effici potest. Corporalitatis respuens adulterationes quae eius humanam significationem demutant, Ecclesia homini inservit eidemque veri amoris viam demonstrat, in qua solummodo is verum Deum invenire potest. Naturae lex sic intellecta locum non dat divisioni inter libertatem et naturam: etenim illae apte iunguntur inter se penitusque sociantur. “Ab initio autem non sic fuit” (Matth. 19, 8) 51. Inter libertatem et naturam opinata dimicatio in explanationem peculiarium quarundem partium legis naturalis redundat, in eius potissimum universalitatem et immutabilitatem. “Ubinam sunt istae regulae scriptae – secum quaerebat sanctus Augustinus –... nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur, unde omnis lex iusta describitur et in cor hominis qui operatur iustitiam non migrando sed tamquam imprimendo transfertur, sicut imago ex anulo in ceram transit et anulum non relinquit?” (S. AUGUSTINI De Trinitate, XIV, 15, 21: CCL 50/A, 451) Huius “veritatis” vi naturalis lex universalitatem continet. Ipsa, quatenus inscripta in personae natura rationali, omni homini ratione pollenti et in historia viventi imponitur. Ut in suo peculiari statu ad perfectionem deveniat, homo bonum complere debet et a malo declinare, tradendae servandaeque vitae invigilare, excolere et augere divitias mundi sensibilis, sociales necessitudines exercere, verum exquirere, bonum facere, pulchrum contemplari (Cfr. S. THOMAE Summa Theologiae, I-II, q. 94, a. 2). Dissidentia a quibusdam inducta inter libertatem singulorum et naturam omnibus communem, ut quidem in nonnullis philosophicis doctrinis eminet quae in hodierna cultura magnum habent pondus, impedit quominus ratio legis naturalis universalitatem percipiat. Sed cum personae humanae exprimat dignitatem ipsiusque fundamentum ponat iurium officiorumque praecipuorum, naturalis lex est universalis suis in praescriptis eiusque auctoritas omnes homines complectitur. Haec universalitas hominum singularitatem non praetermittit, neque singularitati et non iterabili naturae cuiusque personae officit: contra, ipsius quosque actus radicitus complectitur, qui veri boni testantur universalitatem. Communi legi obsequentes, actus nostri veram personarum communionem efficiunt et, Dei gratia, caritatem exercent, quae est “vinculum perfectionis” (Col. 3, 14). Cum vero legem neglegunt vel etiam tantum ignorant, ratione quae imputari potest aut non, nostri actus communionem personarum laedunt singulorum detrimento. 52. Iustum atque bonum est, semper et omnibus, servire Deo, ei debitum cultum reddere atque parentes secundum veritatem vereri. Eiusmodi conditae leges quasdam iubentes actiones certosque colendos habitus universe obstringunt; sunt ipsae immutabiles (Cfr. Gaudium et Spes, 10; S. CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Persona Humana, 4, die 29 dec. 1975: AAS 68 (1976) 80: «At vero revelatio divina, atque etiam in rerum ordine sibi proprio, naturalis rationis sapientia, cum germanas attingunt humani generis necessitates, simul necessario in luce ponunt leges immutabiles in elementis constitutivis naturae hominis insitas, quae eaedem apparent in omnibus viventibus qui ratione praediti sunt»); atque eodem bono cunctos omnium aetatum homines nectunt, qui sunt creati ut “eadem vocatione et destinatione divina fruantur” (Gaudium et Spes, 29). Leges hae universales stabilesque respondent rationis practicae notionibus atque accommodantur particularibus actibus per conscientiae iudicium. Subiectum quod agit personaliter veritatem in lege sitam usurpat, suam facit hanc sui ipsius veritatem per actus et congruentes virtutes. Naturalis legis praecepta negantia universaliter valent: omnes singulosque divinciunt, semper et quavis in rerum condicione. Agitur enim de prohibitionibus certa opera vetantibus semper et pro semper, sine ulla exceptione, quandoquidem huiusmodi consuetudinis electio nullo modo cum bonitate voluntatis personae agentis congruit, cum eiusdem pariter vocatione ad vitam cum Deo adque communionem cum proximo. Quisque semper vetatur quominus praecepta violet quae omnes et quocumque pretio cogant, atque laedat in quoquam et imprimis in se personalem dignitatem omnibus communem. Ceterum, quod tantum negantia mandata semper omnibusque in rerum adiunctis adstringunt, id non sibi vult in vita morali prohibitiones maius habere pondus quam iussum patrandi bonum a positivis mandatis significatum. Haec est potius ratio: dilectionis Dei proximique mandatum in sua positiva dynamica nullum habet terminum superiorem, sed inferiorem limitem, infra quem mandatum violatur. Praeterea quod in quadam condicione agendum est ex rerum adiunctis pendet, quae non ex integro in antecessum praevideri possunt; contra sunt quaedam agendi rationes quae numquam, nulla sub condicione, congruens responsio haberi possunt conveniens scilicet cum personae dignitate. Tandem semper fieri potest ut homo, vi coactus aliisve adiunctis, impediatur quominus aliquos bonos actus ad effectum deducat; numquam tamen quominus quosdam actus agat, praesertim si morti occurrere ipse est paratus potius quam malum admittere. Ecclesia semper docuit numquam esse eligendas consuetudines moralibus mandatis prohibitas, quae in Vetere et in Novo Testamento neganti modo perscribuntur. Ut supra dictum est, Iesus ipse immutabilitatem harum prohibitionum confirmat: “Si vis ad vitam ingredi, serva mandata... Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices” (Matth. 19, 17-18. 53. Hominis aetatis nostrae celsus sensus de historia et de humano cultu, nonnullos inducit ut de ipsius legis naturalis immutabilitate ambigant, idcirco “de moralitatis regulis obiectivis” (Cfr. Gaudium et Spes, 16), quae valent in omnes homines qui nunc sunt quique sunt futuri, perinde ac pro iis qui fuerunt: quomodo dici potest pollere pro universis semperque iudicia rationesque praeteritis temporibus statuta, cum ignorabatur ad quem progressum perventuri essent homines? Negari profecto non potest hominem peculiari cuidam dari culturae, sed negari quoque non potest eum penitus in hac minime exhauriri. Ceterum progressus ipse culturarum ostendit aliquid inesse in homine quod eas praetergrediatur. Hoc “aliquid” est prorsus natura hominis: haec ipsa natura est culturae modus et pariter condicio, ne ullius culturae servus fiat homo, sed suam dignitatem personalem confirmet, vivendo congruenter altae veritati status sui. Praecipua et stabilia hominis elementa in disceptationem vocare, quae cum ipsa corporea compage nectuntur, non modo aliquid communi experientiae repugnans inducit, verum incomprehensibilem reddunt Iesu mentionem “principii” illic sane, ubi socialis culturalisque condicio illius temporis primigenium sensum momentumque nonnullarum normarum moralium detorserat (Cfr. Matth. 19, 1-9). Hoc sensu “affirmat Ecclesia omnibus mutationibus multa subesse quae non mutantur, quaeque fundamentum suum ultimum in Christo habent, qui est heri, hodie, Ipse et in saecula” (Gaudium et Spes, 10). Ipse est “Principium” quod cum humanam sumpserit naturam, eam omnino illuminat in eius constitutivis elementis eiusque in caritatis dynamismo in Deum et proximum (Cfr. S. THOMAE Summa Theologiae I-II, q. 108, a. 1. S. Thomas reponit praeceptorum moralium signum non tantummodo formale, sed etiam notionibus sententiisque statutum, in ambitu quoque Novae Legis, in humana natura prout est assumpta a Verbo). Procul dubio requirenda et reperienda est normarum moralium universalium stabiliumque formula quae magis congruat variis culturae speciebus, aptior ad adiuncta peculiaris temporis continuo ostendenda, ad earum veritatem aperiendam et authentice interpretandam. Haec legis moralis veritas – aeque ac “fidei depositi” – per saecula explicatur: normae autem quae eandem exprimunt sunt substantialiter firmae, sed sunt definiendae et terminandae “eodem sensu eademque sententia” (S. VINCENTII LIRINENSIS Commonitorium primum, c. 23: PL 50, 668) ad historica adiuncta ab Ecclesiae Magisterio, cuius iudicium antecedunt et comitantur nisus lectionis et formulationisque proprius rationis fidelium atque theologicae inquisitionis (Moralis Ecclesiae doctrinae progressus similis est fidei doctrinae: cfr. CONC. OECUM. VAT. I, Dei Filius, cap. 4: DENZ-SCHÖNM., 3020, et can. 4: DENZ-SCHÖNM., 3024. IOANNIS PP. XXIII quoque verba morali doctrinae referuntur, quae ipse Concilii Oecumenici Vaticani II in exordio dixit (11 Octobris 1962): «Oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum Fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus, quo eaedem enuntiantur, oedem tamen sensu eademque sententia»: AAS 54 (1962) 792). II. Conscientia et veritas Sacrarium hominis 54. Necessitudo quae inter hominis libertatem intercedit et Dei legem vivum habet suum domicilium in “corde” personae, id est in ipsius morali conscientia: “In imo conscientiae – Concilium Vaticanum II asseverat – legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui oboedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum vitandum eum advocans, ubi oportet auribus cordis sonat: fac hoc, illud devita. Nam homo legem in corde suo a Deo inscriptam habet, cui parere ipsa dignitas eius est et secundum quam ipse iudicabitur (Cfr. Rom. 2, 14-16)” (Gaudium et Spes, 16). Idcirco ratio ad quam inter libertatem et legem intellegitur necessitudo, penitus cum conscientiae moralis iudicio nectitur. Hoc sensu supra memoratae humani cultus propensiones, quae ponunt contra et seiungunt inter se libertatem et legem, quaeque veluti idolum quoddam libertatem existimant, ad “creativa” interpretationem moralis conscientiae perducunt, quae omnino a translaticia Ecclesiae mente digreditur abque eius Magisterio. 55. De nonnullorum theologorum sententia conscientiae officium, praeteritis saltem temporibus, ad usum tantummodo redactum est generalium normarum, quae ad singulos vitae personae casus usurpantur. Sed huiusmodi normae – autumant illi – integram unamque singulorum actuum personarum peculiaritatem re suscipere et servare nequeunt; iuvare possunt etiam, aliquo modo, ad congruentem aestimationem rei condicionis, at substituere non possunt personas, dum suam agendi rationem praestituunt quod ad singulos casus spectat. Quin, ante dicta censura translaticiae doctrinae de persona humana deque eius momenti quoad vitam moralem, efficit ut nonnulli auctores dicant has normas haud esse tam obiectivas regulas quae conscientiae iudicia devinciant, sed potius generalem prospectum qui hominem adiuvat in primo accessu, ut ipse vitam personalem socialemque convenienter ordinet. Iidem porro peculiarem notant implicationem phaenomeni conscientiae: haec cum psychologico ambitu cumque animi affectione penitus iungitur, aeque ac cum multiplicibus condicionibus, ad societatem et cultum personae pertinentibus. Ceterum etiam summe extollitur valor conscientiae, quam ipsum Concilium finivit “sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius” (Gaudium et Spes, 16). Haec vox – dicitur – inducit hominem non tam ad universalium normarum scrupulosam observantiam, quam ad fecundam responsalemque susceptionem officiorum quae Deus ei concredit. Cum coscientiae vim “effectivam” efferre velint, nonnulli auctores eius actus non iam “iudicia” appellant, sed “deliberationes”: tantummodo has suscipiendo deliberationes “autonoma r |