 |
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA NOVO
MILLENNIO INEUNTE
EPISCOPIS CLERO FIDELIBUS MAGNI
IUBILAEI ANNI MM SUB EXITUM
Fratribus in Episcopatu, presbyteris et diaconis, religiosis viris et
mulieribus, laicis fidelibus universis.
1. Novo millennio ineunte, dum Magno Iubilaeo finis imponitur, quo a Christo
nato duo milia celebravimus annorum dumque novum itineris spatium patet
Ecclesiae, eadem in corde nostro referuntur verba quibus, postquam in Simonis
navicula turbae locutus erat, Apostolum invitavit quondam Iesus ut piscaturus
altum peteret: Duc in altum (Lc 5,4). Petrus sociique primi
Christi verbis fidem tribuerunt, atque rete laxarunt. «Et cum hoc fecissent,
concluserunt piscium multitudinem copiosam» (Lc 5,6).
Duc in altum! Verba haec nobis hodie personant nosque
simul compellunt ut praeterita teneamus grata memoria, praesentia studiose
experiamur, ad futura fidenter nos expediamus: «Iesus Christus heri et hodie
idem, et in saecula» (Heb 13,8).
Magna fuit hoc anno Ecclesiae laetitia, quae ad suum Sponsum Dominumque
contemplandum sese applicavit. Plus quam umquam ipsa facta est peregrinans
populus, quem is ducit qui est pastor magnus ovium (cfr Heb 13,20).
Praestabili quidem alacritate, quae omnia membra complexa est, Dei Populus simul
hic Romae, simul Hierosolymis et in unaquaque Ecclesia locali, «Portam Sanctam» transivit, quae est Christus. Ad eum, qui est historiae fastigium unusque
mundi Salvator, Ecclesia Spiritusque clamaverunt: Marana tha — Veni,
Domine Iesu (cfr Apc 22,17.20; 1 Cor 16,22).
Gratiae eventus perpendi non potest, qui anno vertente hominum conscientias
attigit. At procul dubio «fluvium aquae vivae», perpetuo «procedentem de
throno Dei et Agni» (cfr Apc 22,1) large effuseque recepit Ecclesia.
Aqua est Spiritus quae sitim depellit ac renovat (cfr Io 4,14).
Misericors Patris est amor, qui in Christo denuo revelatur et donatur. Huius
anni sub exitum pristinum grati animi verbum renovato cum gaudio iterare
possumus: «Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia
eius» (Ps 118 [117], 1).
2. Quaedam Nos tenet necessitas ad vos, carissimi, Nos convertendi ut laudis
canticum communicemus. Sancto de hoc anno Bismillesimo, singulari quadam
scilicet de meta, inde a Nostri Pontificatus principio cogitavimus. In
celebratione illa quandam provide constitutam opportunitatem percepimus, in qua
Ecclesia, Concilii Vaticani II triginta quinque exactis annis, sua de
renovatione interrogatura erat, ut novo impetu suam evangelizationis missionem
susciperet.
Estne Iubilaeum hoc propositum consecutum? Munus nostrum, alacribus illatis
virium contentionibus atque simul haud dubiis exstantibus debilitatibus, Dei in
conspectu positum est. At grati animi officium ob «mirabilia», quae Deus pro
nobis patravit, posthabere non possumus. «Misericordias Domini in aeternum
cantabo!» (Ps 89 [88], 2).
Eodem tempore id quod nostros ante oculos obversabatur considerari et, aliquo
sensu, enodari vult, ut quod Spiritus hunc sic plenum per annum Ecclesiae dixit
audiatur (cfr Apc 2,7.11.17 et cet.).
3. Cumprimis, carissimi Fratres carissimaeque Sorores, oportet ut in futurum
aevum, quod pro nobis est, nos protendamus. Compluries his mensibus novum
adveniens millennium respeximus, Iubilaeum experientes non modo veluti praeteriti
temporis memoriam, verum etiam futuri prophetiam. Necesse nunc est
perceptam gratiam thesaurizare, quae in ferventia proposita et certos inceptorum
ordines convertetur. Ad munus hoc omnes locales invitare cupimus Ecclesias. In
unaquaque earum, quae circum Episcopum congregantur, in Verbi auditione, in
fraterna communione et in «fractione panis» (cfr Act 2,42), «vere
inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia».1
In definitis ipsis cuiusque Ecclesiae condicionibus potissimum unius Dei Populi
mysterium illam peculiarem consequitur effigiem, quae efficit ut singulis
statibus et culturis is adhaereat.
Eo quod in tempus spatiumque radices agit Ecclesia, id ad extremum Incarnationis
ipsum motum prae se fert. Tempus idcirco est ut unaquaeque Ecclesia, dum id
cogitat quod Dei Populo hoc peculiari gratiae anno, immo longiore temporis
intervallo quod inter Concilium Vaticanum II et Magnum Iubilaeum intercedit,
dixit Spiritus, suum fervorem periclitetur novumque in spiritalem pastoralemque
operam impetum suscipiat. Hanc propter causam hisce Nostris Litteris, iubilari
Anno finem imponentes, Nostri ministerii Petrini adiumentum praebere cupimus, ut
Ecclesia in suorum donorum varietate itinerisque unitate magis magisque fulgeat.
I CUM CHRISTO CONGRESSIO: MAGNI IUBILAEI
HEREDITAS
4. «Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens» (Apc 11,17). In Bulla
qua Iubilaeum indiximus exoptavimus ut bismillesimam Incarnationis mysterii
celebrationem veluti «Laudis canticum perpetuum adversus Trinitatem» 2 haberemus ac simul ipsa teneatur tamquam
«reconciliationis
semita nec non verae spei documenta iis omnibus qui Christum respiciunt eiusque
Ecclesiam».3 Huius gratiae anni experientia vitales ad has rationes
explicata est, quae quaedam attigit graviora, ut Dei praesentiam quasi manu
tangeremus a quo descendit «omne datum optimum et omne donum perfectum» (Iac
1,17).
Prae omnibus de laudis ratione cogitamus. Hinc nempe omnis fidei vera
responsio oritur ad Dei in Christo revelationem. Christiana religio gratia est,
est inopinatum Dei quiddam, qui, haud satis habens mundum condere, una cum sua
creatura iter facit, atque postquam multifariam ac multis modis effatus est, «in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio» (Heb 1,12).
His diebus! Sane quidem, Iubilaeum effecit ut duo milia
historiae transiisse annorum animadverteremus, haud illius «hodie»
extenuata viriditate, quo pastoribus mirum Iesu Bethleem nati eventum
nuntiarunt angeli: «Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus
Dominus, in civitate David» (Lc 2,11). Duo milia annorum transierunt,
at plus quam umquam vivida perstant ea quae Iesus de sua missione coram suis
stupentibus concivibus in Nazarethana synagoga dixit, Isaiae ad se referens
prophetiam: «Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris» (Lc
4,21). Transierunt duo milia annorum, sed peccatores, misericordia indigentes
— quis ea non indiget? — salutis illud «hodie» usque solatur, quod in
Cruce Dei Regnum latroni paenitenti ianuam reseravit: «Amen dico tibi: Hodie
mecum eris in paradiso» (Lc 23,43).
Plenitudo temporis
5. Eo quod Magnum hoc Iubilaeum tempore contigit eodem quo novum millennium
incohavit, id procul dubio iuvit ut, nullis mille annorum doctrinis admissis,
Christi mysterium in magno historiae salutis prospectu perciperetur. Christiana
disciplina religio est quae in historia innititur! In
historiae namque provincia foedus cum Israel facere et sic Filii in Mariae
gremio nativitatem parare voluit Deus, «ubi venit plenitudo temporis» (Gal
4,4). Suo in humano divinoque mysterio perceptus, Christus fundamentum est
historiae eiusque medium obtinet locum, cuius sensus ac postrema meta est.
Etenim per eum, Verbum Patrisque imaginem «omnia facta sunt» (Io
1,3; cfr Col 1,15). Eius incarnatio, quae in paschali mysterio atque in
Spiritu donato ad summum pervenit, temporis est quasi micans cor, hora arcana,
qua «appropinquavit regnum Dei» (cfr Mc 1,15), immo radices egit,
tamquam semen in magnam arborem evasurum (cfr Mc 4,30-32), nostra in
historia.
«Gloria tibi, Christe Iesu, hodie ac semper regnabis». Hoc cantico
sexcenties iterato contemplati hoc anno sumus Christum, qualem ostendit
Apocalypsis: «Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis»
(Apc 22, 13). Et cum Christum contemplaremur, Patrem simul et Spiritum,
unam individuamque Trinitatem, ineffabile mysterium in quo omnia principium
suamque consummationem habent, adoravimus.
Memoriae purificatio
6. Ut mysterii contemplandi causa purior esset oculus noster, Annus hic
iubilaris insigniter expetita venia
distinctus est. Quae res non modo ad singulos attinuit, qui propria de vita se
interrogaverunt ut misericordiam implorarent atque peculiare indulgentiae donum
consequerentur, verum et ad totam Ecclesiam, quae noxas in memoriam revocare
voluit, quibus tot ipsius filii Christi Sponsae vultui caliginem induxerunt.
Iam diu ad hoc conscientiae examen nos comparavimus, cum hoc sciremus: «Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper
purificanda» est.4 Scientiae congressus nos ad has facies
definiendas iuverunt, in quibus Evangelii sensus, duorum milium annorum
exactorum decursu, haud semper eminuit. Permovens sacra Liturgia, die XII
mensis Martii anno MM acta, non est obliviscenda, qua sancti Pauli in
Basilica, Christum cruci affixum contuentes, vox facti sumus Ecclesiae, pro
peccatis eiusdem filiorum veniam petentes. Haec «memoriae purificatio»
gressus nostros in futurum tempus reddidit firmiores, humiliores nos dum facit
nosque Evangelio adhaerentes vigilantiores.
Fidei testes
7. Paenitentialis tamen viva conscientia non obstitit quominus Domino gloriam
redderemus de his quae omnia per saecula patravit, atque potissimum de saeculo
nuper exacto, cum Ecclesiae magnam sanctorum martyrumque multitudinem
praeberet. Nonnullis ex iis iubilaris Annus beatificationis canonizationisque
fuit annus. Cum ad Pontifices spectet, qui in annalibus praeclare fulserunt, vel
humilioris ordinis laicos ac religiosos religiosasque, per omnes continentes
sanctitas plus quam umquam facies illa visa est quae Ecclesiae mysterium aptius
patefacit. Cum conspicue sine verbis nuntiet, vivum Christi vultum ipsa prae se
fert.
Anni Sancti oblata occasione, multum adlaboratum est ut XX saeculi fidei
Testium memoriae colligerentur. Die VII mensis Maii anno MM una cum aliarum
Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium procuratoribus, Amphitheatro Flaviano
permoventes exhibente scaenas, quod antiquarum persecutionum est signum, eosdem
commemoravimus. Hereditas est quaedam quae non est dissipanda, eademque est
usque grati animi officio committenda atque imitationis renovato proposito
demandanda.
Peregrinans Ecclesia
8. Semitas Sanctorum fere calcantes, complures Romam advenerunt, apud
Apostolorum sepulcra, Ecclesiae filii, suam fidem profiteri, propria peccata
confiteri atque salutiferam misericordiam recipere studentes. Mirantes non modo
Nos peregrinatorum turbas, quae Forum Petrianum complerunt, compluribus
celebrationibus exstantibus, hoc anno contuiti sumus. Longa saepenumero
peregrinatorum agmina sistentes adspiciebamus, qui aequo animo exspectabant
usque dum Portam Sanctam transirent. In unoquoque eorum vitae historiam
fingebamus, quae gaudiis, sollicitudinibus, doloribus distinguebatur; hanc
historiam Christus convenerat, quae, cum eo instituto dialogo, spei denuo iter
suscipiebat.
Cum exinde hominum manipulos progredientes conspiceremus, expressam
peregrinantis Ecclesiae imaginem
fingebamus, illius scilicet Ecclesiae, quae — ut ait sanctus Augustinus —
«inter persecutiones mundi et consolationes Dei» 5 ponitur. Nobis
tantum concessum est ut huius singularis eventus faciem manifestiorem
inspiceremus. Quis gratiae mirabilia, quae in cordibus facta sunt, metiri
potest? Ut sileamus et adoremus convenit, dum humiliter in Dei arcana opera
fiduciam habemus atque eiusdem dilectionem sine fine cantamus: «Misericordias
Domini in aeternum cantabo!».
Adulescentes
9. Innumeri iubilares conventus perquam varios hominum ordines complexi sunt,
cum vere mirabilem participationem recenserent, quae interdum auctorum
suasorumque, sive ecclesiasticorum sive civilium, operam exercuit. Has Nostras
per Litteras cunctis gratias easque ex corde persolvere cupimus. At praeter
numerum, saepe permoti sumus eo quod seriam precationis, meditationis,
communionis voluntatem animadvertimus, quam conventus hi plerumque ostenderunt.
In memoriam potissimum est revocanda tam laeta quam animum permovens
adulescentium coadunatio. Si quidem aliqua superest
Iubilaei imago Anni MM, quae prae ceteris vivida in memoria manet, procul
dubio ea est imago celeberrimorum adulescentium, quibuscum quendam singularem
dialogum instituere potuimus, mutua dirigente benevolentia et magna animorum
consensione. Id quidem factum est ubi primum in Platea sancti Ioannis
Lateranensis ac in Foro Petriano eos salutavimus. Deinde eos vidimus per Urbem
discurrentes, laetos, quemadmodum adulescentes decet, at cogitabundos,
precationibus, «sensui», verae amicitiae studentes. Neque ipsi, neque
quoquot eosdem conspexerunt hebdomadam illam, cum Roma «adulescens cum
adulescentibus» facta est, e memoria facile deponunt. Eucharistica
celebratio apud Turrim Virgatam obliterari non potest.
Adulescentes Romae Ecclesiaeque rursus peculiare Dei Spiritus fuerunt donum.
Cum adulescentes considerantur, difficultatibus inspectis et debilitatibus
quibuscum huius temporis in societate iidem implicantur, quaedam ad pessimismum
exsistit inclinatio. Adulescentium Iubilaeum nos quasi «de gradu deiecit»,
cum nobis significaret, etsi quaedam esse possent ambigua, adulescentes insigne
in germana bona studium demonstrare, quae in Christo suam consequuntur
plenitudinem. Nonne Christus verae libertatis altaeque cordis laetitiae est
arcanum? Nonne supremus amicus simulque omnis verae amicitiae institutor est
Christus? Si quidem adulescentibus ostenditur Christus suum verum manifestans
vultum, eum animadvertunt ipsi veluti persuadentem responsionem iique nuntium
recipere valent, quamvis severum et Cruce signatum. Quocirca eorum concussi
animorum fervore, ab eis quaerere non dubitavimus, ut fidem vitamque penitus
eligerent, mirum exhibentes munus: quod est «custodis matutini temporis»
(cfr Is 21, 11-12) hoc novi millennii diluculo.
Variorum ordinum peregrini
10. Singulos iubilares eventus ut patet nominatim recensere non possumus.
Unusquisque eorum suam habuit peculiaritatem, qui non modo cunctis iis qui
praesentes interfuerunt suum nuntium reliquerunt, verum etiam et iis qui eos
cognoverunt vel eosdem per communicationum socialium instrumenta absentes
participarunt. Memorandus est festivus animus primae ac magnae congressionis
parvulorum. Quod cum illis incepimus, hoc sibi vult Iesu
monitum servare: «Sinite parvulos venire ad me» (Mc 10,14). Magis
etiam id significavit eandem agi rem quam ipse fecit, cum parvulum «statuit
in medio» atque illius mentis ipsam finxit speciem, quam habere debet, si
quis intrare vult in Regnum caelorum (cfr Mt 18, 2-4).
Sic, ut ita dicamus, parvulorum vestigia persequentes iubilarem misericordiam
flagitarunt adulta aetate hominum admodum varii ordines: ii sunt senes, aegroti
et dishabiles, fabricarum camporumque operarii et athleticam exercentes,
artifices et studiorum universitatum doctores, Episcopi, presbyteri ac personae
consecratae, rem politicam agentes, diurnarii et milites, qui sui servitii
sensum confirmaverunt, in pacem servandam collati.
Multum eminuit opificum coadunatio, quae die I mensis Maii, tradito
contingente operum festo, evenit. Ab iis poposcimus ut operis tenerent
spiritalitatem, sanctum Ioseph imitantes et ipsum Iesum. Eorum praeterea
iubilaeum Nobis dedit copiam gravem pronuntiandi invitationem ut oeconomica
socialisque inaequabilitas in operum provincia sanaretur, atque oeconomiae
cunctum orbem complectentis processus sine mora ordinarentur ob oculos habita
solidarietate necnon in unamquamque humanam personam observantia. Parvuli,
festivo sensu redundantes, in Familiarum Iubilaeo redierunt, in quo mundo
sunt demonstrati veluti «ver familiae societatisque». Insignis fuit
iubilaris haec congressio, in qua tot familiae, undique gentium oriundae,
renovato fervore ad Christi lucem pro se de primigenio Dei proposito hauriendam
(cfr Mc 10, 6-8; Mt 19, 4-6) venerunt. Operam dare studuerunt ut
eadem culturam illuminaret, quae in periculo versatur matrimonii familiarisque
instituti sensum ipsum in modum usque graviorem amittendi.
Inter maxime exinde permoventes conventus congressio Nobis fuit illa cum
captivis in Regina Caeli. In eorum oculis dolorem inspeximus, sed etiam
paenitentiam ac spem. Iis Iubilaeum peculiari nomine «annus misericordiae»
fuit.
Iucunda tandem, postremis anni diebus, cum iis congressio fuit qui artem
scaenicam agunt, unde tanta in populi animum oritur attractiva vis. Iis qui in
hac provincia versantur grave memoravimus officium probandos nuntios una cum
laeto oblectamento proferendi, qui, quod ad mores attinet, salubres habentur
aptique ad fiduciam inferendam et vitae amorem.
Congressus Eucharisticus Internationalis
11. Anni iubilaris habita ratione, magnum pondus habere debebat Congressus
Eucharisticus Internationalis. Quod habuit! Si quidem
Eucharistia sacrificium est Christi inter nos praesentis, nonne eius praesentia
realis Anno Sancto vertente, Verbi incarnationi dicato, principalem
obtinere locum debuit? Hac de causa ille veluti annus «penitus eucharisticus» 6 prospectatus est atque hoc modo illum experiri studuimus.
Eodem tempore, Filii nativitate memorata, deesse non poterat Matris memoria.
Iubilari in celebratione non modo per opportunas praestantesque congressiones
adfuit Maria, verum et potissimum per magnum dicationis Actum, quo, magna
universalis Episcopatus parte comitante, eiusdem maternae sollicitudini
virorum mulierumque novi millennii vitam commisimus.
Oecumenica ratio
12. Illud quidem intellegitur, Nos praesertim de Iubilaeo sponte et ultro loqui,
quod in Petri sede consideratur. Attamen non obliviscimur Nos voluisse ut
celebratio etiam in Ecclesiis particularibus pleno iure ageretur, atque inibi
videlicet fidelium maior pars peculiares gratias consequi potuit et nominatim
Anni iubilaris indulgentiam. Praeclarum tamen est complures Dioeceses voluisse
ut etiam hic magnas per fidelium turmas Romae adessent. Iterum suum providum
illius loci officium aeterna Urbs ostendit, in quo divitiae donaque cuiusque
Ecclesiae, immo cuiusque nationis et culturae, in «catholica religione»
componuntur, ut una Christi Ecclesia sacramenti unitatis 7 mysterium
magis ac magis perspicue demonstret.
Peculiarem diligentiam etiam poposcimus, peculiaribus ex Anni iubilaris
consiliis, in rationem oecumenicam
conferendam. Quae fuit opportunior occasio, ut in plenam communionem iter
foveretur, quam Christi nati communis celebratio? Multum ob eam causam
adlaboratum est, atque oecumenica apud Sancti Pauli Basilica congressio diei
XVIII mensis Ianuarii anni MM exstat praeclara, cum primum in historiae
annalibus Porta Sancta coniunctim reclusa est a Petri Successore, Primate
Anglico et Metropolita Patriarchatus Oecumenici Constantinopolitani,
coram Ecclesiarum Communitatumque totius mundi participibus. Hac ratione fuerunt
quoque nonnullae magni momenti cum Patriarchis orthodoxis et aliarum
christianarum confessionum rectoribus congressiones. Recordamur peculiarem in
modum Nos proxime S.S. Karekin II, qui est Patriarcha Supremus et Catholicos
Armenorum. Aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium singularium coetuum
iubilares congressiones participarunt. Iter certe laboriosum perstat, forsan
longum, at nos tenet spes a Resuscitato praesenti ipsiusque Spiritus inexhausta
vi nos actum iri, qui miras res usque novas praebere valet.
In Terram Sanctam peregrinatio
13. Nostrum proprium Iubilaeum Terrae Sanctae in viis
oblivisci haudquaquam possumus. Suscipere idem ab Ur Chaldaeorum voluissemus ut
Nostris quasi pedibus Abrahae, nostri patris in fide (cfr Rom 4,11-16)
semitas calcaremus. Satis necessario habuimus spirituale tantum suscipere iter,
permoventem verbi liturgiam die XXIII mensis Februarii in aula Pauli VI
celebrantes. Continuo post ipsam fecimus peregrinationem, historiae salutis iter
persequentes. Laetantes itaque in Monte Sina constitimus, in scaena veluti
quadam ubi Decalogus datus est ac primum Foedus ictum. Mense post iter rursus
suscepimus, Montem Nebo primum ac post ipsa loca petentes, quae habitavit
sanctificavitque Redemptor. Animi commotionem ostendere difficile est, qua
affecti sumus ipsius nativitatis Christique vitae loca, Bethleem ac Nazareth,
venerantes, in Cenaculo sacram Eucharistiam celebrantes, in eodem scilicet loco
in quo instituta est, Crucis mysterium apud Calvariae locum meditantes, ubi
Christus suam pro nobis tradidit vitam. His in locis adhuc graviter vexatis
atque proxime etiam vi afflictis, hospitium liberalissimum non ab Ecclesiae
filiis, verum etiam a communitate Israelitica ac Palaestinensi experti sumus.
Vehementer insuper permoti sumus apud Fletus Murum precantes et Mausoleum Yad
Vashem invisentes, cum necatos homines in campis captivis custodiendis
Nazistarum in horrificam memoriam revocaremus. Iter illud occasio fuit
fraternitatis pacisque, quod unum ex pulcherrimis iubilaris eventus donis capere
placet. Illorum dierum cogitantes sensum, facere non possumus quin fervidis
votis expetamus ut quaestiones, quae adhuc illis sanctis in locis, quae cara
habentur ab Hebraeis, Christianis et Muslimis, haud solutae manent, sollicite
iureque expediantur.
Debita Nationum
14. Iubilaeum eventus magnus fuit caritatis — et aliter fieri non potuit. Ab
annis inde praeparationis maiorem actuosioremque animorum intentionem in
paupertatis difficultates, quibus adhuc terrarum orbis implicatur, concitare
studuimus. Hac in re debiti internationalis pauperum Nationum
quaestio peculiarem obtinet locum. Pro his liberalitatis aliquod documentum
prae se ferebat Iubilaeum, quod sua in primigena sacrorum Bibliorum forma tempus
erat cum communitas obstringebatur ut iustitia solidarietasque inter homines
restituerentur, bona quoque naturae erepta reddendo. Laetanter animadvertimus
nuper oratorum popularium coetus complurium Nationum, creditam pecuniam
vindicantium, magna ex parte debiti synallagmatici pro pauperioribus Nationibus
iisque aere alieno magis gravatis remissionem decrevisse. Vota facimus ut
cuiusque Nationis regimina brevi haec quae oratorum popularium coetus
decreverunt exsequantur. Implicatior autem exstitit debiti multilateri quaestio,
quod indigentiores Nationes cum nummariis Institutis internationalibus
conflarunt. Exoptatur ut Nationes quae haec Instituta complectuntur, illae
potissimum quibus maius est decretorium pondus, necessarias consensiones
reperiant, ut quaestio haec celeriter dissolvatur, ex qua multarum Nationum
progressus iter pendet, gravibus exstantibus consecutionibus, quae ad
oeconomicam exsistentialemque condicionem plurimorum hominum spectant.
Nova vis dynamica
15. Haec sunt quaedam lineamenta, quae ex iubilari experientia depromuntur. Tot
recordationes in nobis ipsa infigit. At si magnam hereditatem, quam eadem nobis
ministrat, summatim exponere volumus, absque dubitatione eam deprehendimus in Christi
vultu contemplatione: is sua in historica effigie ac
mysterio consideratur, in sua multiplici in Ecclesia Mundoque praesentia
suscipitur, tamquam historiae sensus nostrique itineris lux agnoscitur.
Nunc futurum tempus spectare debemus, «ducere in altum» debemus, Christi verbo
fisi: «Duc in altum»! Quod hoc anno patravimus comprobare non
potest satisfactionis sensum atque etiam minus in nos inducere quandam
exemptionis voluntatem. Sed contra ea quae experti sumus novam vim in nobis
concitare debent, dum compellunt nos ut in certa opera conceptum animi
ardorem conferamus. Iesus ipse nos monet: «Nemo mittens manum suam in aratrum
et aspiciens retro, aptus est regno Dei» (Lc 9,62). In Regni domo
tempus non datur retro aspiciendi, multo minus in ignavia sistendi. Multum nos
manet, et hanc propter causam efficacia rerum exsequendarum consilia, quae
spectant ad pastoralem rem post-iubilarem, capere debemus.
Operae tamen pretium omnino est ea quae facturi sumus, Deo iuvante, funditus
alteque in contemplatione precationeque locare. Tempus nostrum usque movetur
quod saepe animi perturbationem gignit, dum periculum adest «efficiendi ut
efficiatur». Huic temptationi obsistere debemus, «esse» studentes
priusquam «faciamus». Hac de re monitum memoramus Iesu ad Martham: «Sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium» (Lc 10,41-42).
Hac mente, antequam vestris considerationibus quaedam operis lineamenta
proponamus, vobiscum quasdam meditationis particulas de Christi mysterio
communicare volumus, qui est fundamentum omnis nostrae pastoralis actionis
absolutum.
II VULTUS CONTEMPLANDUS
16. «Volumus Iesum videre» (Io 12,21). Quod rogaverunt Philippum
nonnulli Graeci, qui paschalem ob peregrinationem Ierusalem venerant, hoc
spiritaliter in auribus quoque nostris hoc iubilari Anno personuit. Quemadmodum
peregrinatores illi, qui abhinc duo milia annorum exstiterunt, nostrae aetatis
homines, quamvis haud semper conscii, ab hodiernis fidelibus quaerunt ut non
modo de Christo «loquantur», sed aliquo modo ut efficiant ut «videatur».
Nonne Ecclesiae est officium Christi in unoquoque historiae aevo lucem referre,
efficere ut ipsius vultus etiam coram novi millennii generationibus splendeat?
Nostra tamen testificatio esset intoleranter inanis, nisi nos primi contemplatores
eius vultus essemus. Magnum Iubilaeum nos procul dubio iuvit ut altius id
experiremur. Finem Iubilaeo imponentes, dum suetum iter denuo suscipimus, rerum
actarum divitias singularissimo hoc tempore in animo gestantes, contuitum plus
quam umquam in Domini vultu figimus.
Evangeliorum testimonium
17. Christi vultus contemplatio necessario in eo innititur quod sacrae Litterae
de Ipso tradunt, quae omnibus ex partibus eiusdem mysterio perfunduntur, quod
latenter in Antiquo Foedere significatur, palam autem in Novo Testamento
revelatur, ita ut sanctus Hieronymus elate edicit: «Ignoratio enim
Scripturarum ignoratio Christi est».8 Sacrae Scripturae
adhaerentes, Spiritus testimonio recludimur (cfr Io
15,26), qui horum scriptorum initium affert, ac simul Apostolorum testimonio
(cfr ibidem, 27), qui praesentes Christum experti sunt, vitae Verbum, eum
suis oculis viderunt, suis auribus audierunt, manibus tetigerunt (cfr 1 Io
1,1).
Quae per illos ad nos pervenit, ea fidei est visio, quae certa historica
testificatione roboratur. Vera est testificatio, quam Evangelia, etsi perplexa
est eorum compositio eorundemque primarium propositum est catecheticum, nobis
fidei prorsus dignam tradunt.9
18. Evangelia reapse totius Iesu vitae narrationem ad recentiores historicae
scientiae rationes exhibere nolunt. Ex ipsis tamen Nazareni vultus historico
certo fundamento suffultus oritur, quandoquidem evangelistae eundem figurare
student, certa colligentes testimonia (cfr Lc 1,3) atque per documenta
operantes considerate ecclesiali iudicio perpensa. Ex his primigeniis
testimoniis illud quod humanam exturbat mentem, per Spiritus Sancti illuminantem
virtutem, didicerunt ii, Iesum virginali modo e Maria, Ioseph sponsa, natum. Ex
illis qui triginta fere per annos Nazareth (cfr Lc 3,23) exactos eum
cognoverunt, vitae eius, qui fuit «fabri filius» (Mt 13,55) et «faber» ipse, res gestas colligerunt, qui inter suos necessarios probe
numerabatur (cfr Mc 6,3). Ipsius recensuerunt pietatem, quae una cum
familiaribus ad Hierosolymitanum templum petendum per annuum iter eum pellebat
(cfr Lc, 2,41) atque potissimum efficiebat ut sui Oppidi synagogam adire
soleret (cfr Lc 4,16).
Nuntii deinceps latiores fiunt, etiamsi de ordinatis narrationibus
singillatimque traditis non agitur, ministerii publici tempore, initio sumpto ex
quo iuvenis Galilaeus in Iordano flumine a Ioanne Baptista baptizatus est, atque
testimonio roboratus ex alto, conscius se esse filium dilectum (cfr Lc
3,22), praedicare incipit Dei Regnum adveniens, dum eiusdem postulata atque per
verba ac gratiae misericordiaeque signa vim demonstrat. Eum sic Evangelia per
oppida vicosque peregrinantem, duodecim Apostolis (cfr Mc 3, 13-19),
mulierum manipulo, quae eum colunt (cfr Lc 8, 2-3), turbis quae eum
quaerunt vel sequuntur, aegrotis qui eius sanantem vim requirunt,
collocutoribus, qui ipsius vario cum proventu audiunt verba, comitatum,
ostendunt.
Evangeliorum exinde narratio eodem spectat, augescentem ostendendo animorum
intentionem, quae inter Iesum et eminentes societatis religiosae illius temporis
globos intercedit, usque ad extremum discrimen, quod apud Calvariae locum suum
habet gravem exitum. Hora est tenebrarum, quam novum, fulgidum, absolutum
diluculum sequitur. Evangelicae namque narrationes finem faciunt Nazarenum
ostendentes mortis victorem, ipsius vacuum sepulcrum demonstrant, eumque in
manifestationum serie sequuntur, in quibus discipuli primum dubii atque
stupentes, deinde ineffabili laetitia repleti, eum viventem et fulgentem
experiuntur, atque ab eo Spiritus donum (cfr Io 22,22) accipiunt simulque
Evangelii nuntiandi ad «omnes gentes» (Mt 28,19) mandatum.
Fidei semita
19. «Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino» (Io
20, 20). Vultus, quem Apostoli post resurrectionem sunt contemplati, idem erat
illius Iesu quocum tres fere annos vixerant, atque de mirabili novae suae vitae
veritate nunc eis persuadet, «manus et latus» (ibidem) ostendens.
Certe haud facile credere fuit. Discipuli Emmaus post spiritale ac laboriosum
iter confectum dumtaxat crediderunt (cfr Lc 24, 13-35). Thomas apostolus
solummodo credidit postquam prodigium cognovit (cfr Io 20, 24-29).
Reapse, ut eius corpus videretur ac tangeretur, fides sola illius vultus
mysterium plene ingredi poterat. Id iam in historica Iesu vita experti sunt
discipuli, in interrogationibus scilicet, quae illorum mentibus occurrebant,
quotiescumque ipsius verbis ipsiusque factis interrogabantur. Iesus revera adiri
non potest nisi per fidem, quandam per semitam, cuius Evangelium ipsum in illa
pernota Caesareae Philippi scaena (cfr Mt 16, 13-20) itinera demostrare
videtur. Primam quodammodo rationem ducens suae missionis, ex discipulis quaerit
Iesus quid «homines» de se sentiant. Hoc ii responderunt: «Alii Ioannem
Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aud unum ex prophetis» (Mt
16,14). Responsio haec procul dubio excelsa est, sed adhuc longe abest — et
quantum! — a veritate. Populus religiosam faciem, prorsus singularem illius rabbi
vix perspicit, qui allicienti sic modo loquitur, sed ultra illos Dei homines eum
locare non valet, qui Israelis annales designarunt. Iesus reapse prorsus aliud
est! Hic nimirum est ulterior cognitionis gressus, quae eius personae profundum
statum attingit, quem ipse a «suis» requirit. «Vos autem quem me esse
dicitis?» (Mt 16,15). Fides tantum, quam Petrus professus est, et cum
eo omnium aetatum Ecclesia, ad cor pervenit, mysterii attingens altitudinem: «Tu es Christus, Filius Dei vivi» (Mt 16,16).
20. Quomodo ad fidem hanc pervenit Petrus? Quid a nobis postulatur, si eius
vestigia modo magis magisque certo tenere volumus? Matthaeus per verba illa
quibus Petri confessionem recipit hac de re insigniter nos certiores facit: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est»
(16,17). Vocabula «caro et sanguis» hominem rationemque communem cognoscendi
exprimunt. Communis haec ratio, quod ad Iesum spectat, non sufficit. «Revelatione» quae a Patre procedit opus est (cfr ibidem). Lucas quaedam
nobis ministrat indicia quae eodem spectant, cum dicit hunc dialogum cum
discipulis esse institutum, «cum solus esset orans» Iesus (Lc 9, 18).
Utrumque indicium aequabiliter nos conscios reddunt Domini vultus ad
contemplationem nos pervenire non nostris viribus, sed cum nos paene manu a
gratia duci sinimus. Silentii precationisque experientia dumtaxat aptam
fert condicionem, in qua absolvi et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens
congruensque, illius mysterii, quod in sollemni illa Ioannis evangelistae
proclamatione suum attingit fastigium: «Et Verbum caro factum est et habitavit
in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis» (Io 1,14).
Mysterii altitudo
21. Verbum atque caro, divina gloria eiusque inter homines tabernaculum! In
harum rerum extremarum intima et insolubili coniunctione consistit peculiaris
Christi natura secundum celebrem sententiam Concilii Chalcedonensis (anno
CCCCLI): «In duabus naturis... in unam personam». Illa persona est eademque
sola Verbi aeterni Patrisque Filii. Divina nempe et humana sunt hae duae naturae
sine ulla confusione verum etiam sine ulla qualibet separatione.10
Conscii nobis sumus quibus finibus notiones nostrae ac voces circumscribantur.
Formula illa, licet semper humana, nihilominus accurate aequatur ipsi suae
doctrinae interiori nosque sinit obviam quodammodo ire etiam trepidos altitudini
mysterii. Ita est: Iesus verus Deus est verusque simul homo! Haud secus atque
apostolus Thomas continenter a Christo invitatur Ecclesia ut ipsius plagas
contrectet, nempe ut plenam humanitatem agnoscat ex Maria sumptam et morti
traditam ac resurrectione transformatam: «Infer digitum tuum huc et vide manus
meas et affer manum tuam et mitte in latus meum» (Io
20,27). Et sicut idem Thomas se prosternit adorans Ecclesia coram Resuscitato
Domino eius in splendoris divini amplitudine ac perpetuo exclamat: «Dominus
meus et Deus meus!» (Io 20,28).
22. «Et Verbum caro factum est» (Io 1,14). Haec Ioannis fulminea
propositio Christi mysterii universo confirmatur Testamento Novo. Ad eandem
sententiam etiam Paulus apostolus dirigitur affirmans de Filio: «Factus est ex
semine David secundum carnem» (Rom 1,3; cfr 9,5). Si vero hodie, cum
rationalismus viget pervaditque tot culturae recentioris partes, fides in primis
de Christi divinitate difficultates gignit, aliis in condicionibus historiae et
culturae proclivitas potius fuit ad minuendam vel humanitatis Iesu historicam
soliditatem solvendam. Verumtamen Ecclesiae fides necessarium habet et
inevitabile officium nempe adseverare: «Verbum caro factum est», quod sibi omnes
humani generis partes praeter peccatum assumpsit (cfr Heb 4,15). Hac
in re, incarnatio kenosis revera est, videlicet «spoliatio» a Filio
Dei illius gloriae quam aeterno iam possidet ab aevo (cfr Philp 2,6-8; 1
Pe 3,18).
Finis per se non est aliunde haec Filii Dei exinanitio, quae potius ad Christi
tendit glorificationem etiam humana in illius natura: «Propter quod et Deus
illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine
Iesu omne genu flectatur, caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis
lingua confiteatur: Dominus Iesus Christus! in gloriam Dei Patris» (Philp
2,9-11).
23. «Faciem tuam, Domine, exquiram» (Ps 27 [26], 8). Nullibi potuit
hoc antiquum Psalmistae desiderium plenius aut mirabilius quam in Christi vultus
contemplatione impleri. Reapse in illo nobis Deus benedicit ac facit ut «illuminet vultum suum super nos» (Ps 67 [66], 3). Simul autem Deus et
homo, sicuti est, nobis verum etiam hominis recludit vultum; «Hominem ipsi
homini plene manifestat».11
Est quidem Iesus «novus homo» (cfr Eph 4,24; Col 3,10) qui
redemptos vocat homines ut suae ipsius participes fiant vitae. Iaciuntur enim in
Incarnationis mysterio cuiusdam anthropologiae fundamenta quae proprios excedere
potest terminos ac suas ipsius repugnantias, dum ad Deum versus se dirigit, quin
immo ad «divinizationis» finem, per hominis redempti in Christum insertionem
qui ad vitae trinitariae interiora perducitur. Hanc ipsam soteriologicam
Incarnationis mysterii rationem extulerunt tantopere Patres: idcirco solum, quod
Dei Filius vere est homo factus, potest homo in Ipso ac per Ipsum revera filius
fieri Dei.12
Filii facies
24. Species haec divina et humana ex Evangeliis ipsis vehementer elucet, novis
quae copiam suppetunt rerum quarum adiutorio inserere nos possumus in extremum
illum mysterii locum quem efficit Christi conscientia sui ipsius.
Haud dubitat Ecclesia quin divinitus adflati Evangelistae sua in narratione
recte omnino ex verbis a Iesu prolatis veritatem perceperint de illius persona
atque conscientia quam ipse eiusdem habebat personae. Nonne hoc fortasse illud
est quod colligens primas Iesu voces duodecim nati annos in templo
Hierosolymitano prodere cupit Lucas? Iam enim tunc temporis sibi conscius esse
videtur se peculiari ratione cum Deo coniungi, ea nempe quae propria «filii
est». Etenim Matri suae nuntianti quanta animi sollicitudine ipsamet atque
Iosephus eum conquisiverint respondet Iesus sine dubitatione: «Quid est quod
me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me
esse?» (Lc 2,49). Admirationem propterea non movet quod ille iam
maturus suo sermone firmiter altitudinem mysterii sui expromit, prout affatim
synopticis in Evangeliis effertur (cfr Mt 11,27; Lc 10,22), at
praesertim ab evangelista Ioanne. Propria in sui conscientia Christus nihil
omnino haesitat: «In me est Pater, et ego in Patre» (Io 10,38).
Quantumvis credere liceat propter humanam condicionem quae faciebat ut Iesus
cresceret «sapientia, aetate et gratia» (Lc 2,52), humanam etiam
mysterii illius conscientiam progressam usque esse ad plenam humanitatis
glorificatae declarationem, dubitari non licet iam habuisse sua in historica
vita Christum conscientiam suae veritatis, se nempe esse Dei Filium. Adeo hoc
extollit Ioannes ut affirmet ea tandem de causa repudiatum eum esse ac damnatum:
namque «quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum,
sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo» (Io 5,18).
Intra eventa horti Gethsemani atque Calvariae examinabitur durissime humana Iesu
conscientia. Verumtamen ne passionis quidem mortisque tragoedia afficere poterit
tranquillam ipsius conscientiam: caelestis se esse Patris Filium.
Dolens vultus
25. Adducimur itaque nos vultus Christi contemplatione ut partem maxime
admirabilem ipsius mysterii
adeamus, quae postremo quidem tempore crucis videlicet hora effulget. Mysterium
intra ipsum mysterium est, ante quod facere homo non potest quin adorans se
prosternat.
Nostro in conspectu transit vehementia ipsa illius eventus in hortu Olivarum,
nempe Christi agoniae. Cum opprimitur Iesus praevidens dolorem, qui illum manet,
coram Deo solo, consueta sua et tenera voce fiduciae advocat eum: «Abba, Pater». Petit enim ut si fieri possit a se ille doloris submoveat calicem (cfr Mc
14,36). Videtur tamen Filii nolle Pater audire vocem. Ut vero Patris vultum
hominibus referret, debuit Iesus non modo hominis induere vultum, verum etiam
sibi peccati sumere «vultum». «Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis
peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso» (2 Cor 5,21).
Satis numquam huius mysterii perscrutabimur altitudinem. Omnis enim acerbitas
huius paradoxi exoritur ex illo doloris clamore, qui videtur desperatus quemque
Iesus profert in Cruce: «Heloi, Heloi, lema sabacthani? quod est
interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» (Mc
15,34). Num mente fingi potest maior animi cruciatus, densior obscuritas? Revera
istud angoris plenum «ut quid» ad Patrem directum primis Psalmi 22 verbis,
etiamsi veritatem ineffabilis in se continet doloris, adfectu illustratur totius
precationis, ubi dolorem ac fiduciam simul coniungit Psalmista acerbo quodam
affectionum contextu. Pergit enim Psalmus: «In te speraverunt Patres nostri,
speraverunt et liberasti eos... Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima
est, quoniam non est qui adiuvet» (Ps 22 [21], 5.12).
26. Christi clamor in cruce, carissimi Fratres ac Sorores carissimae, non
angorem prodit desperantis, sed Filii precem qui Patri per amorem suam offert in
omnium salutem vitam. Dum Ipse cum nostro peccato parem se reddit, a Patre
derelictus, in Patris manus se «derelinquit». In Patrem eius intenduntur
semper oculi. Omnino propter cognitionem atque experientiam, quam Dei Ille habet
solus, etiam hoc obscuritatis tempore liquido percipit peccati gravitatem et ob
eam causam patitur. Is solus, qui Patrem cernit indeque plane gaudet, usque ad
extremum aestimat quid sibi velit per peccatum proprio resistere amore. Primum
iam, et antequam in corpore, passio eius atrox est animae dolor. Theologorum
traditio non recusavit etiam interrogare quomodo Iesus vivere potuerit
altissimam suam coniunctionem cum Patre, fonte nempe laetitiae ac beatitudinis
suapte natura, ac simul hanc agoniam usque ad derelictionis gemitum. Harum
rationum duarum coëxsistentia, quae inter se non conciliari posse videntur,
reapse inseritur in unionis hypostaticae altitudinem investigabilem.
27. Hoc coram mysterio, post theologicam investigationem, dari nobis validum
potest adiumentum amplissimo ex illo patrimonio quod theologia quam sancti
vixerunt constituit. Indicia nobis magni pretii illi praebent, quae facilius
nos percipere sinunt fidei intuitum, atque hoc quidem accidit peculiarem propter
illam lucem, quam eorum nonnulli a Sancto Spiritu receperant, aut etiam illud
per experimentum quod ii habuerunt statuum illorum terrificorum probationis quos
mystica describit traditio tamquam «noctem obscuram». Crebrius quidem sunt
Sancti aliquid experti quod simile est Iesu experientiae in cruce in
mirabili illa beatitatis dolorisque commixtione. In «Divinae Providentiae
Dialogo» ostendit Deus Pater sanctae Catharinae Senensi quo modo in animabus
sanctis simul adesse possint gaudium et supplicium: «Inde beatur quidem anima
atque cruciatur: ob proximorum nempe torquetur delicta, exhilaratur autem
propter coniunctionem affectionemque caritatis quam in semet illa recepit.
Imitantur enim hi Agnum immaculatum, Unigenitum meum Filium, qui cruci adfixus
gaudebat tum etiam dolebat».13 Item pariter sancta Teresia
Lexoviensis suum vivit cruciatum coniuncta nempe cum Iesu dolore, in semet
scilicet paradoxum Iesu comprobans beati simul et solliciti: «In Olivarum
horto omnibus fruebatur Dominus noster Trinitatis gaudiis, nec vero minus erat
ipsius agonia crudelis. Mysterium quamvis sit, tibi tamen confirmo ex iis quae
ipsamet patiar, aliquid me illius intellegere».14 Quam lucida
testificatio! Ceterum eadem Evangelistarum narratio hanc confirmat sustentatque
ecclesialem perceptionem Christi conscientiae, cum eum docet, altissimo etiam in
dolore, mori indulgentiam suis carnificibus efflagitantem (cfr Lc 23,34)
Patrique eodem tempore extremam suam profitentem filii deditionem: «Pater, in
manus tuas commendo spiritum meum» (Lc 23,46).
Resuscitati vultus
28. Quem ad modum Feria Sexta in Parasceve ac Sabbato Sancto, etiamnunc pergit
Ecclesia faciem hanc cruentatam contemplari, ubi et Dei absconditur vita et
mundi offertur salus. Attamen sistere haud potest eius Christi vultus
contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus!
Quod nisi ita esset, inanis nostra esset praedicatio vanaque nostra fides (cfr
1 Cor 15,14). Patris enim responsio fuit resurrectio eius oboedientiae,
prout commeminit Epistula ad Hebraeos: «In diebus carnis suae, preces
supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore
valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, et quidem cum
esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam; et, consummatus,
factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae» (5,7-9).
Ad Christum iam respicit Ecclesia resuscitatum. Quod quidem facit vestigiis
Petri ingressa qui lacrimas suas profudit propter proditionem atque iter
repetivit Christo suum amorem, licet manifesta cum trepidatione, testans: «Etiam, Domine, tu scis quia amo te» (Io 21,15-17). Id similiter efficit
Ecclesia Paulum comitata qui illum in via Damascum versus offendit ab eoque est
fulmine tactus: «Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum» (Philp
1,21).
Duobus annorum milibus hos post eventus, experitur eos Ecclesia veluti si hodie
contigerint. In Iesu namque vultu suum ipsa, sponsa nempe, thesaurum
contemplatur, suam laetitiam: «Iesu dulcis memoria, dans vera cordis gaudia»: quam suavis est Iesu recordatio, verae cordis fons laetitiae! Hoc
corroborata experimento suscipit iterum Ecclesia hodie suum iter ut mundo
Christum nuntiet, ineunte tertio millennio: Ipse «heri et hodie idem, et in
saecula» (Heb 13,8).
III PROFICISCENDUM A CHRISTO
29. «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad cosummationem saeculi» (Mt
28,20). Duo iam annorum milia comitatur Ecclesiam, carissimi Fratres Sororesque,
haec certitudo quam nostris in animis Iubilaei renovavit celebratio. Hinc
hauriamus novum christiana in vita invitum oportet, quin immo inspirantem
inde itineris nostri vim efficiamus. Conscii nobis huius inter nos praesentis
Resuscitati, nobismet interrogationem ponimus quam Petrus aliquando in foro
Hierosolymitano posuit continuo post sermonem de Pentecoste: «Quid faciemus,
viri fratres?» (Act 2,37).
Nos ipsi percontamur fidentes omnia in optimam partem interpretantes, tametsi
difficultates non minoris existimamus. Fallax certissime nos non seducit
iudicium, videlicet inveniri posse formulam veluti «magicam» pro magnis
nostri temporis provocationibus. Nullo modo: servabit nos nulla formula, verum
Persona una atque certitudo illa quam nobis Ipsa infundit: Ego vobiscum sum!
Non itaque agitur de hinc excogitando «novo consilio». Iam enim praesto est
consilium seu «programma»: illud nempe quod de Evangelio derivatur semper
vivaque Traditione. Tandem in Christo ipso deprehenditur istud, qui sane
cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in eo trinitaria ducatur
et cum eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus
consummationem. Institutum enim hoc, variantibus quidem temporibus ipsis atque
culturae formis, non mutatur quamvis rationem quidem habeat temporis et
culturae, ut verum instituat diverbium efficacemque communicationem. Constans
vero institutum illud per tertium millennium pariter est nostrum.
Hoc omne tamen necesse est in directorias normas pastorales cuiusque
communitatis condicionibus idoneas convertatur. Singularem profecto nobis
opportunitatem obtulit Iubilaeum nosmet ipsos devovendi itineri cuidam coniuncto
totius Ecclesiae plures annos, itineri videlicet catechesis bene ordinatae de
argumento trinitario, quod etiam propria comitata sunt pastoralia incepta quorum
finis fecunda fuit iubilaris experientia. Gratias quidem habemus quod tanto
studio atque tam late receperint sententiam a Nobis in Litteris Apostolicis «Tertio millennio adveniente» expositam. Nunc vero non iam proximus ante nos
describitur finis, sed meta multo maior nec minus exigens alicuius ordinariae
operae pastoralis. Intra universales necessariosque limites oportet unica
Evangelii institutio, quem ad modum continenter accidit, in historiam cuiusque
ecclesialis regionis ingrediatur. Particulares apud Ecclesias rationes
illae operis concretae et obiectivae decerni possunt — sicut agendi viae, tum
formatio atque aestimatio ipsorum actorum, necnon instrumentorum necessariorum
inquisitio — quae Christi nuntiationem homines singulos attingere sinunt,
communitates conformare, alte res afficere per bonorum evangelicorum
testificationem intra societatem atque humanitatis cultum.
Vehementer propterea Ecclesiarum particularium exhortamur Pastores ut, a
diversis Populi Dei partibus simul agentibus ipsi adiuti, magna cum fiducia
passus definiant instantis illius itineris ac dioecesanae cuiusque Communitatis
voluntates componant cum Ecclesiarum finitimarum decretis tum etiam universalis
Ecclesiae.
Facilior certe haec concordia reddetur per industriam collegialem, iam pridem
passim vigentem, quae ab Episcopis in Conferentiis episcopalibus necnon Synodis
procuratur. Nonne haec fortasse vis fuit sessionum continentalium Synodorum
Episcoporum, qui Iubilaei praeparationem persecuti sunt, dum normas enucleabant
ad hodiernam Evangelii nuntiationem diversis in locorum statibus variisque in
cultus humani formis? Copiosum hoc deliberationum patrimonium non licet ad
nihilum recidere, sed decet illud re ipsa aliquid operari.
Excitans ergo actuositas renovationis pastoralis nos manet, quae omnes quidem
complectitur. Communem tamen ad utilitatem ac directionem volumus hic potiores
partes operis pastoralis indicare, quas ipsa Magni Iubilaei experientia
manifestius Nostros obiecit ante oculos.
Sanctitas
30. Nihil dubitamus ante omnia adfirmare visionem rerum illam, in qua collocari
debet totum pastorale iter, esse sanctitatem. Haec
nonne suprema erat indulgentiae iubilaris significatio, tamquam peculiaris
gratiae quam offerebat Christus ut singulorum baptizatorum vita purificari
posset penitusque renovari?
Inter eos ideo, qui Iubilaei fuerunt participes, exoptamus ut plurimi perfrui
valuerint hac gratia, conscii nempe sibi indolis eius exigentis. Absoluto itaque
Iubilaeo, communis iam repetitur semita; at necessitas restat pastoralis magis
quam antehac sanctitatem efferre.
Iterum idcirco detegendum est caput V Constitutionis dogmaticae de Ecclesia «Lumen gentium», ubi
«de universali vocatione ad sanctitatem in Ecclesia»
agitur, omne secundum suum directorium pondus. Huic argumento si conciliares
Patres tantum adsignaverunt momentum, non sane addere voluerunt ipsi
ecclesiologiae solummodo spiritalem quendam afflatum, verum interiorem eius ac
propriam extollere dynamicam vim. Si rursus reperta Ecclesia est veluti «mysterium» sive
«de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata»,15 necessario simul evenit ut eius denuo recluderetur
«sanctitas», quae praecipuo suo intellegitur sensu, nempe ut adhaerens ad illum qui
nominatim ac praecipue est Sanctus, immo, «Ter Sanctus» (cfr Is 6,3).
Ecclesiam ergo appellare sanctam idem profecto est atque ipsius demonstrare
faciem uti Christi Sponsae pro qua sese dedidit ipse, «ut illam
sanctificaret» (Eph 5,25-26). Hoc munus sanctitatis obiectivae, ut ita
loquamur, cuique praebetur baptizato.
In officium aliquod rursus se hoc donum transfert quod totam christianam
temperare debet exsistentiam: «Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio
vestra» (1 Thess 4,3). Quae obligatio non aliquot dumtaxat respicit
christianos: «Perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel
ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari».16
31. Primariam hanc commemorare veritatem eamque sicut fundamentum iacere
pastoralis totius ordinationis, quae ineunte novo millennio nos obstringit,
forsitan videatur primo intuitu quiddam parum efficiens. Num forte sanctitatem
«ordinare» possumus? Quid haec sibi vult locutio in alicuius institutionis
pastoralis disciplina?
Re quidem vera, si pastoralis ordinatio sub signo sanctitatis statuitur, aliquid
compluribus cum consectariis decernitur. Inde enim in primis firma aperitur
sententia: si vera est Baptismus ingressio in Dei sanctitatem per insertionem in
Christum ipsum necnon Spiritus eius per inhabitationem, quaedam repugnantia est
contentum esse mediocri vita, quae ad normam transigitur ethnicae doctrinae
minimum solum poscentis ac religionis superficiem tantum tangentis. Ex
catechumeno quaerere: «Vis baptizari?» eodem tempore est petere: «Vis
sanctificari?». Idem valet ac deponere eius in via extremum Sermonis Montani
principium: «Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus
est» (Mt 5,48).
Quem ad modum explicavit Concilium ipsum, optima haec perfectionis species non
ita est iudicanda quasi si genus quoddam secum importet vitae extraordinariae
quam soli aliqui sanctitatis «gigantes» traducere possint. Multiplices enim
sanctitatis exsistunt viae atque cuiusque congruunt cum vocatione. Grates Domino
referimus Nobis quod concessit his proximis annis tot christianos et christianas
inter beatos adnumerare ac sanctos, ex quibus plures laici sanctimoniam sunt
communissimis in vitae condicionibus adsecuti. Omnibus ergo tempus est iterum
firmiter hunc proponere «superiorem modum» ordinariae vitae christianae:
ad hanc namque metam conducere debet omnis vita ecclesialis communitatis ac
familiarum christianarum. Patet nihilominus sanctitatis semitas unius cuiusque
esse proprias veramque ideo ac peculiarem postulare sanctitatis paedagogiam,
quae motibus ac fluctibus singulorum hominum vere noverit se accommodare;
divitias itaque adsumere debebit illius invitationis omnibus exhibitae una cum
traslaticiis adiumenti singularis et communis formis, quas solidior
ecclesiastica traditio suadere potest, tum etiam recentioribus cum modis qui
praesto sunt in consociationibus et coetibus ab Ecclesia agnitis.
Oratio
32. Haec tamen indiget sanctitatis paedagogia affectu christiano qui cum primis arte
precationis
praecellit. Fuit scilicet iubilaris Annus tempus intentioris precis tam in
singulis quam in tota communitate. At nec precationem novimus dari veluti rem
continuo concessam. Discere namque quemlibet precari oportet, sicut ipsis de
labris divini Magistri perceperunt primi discipuli: «Domine, doce nos orare!» (Lc 11,1). In precatione enim ille cum Christo perficitur dialogus qui
nos ipsius reddit amicos intimos: «Manete in me, et ego in vobis» (Io
15,4). Reciprocans haec necessitudo ipsa substantia est, vitae christianae anima
necnon omnis verae pastoralis vitae condicio. A Spiritu Sancto in nobis
instituta recludit rursus nos, per Christum et in Christo, ad Patris vultus
contemplationem. Trinitariam hanc precationis christianae discere logicam
rationem, dum plene in primis vivitur in liturgia sacra, cacumine et ecclesialis
vitae fonte,17 tum in singulorum etiam experimentis, exstat secretum
fidei christianae reapse vitalis, quae nihil quidem habet quod in posterum
metuat, quoniam ad fontes continenter revolvitur in iisque regeneratur.
33. Nonne fortassis «signum temporum» est, hodie quod per orbem, licet ipsa
illa saecularizatio longe lateque progrediatur, universalis percipitur
spiritualitatis postulatio, quae maximam partem renovata in precationis
necessitate declaratur? Aliae aequabiliter religiones, quae iam disseminatae
vigent in antiquae christianizationis regionibus, sua eidem huic necessitati
reddunt responsa idque nonnumquam notabilibus omnino modis. Qui gratiam
accepimus, ut in Christum Patris revelatorem credamus hominumque Salvatorem,
officio obstringimur ut commonstremus quam alte coniunctio cum eo nos provehere
valeat.
Plurimum hac de re mystica Ecclesiae prodere valet traditio, tum in Orientali
orbe tum in Occidentali. Quo enim pacto progredi possit oratio, veluti verus ac
proprius amoris dialogus, ostendit, eo etiam usque ut ab Amato divino humana
persona tota possideatur, quae Spiritus movetur tactu et instar filii in Patris
deseritur corde. Tunc quidem vivo modo Christi vivitur promissio: «Qui autem
diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum» (Io 14,21). De itinere hic agitur quod totum gratia sustentatur, quod
tamen magnum flagitat spiritalem ardorem atque acerbas subit purificationes —
«noctem obscuram» videlicet —, sed variis sub formis ad illud accedit
ineffabile gaudium quod mystici tamquam «sponsalem unionem» vixerunt. Quis
non hoc loco tenet memoria, ex tot claris testificationibus, sancti Ioannis a
Cruce magisterium et sanctae Teresiae Abulensis?
Ita est, Fratres Sororesque carissimae. Fiant christianae nostrae communitates
oportet germanae «scholae» orationis, ubi cum Christo congressus non
una postulatione auxiliorum declaratur, verum gratiarum etiam actione et laude,
adoratione et contemplatione, auditu et aestu affectuum usque ad «amationem»
cordis. Haec igitur precatio impensa erit, quae tamen ab officiis historiae non
abstrahit: dum enim Dei amori reserat illa animum, fratrum ac sororum pariter
recludit amori hominibusque historiam construere secundum Dei consilium
permittit.18
34. Ad precem vocantur nominatim christifideles illi qui vocationis receperunt
donum ad peculiaris consecrationis vitam, quae suapte natura paratiores eos
efficit ad contemplativam experientiam; unde permagni interest ut magnanimo
illam studio excolant. At valde quis erraverit qui communes christianos
putaverit acquiescere posse in oratione quadam levi ac transeunte, quae eorum
nequeat vitam complere. Praesertim pluribus coram probationibus, quibus fidem
hodie obicit mundus, erunt illi non tantum christiani mediocres, verum
christiani «in periculo». Etenim «periculum» ipsi facient ne suam
paulatim defevescere videant fidem ac forsitan etiam illecebris cedent «surrogatuum», complectentes scilicet aliena religionis proposita, quin immo
etiam aberrantibus indulgentes superstitionis formis.
Necesse ideo est ipsa educatio ad orationem quadamtenus elementum quoddam
proprium evadat cuiusvis pastoralis ordinationis. Nosmet proin ipsi destinaturi
proximas institutiones catecheticas diebus Mercurii sumus meditationibus
super Psalmos, initio facto a Laudibus, quibus publica nos Ecclesiae oratio
hortatur ut devoveamus ac dirigamus dies nostros.
Quantum nimirum iuvabit si non in religiosis modo communitatibus, verum
paroecialibus etiam, maior navabitur opera ut totus pervadatur precatione
ambitus! Recte aestimari decebit congruoque iudicio populares orationis formas
et in primis populum ad liturgicas institui. Dies enim christianae communitatis,
ubi plura pastoralia officia necnon testificationis opera in mundo cum
eucharistica celebratione coniunguntur ac fortassis cum Laudum et Vesperarum
exsecutione, facilius «fingi animo» potest quam communiter censetur. Hoc tot
manipuli comprobant hominum christiana fide permotorum, ubi etiam complures
laici numerantur.
Eucharistia Dominici diei
35. Propterea studium maximum et momentum sacra est in liturgia reponendum quae
«est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius
virtus emanat».19 Vicesimo hoc saeculo, maxime inde a Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo, multum profecit christiana communitas in ratione
ipsa Sacramentorum celebrandorum potissimumque Eucharistiae. In hanc partem
omnino progredi oportet, peculiari in adsignando pondere Eucharistiae diei
Dominici
atque ipsi diei Dominico, qui percipi debet veluti praecipuus fidei
dies, dies resuscitati Domini ac Spiritus Sancti doni, verum hebdomadae totius
Pascha.20 Iam duo annorum milia transigitur christianum tempus per
memoriam illius diei qui fuit «prima sabbatorum... prima sabbati» (Mc
16,2.9; Lc 24,1; Io 20,1), quo resuscitatus Christus Apostolis
pacis Spiritusque munus adtulit (cfr Io 20,19-23). Christi resurrectionis
veritas res illa primaria est qua christiana nititur fides (cfr 1 Cor
15,14), eventus qui in medio ponitur temporis mysterio quique novissimum
praefigurat diem, cum gloriosus Christus redibit. Haud novimus nunc quae nos
maneant eventa hoc in millennio iamiamque inituro; at certo saltem scimus:
firmiter Christi manibus tractabitur qui «Rex regum et Dominus dominorum»
exsistit (Apc 19,16). Et suum celebrans Ecclesia Pascha, non semel solum
in anno sed quoque Dominico die perget cuique aetati sive saeculo designare «in quod historiae constituit fulcrum, ad quod originum reducitur mysterium atque
etiam extremae sortis orbis totius».21
36. Quapropter persequentes cogitationem in litteris Dies Domini
insistere volumus ac poscere ut omni baptizato participatio Eucharistiae
sit revera Dominici diei cor et quasi centrum: quod indeclinabile quoddam
officium est, non idcirco tantum persolvendum ut alicui satis fiat praecepto,
sed tamquam vitae christianae necessitas quae vere conscia est sibique constat.
Illud iam intramus millennium quod indolem videtur prae se ferre culturarum ac
religionum inter se concurrentium, etiam in antiquae christianizationis
nationibus. Multis enim iam locis sunt christiani, vel celeriter fiunt, «pusillus grex» (Lc 12,32). Hoc ipsum illos provocat ad impensius
testificandas proprias partes ac rationes suae peculiaris naturae, saepius
quidem inter difficultates ac solitudinem. In illis partibus invenitur obligatio
eucharisticae omni die Dominico celebrationis. Dominicalis ceterum Eucharistia,
cum singulis hebdomadibus christianos circum Verbi vitaeque Panis mensam
conglobet uti Dei familiam, remedium est maxime naturae adversus omnem
dispersionem. Locus insuper praeoptatus illa est, ubi annuntiatur communio atque
constanter frequentatur. Plane per eucharisticam participationem dies Domini
etiam Ecclesiae dies evadit,22 quae sic tam efficaciter potest
suum munus uti sacramenti unitatis explere.
Reconciliationis sacramentum
37. Renovatam deinde pastoralem audaciam postulare cupimus, ut cotidiana
christianarum communitatum paedagogia consuetudinem sacramenti
Reconciliationis
modo apto ad persuadendum efficientique simul exhibere sciat. Prout bene
meministis, anno MCMLXXXIV hoc de argumento sumus Nos interlocuti in
adhortatione post-synodali, cui titulus Reconciliatio et paenitentia,
quae fructus deliberationum collegii sessionis Synodi Episcoporum eidem huic
quaestioni dicatae contrahebat. Omnes tunc ut vires impenderentur hortabamur,
unde occurreretur magno illi discrimini «sensus peccati» quod hodiernam
culturam ac societatem permeat; 23 multo autem admonebamus magis ut
Christus ipse denuo velut mysterium pietatis detegeretur, in quo
videlicet misericordem suum nobis Deus ostentat affectum nosque secum plene
conciliat. Hic nempe Christi vultus est quem oportet etiam per sacramentum
paenitentiae revelari, quod «Christifideli via est communis, qua veniam
consequatur ac remissionem gravium, quae post Baptismum commisit, peccatorum».24
Cum superius memorata Synodus hanc agitaret difficultatem, ob omnium oculos
huius Sacramenti discrimen obversabatur, in quibusdam praesertim orbis
provinciis. Causae vero quae suberant hoc interea temporis intervallo perbrevi
nequaquam evanuerunt. Iubilaris tamen Annus, quem sacramentalis paenitentiae
signavit usus, nuntium nobis magnae obtulit fiduciae quem excidere nolumus: si
permulti enim, inter quos et tot adulescentes, fructuose ad hoc adierunt
sacramentum, necesse forte est sese Pastores ipsi maiore spe communicent et
rerum excogitandarum facultate necnon perseverantia in illud sacramentum
demonstrando plurisque aestimando. Carissimi in sacerdotio Fratres: dedecet nos
dedere ante temporaria rerum discrimina! Domini namque munera — inter quae
maximi pretii sunt Sacramenta — ab eo proficiscuntur qui hominum probe
introspexit animum estque ipse historiae Dominus.
Gratiae principatus
38. Res itaque posthac ordinantes, sicut erit quidem faciendum, fiducius
obligare nos debemus ad pastoralem operam, quae precationi communi et singulari
proprium concedat spatium; hinc honorabitur necessarium quoddam christianae
visionis principium vitae: gratiae principatus.
Invitamentum illud semper adest, quod omni etiam semper insidiatur spiritali
itineri ipsique pastorali industriae: ut videlicet arbitremur effectus nostra
pendere de agendi peritia atque consilia capiendi. Adiutricem certe nostram
operam Deus expetit suam ad gratiam proindeque nos monet ut in ministerio
nostro pro Regno omnes nostras intellegentiae atque navitatis opes collocemus.
Vae nobis si obliti erimus: «Sine Christo nihil possumus facere» (cfr Io
15,5).
Hac in veritate sinit nos oratio prorsus vivere. Primatum quippe Christi usque
reducit in memoriam, primatum pariter interioris vitae ac sanctitatis. Quotiens
vero non illud observatur principium, quid est mirandum, si ad nihilum proposita
pastoralia nostra recidunt in animoque deceptae spei sensum relinquunt? Idem
ergo experimur nos quod in evangelica narratione prodigiosae piscium capturae
sunt discipuli experti: «Per totam noctem laborantes nihil cepimus» (Lc
5,5). Fidei hoc tempus est et precationis et cum Deo dialogi ut recludantur
corda nostra fluctibus gratiae utque ipsi Christi verbo permittatur nos omni cum
propria potentia transire: «Duc in altum!» Et ea in captura piscium vocem
fidei profert Petrus: «In verbo autem tuo laxabo retia» (ibidem).
Petri ideo Successorem sub millennii principium hoc patimini universam concitare
Ecclesiam hunc ad fidei actum qui novato exprimitur in precandi studio.
Auditio Verbi
39. Nihil vero dubitari licet quin sanctitatis hic precationisque principatus
concipi non possit nisi post renovatam verbi Dei auditionem.
Ex quo namque tempore praecipuas partes verbi Dei Ecclesiae in vita extulit
Concilium Oecumenicum Vaticanum II, magni nimirum facti sunt ulteriores
progressus in audienda sedulo ac legenda diligenter Scriptura Sacra. Ei sic
praestatur honor quem publica in Ecclesiae oratione meretur. Ad eam iam
fideles singuli ac communitates ipsae crebro decurrunt, in quibus plurimi
laici ipsi sese Scripturis devovent utiliter quoque theologicis adiuti studiis
ac biblicis. Exinde evangelizationis imprimis opus atque catechesis
vivificatur attento verbi Dei auditu. Carissimi Fratres ac Sorores,
corroboretur hic motus necesse est altiorque efficiatur etiam inter familias
et domos libro disseminando Bibliorum. Convenit ante omnia ut Verbi auditio
fiat vitalis «congressio», secundum vetustam semperque validam lectionis
divinae traditionem, quae biblicis ex sententiis sinit vivam colligere
vocem quae nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat.
Verbi praedicatio
40. Sese alere Verbo, ut inde quis «servus Verbi» sit, in evangelizationis
officio: hoc sine dubio praecipuum quoddam Ecclesiae exsistit munus, dum novum
ingreditur millennium. Pridem enim iam occidit, in civitatibus quoque antiquae
evangelizationis, status ille «societatis christianae» quae, quamvis tot
inter debilitates quibus humana signatur natura, manifesto sese evangelica ad
bona referebat. Hodie contra magno est animo obviam alicui condicioni
procedendum, quae magis usque variatur ac difficilior redditur propter rerum
complexionem totum iam orbem in unum veluti globum includentium ac propter novum
mutabilemque populorum et culturarum contextum quo illa distinguitur. Totiens
hisce iam superioribus annis adhortationem repetivimus ad novam
evangelizationem. Iterum nunc eam inculcamus, praesertim
ut persuadeatur in nobis impulsionem originum ipsarum denuo esse accendendam,
unde ardore invicem ipsi apostolicae praedicationis post Pentecosten
perfundamur. Incensa illa Pauli affectio in nobis est rursus sentienda olim
exclamantis: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1 Cor
9,16).
Non poterit in Ecclesia non suscitare hic fervor novam veluti qualitatem
missionalem quam haud uni soli manipulo committi licebit «peritorum», verum
obstringere debebit omnium Populi Dei membrorum officium. Quicumque enim
Christum vere cognovit, non sibi soli eum reservare potest; quem potius
annuntiet foris oportet. Necesse est ut novus impetus apostolicus teneatur
tamquam cotidianum communitatum consociationumque christianarum officium.
Verumtamen id complebitur, congrua habita ratione itineris semper diversi
singulorum hominum ac reverentia pariter habita erga varias humani cultus
condiciones, in quas est christianus inserendus nuntius, ita quidem ut propria
omnis populi bona non negentur sed purificentur ad plenitudinemque suam
provehantur.
Tertii millennii christiana religio melius in dies huic respondere debebit
postulato inculturationis. Sua dein semper perseverans esse fidelisque
nuntio evangelico ac traditioni Ecclesiae gestabit faciem etiam tot humanitatis
formarum totque populorum, ubi suscepta est atque inserta. Hac multiplicis
Ecclesiae vultus venustate perfrui Nobis potissimum hunc per Iubilarem Annum
licuit. Et initium dumtaxat hoc fortassis est, imago modo adumbrata venturae
aetatis quam Dei Spiritus nobis praeparat.
Christi propositum universis fidenter aperiri decebit. Adultis praebebitur et
familiis, adulescentibus ostendetur et pueris nec tamen interea extremae
obtegentur postulationes evangelici nuntii; sed necessitatibus singulorum
occurretur, quod spectat ad sensum sermonemque omnium, secundum Pauli ipsius
specimen adseverantis: «Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem
salvos» (1 Cor 9,22). Haec cuncta vobis commendantes cogitamus Nos
nominatim pastoralem operam pro iuvenibus. Quod omnino attinet ad
adulescentes, — quem ad modum superius meminimus — testificationem nobis
Iubilaeum obtulit magnanimae alacritatis. Responsionem hanc valde quidem
consolantem aestimare congruenter scire nos debemus illudque studium velut novum
talentum collocare (cfr Mt 25,15), quod nostris Dominus reposuit in
manibus ut lucrum inde trahamus.
41. In hac autem fidenti et audenti et creanti «qualitate missionali» utinam
splendido sustineamur ac dirigamur exemplo tot fidei testium quos Iubilaeum
effecit ut revocaremus. Suis namque in martyribus semper repperit Ecclesia vitae
semen. Sanguis martyrum — semen christianorum: 25 praeclara
haec «lex» a Tertulliano pronuntiata semper, comprobantibus historiae
annalibus, vera exstitit. Nonne pariter per illud fiet saeculum, illud immo
millennium quod sumus incohaturi? Fortasse consueveramus nimis iudicare martyres
ex regulis antiquitatis, quasi si de genere ageretur praeteriti temporis quod
maxime primis coniungeretur cum christianae aetatis saeculis. Recordatio tamen
iubilaris scaenam nobis illuminavit obstupefacientem, cum nostrum similiter
tempus demonstraret testibus testimoniisque uberrimum, qui uno aliove modo
Evangelium vivere in oppugnationis ac vexationis adiunctis potuerant, saepius
etiam ut summam darent sanguinis confirmationem. In illis nimirum Dei verbum,
bonam seminatum in terram, centuplum protulit (cfr Mt 13,8.23). Etenim
suis exemplis venturae aetatis viam commonstraverunt ac veluti nobis
complanaverunt. Nihil propterea nobis superest aliud quam ut opitulante Dei
gratia eorum nos progrediamur in vestigiis.
IV CARITATIS TESTES
42. «In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem
habueritis ad invicem» (Io 13,35). Vultum Christi se reapse, carissimi
Fratres et Sorores, intuiti sumus, facere non poterit ordinatio nostra
pastoralis quin se moveat ad «mandatum novum» quod nobis tradidit: «Sicut
dilexi vos, ut et vos diligatis invicem» (Io 13,34).
Alius hic est latissimus campus, in quo necesse erit solidum capiatur operum
consilium, tam pro universali quam pro particulari quaque Ecclesia: videlicet de
communione (koinonia) quae in se concorporat simulque essentiam ipsam
Ecclesiae mysterii demonstrat. Fructus enim communio est ac patefactio illius
amoris qui, ex aeterni Patris exortus corde, per Spiritum in nos effunditur quem
nobis tribuit Iesus (cfr Rom 5,5) ut ex nobis efficiatur «cor et anima
una» (Act 4,32). Hanc proinde amoris communionem in actum deducens
Ecclesia sese exhibebit «sacramentum» seu «signum et instrumentum intimae
cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis».26
Domini dicta hac de re clariora sunt quam ut eorum vis imminui possit. Tot
namque res, novo etiam saeculo, necessariae erunt ad historicum Ecclesiae
cursum; verumtamen si deerit caritas (agape), totum erit supervacaneum
reliquum. Idem quidem ipse apostolus Paulus huius nos rei commonefacit in hymno
caritatis: si linguis hominum loquemur et angelorum ac fidem habuerimus ut
«montes transferamus», caritatem autem non habuerimus, «nihil» nobis
proderit (cfr 1 Cor 13,2). Ecclesiae «cor» reapse est caritas,
perinde ac probe sancta Teresia Lexoviensis introspexerat, quam idcirco
Ecclesiae Doctorem constituere voluimus quod peritissima fuit scientiae
amoris: «Ecclesiae cor esse intellexi quod et Amore accensum. Solum Amorem
percepi efficere ut Ecclesiae membra agerent... Amorem in se intellexi universas
complecti vocationes, Amorem nempe esse omnia».27
Communionis spiritualitas
43. Ex Ecclesia domum scholamque communionis
exstruere: ecce permagna quae sistit ante nos provocatio in millennio hoc iam
incipiente, si fideles quidem esse Dei consilio voluerimus ac mundi simul
respondere intimis exspectationibus.
Quid vero haec in re significant? Sermo etiam hic statim in opus et factum
transire forsitan possit; at error certe sit simili obsequi impulsui. Ante enim
oportet spiritualitatem communionis promoveri quam certa ineantur
incepta. Illa namque spiritualitas extollenda est uti educandi principium
omnibus iis locis, ubi homo efformatur et christianus, ubi altaris comparantur
ministri, consecrati homines ac pastorales operarii, ubi familiae instituuntur
et communitates. Communionis spiritualitas in primis significat animum in
mysterium Trinitatis intra nos habitantis intentum, cuius praeterea lux
percipiatur necesse est in fratrum sororumque vultibus nos circumsistentium.
Significat insuper communionis spiritualitas facultatem persentiendi fratrem in
fide intra profundam Corporis mystici unitatem veluti «unum ad me quoque
pertinentem», ut cum eo partiri sciamus propria gaudia ac dolores, ut eius
capere valeamus optata eiusque curam gerere necessitatum, ut veram illi offerre
possimus et intimam amicitiam. Communionis pariter spiritualitas secum infert
potestatem discernendi ante omnia id quod positivum est in proximo, ut
suscipiatur illud et tamquam Dei donum aestimetur: «donum pro me» non
solummodo pro fratre qui recta via id accepit. Communionis denique spiritualitas
scire significat fratri «spatium concedere», dum «alter alterius onera
portamus» (cfr Gal 6,2) atque invitationes omnes repudiare quae nobis
insidiantur ac pariunt competitionem, cupiditatem proprii curriculi,
diffidentiam, invidiam. Ne nos fallamus! Sine hoc spiritali itinere perpaulum
proficient exteriora communionis instrumenta. Apparatus enim evadent sine anima,
larvae et personae communionis potius quam eius viae sese exprimendi atque
crescendi.
44. His super fundamentis novum videre nos saeculum debebit magis quam umquam
deditos aestimandis et enucleandis illis locis instrumentisque quibus secundum
magnas Concilii Vaticani II directorias normas communio ipsa in tuto collocetur
ac protegatur. Atque primum cogitandum est de propriis ministeriis
communionis quae sunt ministerium ipsum Petrinum atque cum eo arcte
coniuncta episcoporum collegialitas. Ea namque hic aguntur quae
fundamentum suum ac firmamentum in consilio Christi de Ecclesia reperiunt,28
at ea de causa omnino sunt continenter comprobanda, unde eorum possit vera
servari evangelica animatio.
Plurimum a Concilio Vaticano II ac deinceps est effectum, quod ad Curiae Romanae
pertinet reformationem, ad Synodorum constitutionem, ad Conferentiarum
Episcopalium temperationem. Sed multum aequabiliter restat perficiendum, quo
melius opportunitas horum necessariorum communionis instrumentorum exprimatur,
hodie praesertim cum respondere necesse sit cito difficultatibus quibus
occurrere debet Ecclesia intra tam veloces nostri temporis mutationes ac
conversiones.
45. Communionis spatia cotidie colenda sunt necnon amplificanda, in omni vitae
ordine, in vitae contextu cuiusque Ecclesiae. Effulgeat communio oportet in
necessitudinibus inter Episcopos presbyteros diaconos, inter Pastores
universumque Dei Populum, inter clericos ac religiosos, inter consociationes et
motus ecclesiales. Hunc ad finem melius usque adhibeantur est necesse illa
participationis instituta quae iam Ius Canonicum praevidet, qualia sunt Consilia
presbyteralia et pastoralia. Uti patet, non diriguntur ea normis popularis
regiminis, quandoquidem per viam consulendi operantur non autem decernendi; 29
non tamen idcirco vim suam amittunt aut significationem. Theologia communionis
et spiritualitas videlicet mutuam provehunt efficientemque audientiam inter
Pastores ac fideles, dum ex una parte eos retinent coniunctos a priori in
omnibus quae sunt necessaria et ex altera pellunt illos ut plerumque consentiant
in rebus opinabilibus ad optiones bene ponderatas ac participatas.
Quapropter opus est nostram facere antiquam illam sapientiam quae, nihil sane
detrimenti afferens auctoritati ipsorum Pastorum, incitabat eosdem ad saepius et
amplius Populum Dei audiendum. Multum hac in re docte id quod sanctus Benedictus
admonitum vult caenobii Abbatem, quem hortatur plus ut iuniores auscultet: «Saepe iuniori Dominus revelat quod melius est».30 Item admonet
Paulinus Nolanus: «De omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem
Spiritus Dei spirat».31
Si igitur iuridicialis prudentia, qua certae circumscribuntur participationis
regulae, compagem Ecclesiae hierarchicam ostendit repellitque invitamenta ad
proprium arbitrium aut iniustas postulationes, communionis aliunde spiritualitas
suam confert animam corpori institutionis indicatque fiduciam illam ac mentem
apertam quae dignitati prorsus respondet ac responsalitati cuiusque sodalis Dei
apud Populum.
Vocationum diversitas
46. Hic communionis prospectus arte sociatur cum christianae communitatis
facultate aperiendi omnibus «donis» Spiritus spatium. Unitas Ecclesiae
dicere non vult uniformitatem, sed solidum inter iustas varietates complementum.
Res est quae datur pluribus membris in uno corpore, solo Christi Corpore
coniunctis (cfr 1 Cor
12,12). Oportet igitur ut Ecclesia tertii millennii omnes baptizatos et
confirmatos excitet ad mentem propriae actuosaeque conscientiae in vita
ecclesiali sumendam. Simul cum ministerio ordinis, alia ministeria, sive sint
instituta, sive simpliciter recognita, florescere possunt in bonum totius
communitatis, eamque in pluribus eius necessitatibus roborare, nempe a catechesi
ad animationem liturgicam, ab institutione iuvenum ad multiplicia caritatis
signa.
Revera officium munificum sumatur oportet — praesertim impensas fundendo
preces ad Dominum messis (cfr Mt 9,38) — ad promovendas vocationes ad
sacerdotium et eas quae singularem requirunt consecrationem. Et hoc problema
magnae gravitatis est pro Ecclesiae vita ubique terrarum. Deinde, quibusdam in
nationibus vetere evangelizatione signatis, luctuosum factum est propter
socialem contextum et religiosam ariditatem inductam ob immoderatam rerum
consumptionem nimiumque morum profanorum affectum. Necessarium ducitur et urgens
instituere amplam et subtilem rationem pastoralem vocationum, quae
paroecias, instituta educationis, familias amplectatur, attentiorem promovendo
mentem de bonis essentialibus vitae, quae synthesim suam decretoriam obtineant
in responsionibus quas unusquisque rogatur ut Dei vocationi ferat, praesertim
cum haec ad absolutam sui ipsius viriumque deditionem propter Regnum.
His in adiunctis, magnum quoque pondus assumit quaelibet alia vocatio quae
omnino nititur divitiis vitae novae, in Baptismatis Sacramento assumptae.
Peculiari modo melius in dies detegenda est propria laicorum vocatio, qui qua
tales vocantur ut possint «res temporales gerendo et secundum Deum ordinando,
regnum Dei quaerere» 32 nec non ut expleant «suas partes... in
Ecclesia et in mundo... ad evangelizationem et sanctificationem hominum».33
Hoc sub eodem aspectu magnae utilitatis ad communionem munus est promovendi
varia genera aggregationis, quae, sive in traditis sive in recentioribus formis
motuum ecclesialium, Ecclesiae ferre pergunt vitalitatem quae donum Dei est
atque authenticum «vernum Spiritus tempus» constituit. Opus est quidem ut
associationes et motus, tum in Ecclesia universali, tum in Ecclesiis
particularibus, artissima ecclesiali concordia operentur et gravibus Patrum
praescriptis obtemperent. Attamen ad omnes vertitur quoque severum ac
peremptorium Apostoli monitum: «Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite
spernere; omnia autem probate, quod bonum est tenete» (1 Thess
5,19-21).
47. Praeterea ad pastoralem familiae operam, peculiaris intendatur
consideratio, quae historica nostra aetate utilior efficitur, cum in hanc
potissimam institutionem diffusum absolutumque discrimen irrumpit. In christiana
matrimonii visione, habitudo inter virum et mulierem — quae mutua, absoluta,
unica et indissolubilis est — primigenio congruit Dei consilio, in temporum
cursu «duritia cordis» inquinato, quod vero Christus venit ad eius pristinum
splendorem redigendum, revelando quod «ab initio» Deus voluit (Mt
19,8). In matrimonio ad sacramenti dignitatem sublato exprimitur deinde «magnum mysterium» amoris sponsalis Christi erga Ecclesiam suam (cfr Eph
5,32).
Ad rem quod attinet, Ecclesia indulgere nequit coercitioni cuiusdam culturae
quamvis sit satis diffusa et aliquando acerba. Ita potius agendum est ut, per
evangelicam institutionem semper renovandam, christianae familiae solidum
offerant exemplum, eo sensu quod matrimonium agi possit ratione Dei consilio et
exigentiis humanae personae omnino congruenti: personae scilicet coniugum ac
praesertim debilioris personae filiorum. Familiae ipsae magis in dies conscias
se praebeant de sollicitudine erga filios et actuosae personae fiant quatenus ad
praesentiam ecclesialem et socialem ad illorum iura tuenda.
Oecumenicum officium
48. Et quid dicendum de instantia communionem promovendi in difficili ambitu
oecumenicae navitatis?
Luctuosum ecclesialium laborum legatum temporis acti adhuc prosequitur limina
transgrediendo novi millennii. Iubilaris celebratio recensuit quoddam revera
propheticum et commovens signum; multum tamen itineris adhuc deest percurrendum.
Reapse, dum nos coegit ad oculos in Christum vertendos, Magnum Iubilaeum nos
assumere fecit vividiorem conscientiam de Ecclesia uti mysterio unitatis. «Credo unam Ecclesiam»: quod in fidei professione affirmamus, ultimum habet
fundamentum in Christo, in quo Ecclesia non est divisa (cfr 1 Cor
1,11-13). Ad eius Corpus quod attinet, in unitate a dono Spiritus proveniente,
Ecclesia manet indivisibilis. Factum divisionis in ambitu historico generatur,
in habitudine inter filios Ecclesiae, uti consectarium humanae infirmitatis in
excipiendo dono quod a Christo-Capite ad Corpus Mysticum continenter profluit.
Oratio Iesu in Cenaculo — «sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi
in nobis unum sint» (Io 17,21) — revelatio simul est et invocatio.
Illa revelat nobis Christi unitatem cum Patre, veluti fontem unitatis Ecclesiae
ac perenne donum quod ipsa usque ad consummationem saeculi mystice recipiet.
Unitas haec, quae expleri non desinit in Ecclesia Catholica, non obstantibus
humanis limitationibus, etiam diversimode operatur in tot elementis
sanctificationis et veritatis quae in interioribus partibus aliarum Ecclesiarum
et Communitatum ecclesialium inveniuntur; quae elementa, ut dona Ecclesiae
Christi propria, impellunt eas ad plenam unitatem.34
Oratio Christi nobis memorat hoc donum necessario in dies altiore ratione
excipiendum et explicandum esse. Invocatio «ut unum sint» simul est
admonitio quae nos urget, fortitudo quae nos confirmat, salutaris reprehensio ob
cordis pigritias et angustias. Oratione Iesu, non vero dotibus nostris,
innititur fiducia qua in historia quoque plenam et visibilem communionem cum
omnibus christianis assequi possumus.
In hoc prospectu renovati itineris postiubilaris, magna cum spe de Ecclesiis
Orientalibus cogitamus, optantes ut illa donorum commutatio quibus Ecclesia
primi millennii est ditata in plenitudine resumatur. Memoria temporis illius quo
Ecclesia «duobus pulmonibus» respirabat christianos excitet Orientis et
Occidentis ad viam iunctim suscipiendam, unitatem fidei servando ac iustas
diversitates venerando, in mutua acceptatione et auxilio, ut membra unius
Corporis Christi decet.
Simili studio oecumenicum interserendum est colloquium cum fratribus et
sororibus Communionis Anglicanae necnon ecclesialium communitatum ex
Reformatione ortarum. Theologica comparatio de essentialibus fidei et
christianae legis moralis aspectibus, cooperatio in caritate ac praesertim
magnus sanctitatis oecumenismus, Deo praestite, tempore futuro facere non
poterunt quin suos fructus ferant. Interea iter fidenter pergamus, momentum
exoptantes quo, nemine excepto, cum omnibus Christi discipulis elatissima voce
canere poterimus: «Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum» (Ps 133,1).
Pignus de caritate ponendum
49. Ex communione intra-ecclesiali, caritas suapte natura ad universale
expanditur ministerium, sese diffundens in munus operosi et specifici amoris
erga quemlibet hominem.
Ambitus est hic, qui decretorio pariter modo christianam vitam, ecclesialem
stilum et pastoralem rationem describit. Ineuntibus saeculo et millennio, omnes
videant oportet, immo in votis est ut maiore ratione intellegant quemnam ad
gradum deditionis evehi possit caritas erga pauperiores. Si revera a Christi
contemplatione denuo viam incepimus, nostrum erit id advertere in vultu eorum
cum quibus ille similis esse voluit: «Esurivi enim, et dedistis mihi
manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et
venistis ad me» (Mt 25,35-36). Pagina haec non est mera adhortatio ad
caritatem; agitur de pagina christologica, quae luminis radios effundit in
Christi mysterium. Hac pagina, non minus quam aspectu orthodoxiae, Ecclesia
nititur ad suam fidelitatem mensurandam uti Sponsa Christi.
Minime quidem est obliviscendum neminem amore nostro privari posse, quandoquidem
Filius Dei «incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit».35
Si standum est certissimis Evangelii verbis, in persona pauperum peculiaris eius
praesentia invenitur, quae Ecclesiae inicit praeferendam optionem pro ipsis. Per
talem optionem testimonium redditur de genere amoris Dei, de eius providentia,
de misericordia, et quodammodo adhuc in historiae campo seminantur illa Regni
Dei semina quae Ipse Iesus posuit in sua vita terrestri cum obviam veniret
omnibus eum adeuntibus propter spiritales et corporales necessitates.
50. Iam vero plurimae sunt necessitates quae temporibus nostris christianum
sensum inquirunt. Hodierna societas novum incipit millennium onerata
contradictionibus ob incrementum oeconomicum, culturale, technologicum, quod
paucis fortuna praeditis offert summas facultates, dum mille milleque homines
derelinquit non tantum progressione exclusos, verum obnoxios vitae condicionibus
infra quid minimum sortis quae decet humanae dignitati. Potestne fieri ut nostra
aetate sit adhuc ille qui fame pereat? qui damnatus relinquatur analphabetismo?
qui curis medicis essentialibus privetur? qui tecto careat quo confugere possit?
Conspectus paupertatis sine fine dilatari potest, si veteribus nova addimus
genera paupertatis, quae saepe quoque afficiunt illos ambitus et ordines qui,
quamvis pecuniariis copiis ditatos, adducuntur ad desperationem contra rationem,
ad medicamentorum stupefactivorum insidias, ad relictionem eorum qui in aetate
provecta vel in morbo versantur, ad segregationem vel discriminationem socialem.
Christifidelis qui huic scaenae se profert, actum fidei in Christum facere
discat, interpretando monitum quod ex hoc mundo paupertatis ille proclamat.
Agitur enim de prosequenda illa tradita caritate quae duobus millenniis iam
elapsis plurima habuit signa et hodie forsitan maius requirit inceptum. Hora est
novae «inventionis caritatis», quae non tantum explicari possit secundum
efficacitatem auxilii iam praestiti, verum etiam secundum facultatem adeundi
proximum et solidarietatem exprimendi cum dolentibus, ita ut gestus auxilii non
uti nummus indecorus, sed uti fraterna participatio censeatur.
Hac de causa ita agendum est nobis ut pauperes, in singulis christianis
communitatibus, persentiant se «in domo propria» esse. Hic modus agendi
nonne erit suprema et efficax manifestatio boni nuntii Regni? Sine hac forma
evangelizationis, quae per caritatem et testimonium christianae paupertatis
expletur, nuntius Evangelii, qui etiam primaria est caritas, periculum patitur
incomprehensionis aut suffocationis propter affluentiam verborum, cui hodierna
societas communicationis cotidie subicitur. Caritas ex operibus
certissima vi confirmat caritatem ex verbis.
Huius temporis provocationes
51. Et quomodo fieri potest ut detrahamur
ante conspectum eversionis oecologicae quae ingentes orbis areas
inhospitas et homini hostiles reddit? aut ante difficultates pacis, quae
saepe minationibus afficitur sub exitialium bellorum inquietudine? aut ante ludibrium
fundamentalium iurium tot personarum, praesertim puerorum? Tot sunt
instantiae, de quibus christianus animus detrahi nequit.
Peculiare munus afficere debet quosdam exigentiae evangelicae aspectus, qui
saepe parum intelleguntur, ita ut Ecclesiae interventus reddantur impopulares,
qui tamen hanc ob causam nequeunt minus praesentes esse in ecclesialibus rebus
agendis de caritate. Dicimus de munere assumendo ad vitam cuiusque hominis
tuendam inde ab eius conceptu usque ad naturalem transitum. Ministerium
homini praestandum pariter instat nos ad opportune et importune clamorem edendum
eos, qui novis scientiae progressionibus utuntur praesertim in campo
biotechnologico, fundamentalia ethicae postulata nullo tempore neglegere posse,
recurrentes forsitan ad dubiam solidarietatem, quae sibi proponit vitam et vitam
discernere, propriam cuiusque hominis dignitatem spernendo.
Per efficientiam christiani testimonii, maxime in his delicatis dubiisque
campis, summopere interest ut causae doctrinae Ecclesiae convenienter
dilucidentur, aperte praesertim affirmando quod non agitur de fidei prospectu
non credentibus imponendo, sed de donis propriis ipsius naturae cuiusque hominis
interpretandis ac tuendis. Caritas igitur necessario erit famulatus culturae,
rei politicae, oeconomicae, familiae praestitus, ut ubique veneratione
cumulentur fundamentalia principia, ex quibus humana condicio futurumque
culturae pendent.
52. Omnia haec, ut patet, specifica christiana ratione sunt peragenda: maxime laici
erunt qui praesentes se reddant his in muneribus ad vocationem sibi propriam
exsequendam, quin umquam aviditati indulgeant christianas communitates ad
socialem tabernam redigendi. Peculiarem in modum, necessitudo cum civili
societate ita instituatur ut omnes autonomiam et huius munera revereantur,
secundum postulata doctrinae socialis Ecclesiae. Notatu digna est navitas
quam Ecclesiae Magisterium adhibuit, praesertim saeculo XX, ad rem socialem sub
lumine Evangelii legendam nec non ad offerendam, definite quidem et ordinate,
propriam cooperationem ad quaestionem socialem solvendam, quae in hodierna
aetate universalis facta est quaestio.
Haec pars ethico-socialis uti indefectibilis mensura christiani testimonii
proponitur; tentatio respuenda est spiritalitatis indolis intimae et
individualis, quae cum requisitis caritatis haud bene componitur, nec cum logica
Incarnationis, nec tandem cum eschatologica christianismi intentione. Si haec
ultima conscios nos facit de relativa historiae indole, hoc nobis non permittit
ut quodammodo officium neglegamus eam aedificandi. Ut cum maxime viget huiusmodi
doctrina Concilii Oecumenici Vaticani II: «Unde apparet christiano nuntio
homines ab exstruendo mundo non averti, nec ad bonum sui similium negligendum
impelli, sed potius officio haec operandi artius obstringi».36
Solidum signum
53. Ut signum feramus huius sensus caritatis et humanae promotionis, quae
radices emittit in intimas Evangelii exigentias, voluimus ut ipse Annus
Iubilaris, inter innumeros caritatis fructus quos in eius cursu iam tulit —
cogitamus in primis subsidium oblatum tot indigentioribus fratribus ut Iubilaei
partes habere possent — opus
crearet quod quodam modo constitueret fructum et sigillum iubilaris
caritatis. Plurimi quidem peregrinantes diversimode stipem dederunt et, una
cum illis, etiam multi praecipui curatores oeconomicae actionis munifica
tribuerunt subsidia, quae ad dignam iubilaris eventus exsecutionem contulerunt.
Solutis nummariis rationibus sumptuum quos opus fuit oppetere huius anni
decursu, pecunia parsimoniae ad effectus caritatis destinabitur. Etenim magni
est ponderis ut ex hoc religioso praeclaro eventu quaelibet removeatur parvitas
quaestus oeconomici. Quod supererit conferet ad renovandam, hodiernis quoque in
adiunctis, experientiam multoties habitam in historiae decursu, a tempore quo,
in exordiis Ecclesiae, communitas Hierosolymitana obtulit non-christianis
commovens spectaculum spontaneae munerum permutationis, usque ad bonorum
communionem inter pauperrimos homines (cfr Act 2,44-45).
Opus quod efficietur parvus tantummodo erit rivulus qui confluet in magnum
flumen christianae caritatis historiam percurrens. Parvus, significans tamen
rivulus: Iubilaeum coegit terrarum orbem ad Romam, ad Ecclesiam contuendam, quae
«praesidet in caritate»,37 et ad propriam stipem Petro
offerendam. Nunc caritas expressa in corde catholicitatis quodam modo denuo
vertitur in mundum per hoc signum, quod maneat volumus uti fructus et vivens
memoria communionis habitae occasione Iubilaei.
Dialogus ac missio
54. Novum saeculum, novum millennium patent sub Christi lumine. Attamen non
omnes hoc lumen contuentur. Mirum nos decet officium ut «repercussus» huius
luminis efficiamur. Est mysterium
lunae valde addictum contemplationi Patrum, qui per hanc imaginem
dependentiam docebant a Christo, Sole, cuius lumen illa replicat.38
Genus erat exprimendi quidquid Ipse Christus dixerat cum exhibebatur uti «lux
mundi» (Io 8,12) et cum pariter suos hortabatur discipulos ut essent «lux mundi» (Mt 5,14).
Munus est hoc, quod contremiscere nos facit, si ad infirmitatem attendimus quae
saepe opacos nos efficit et umbris confertos. Est tamen possibile munus, si nos
ostendimus luci Christi et nos aperimus gratiae quae novos nos reddit homines.
55. Hac in visione exponitur magna provocatio colloquii interreligiosi,
cui novum saeculum intentos nos videbit secundum lineamenta Concilii Oecumenici
Vaticani II.39 Annis quibus Magnum Iubilaeum apparabatur, Ecclesia
per conventus dignos symbolica gravitate curavit describendam relationem
aperturae et dialogi erga praepositos aliis religionibus. Dialogus prosequi
debet. Condicione praehabita perspicui pluralismi culturalis et religiosi, prout
in societate novi millennii ostenditur, dialogus hic magni erit ponderis ad
parandam quoque solidam pacis condicionem, et ad spectrum bellorum inter
religiones repellendum, quae plures historiae hominis periodos sanguine
consperserunt. Nomen unici Dei magis magisque sit oportet, sicuti est, nomen
pacis et monitum ad pacem.
56. Dialogus tamen religioso indifferentismo inniti nequit, et ad nos
christianos officium attinet dialogum explicandi dum testimonium offerimus
plenum spe quae in nobis est (cfr 1 Pt 3,15). Ne timeamus quominus
identitatem aliorum laedat id quod secus est laetus nuntius doni omnibus
concessi et omnibus propositi maxima cum libertatis reverentia: donum dicimus
revelationis Dei-Amoris qui «sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum
daret» (Io 3,16). Hoc quidem, prout in Declaratione Dominus Iesus
recenter in luce est positum, subici nequit cuidam speciei dialogicae pactionis,
ac si esset pro nobis simplex opinio; est nobis autem gratia quae gaudio nos
replet; est nuntius, quem nuntiare tenemur.
Ecclesia igitur detrahi nequit ab actione missionali inter populos, et uti munus
primarium missionis ad gentes permanet nuntius qui est in Christo, «Via et
Veritate et Vita» (cfr Io 14,6), in quo homines salutem inveniunt.
Dialogus interreligiosus «nuntium simpliciter substituere nequit, ad nuntium
tamen usque convertitur».40 Missionale tamen munus non impedit nos
quin dialogum suscipiamus penitus prompti ad audiendum. Novimus enim,
coram gratiae mysterio dimensionibus et consectariis infinite ditato pro vita et
historia hominis, Ecclesiam ipsam nullo tempore investigationes esse
intermissuram, quoniam auxilio se committit Paracliti, Spiritus veritatis (Io
14,17), cui competit eam deducere «in omnem veritatem» (Io 16,13).
Hoc principium fundamentum est non tantum inexhausti perscrutationis theologicae
de christiana veritate, verum etiam de christiano colloquio cum philosophiis,
culturis, religionibus. Haud raro Spiritus Dei, qui «ubi vult, spirat» (Io
3,8), in universali hominis experientia, non obstantibus omnibus humanis
limitationibus, signa concitat suae praesentiae, quae ipsos Christi discipulos
movent ad nuntium penitius percipiendum, cuius sunt praecones. Nonne accidit
forsitan ut hac humili ac fidenti apertura Concilium Oecumenicum Vaticanum II «signa temporum» legere studeret? 41 Ecclesia, quamvis operosum ac
sedulum agens discrimen ad discernenda «vera signa praesentiae vel consilii
Dei»,42 agnoscit se non tantum dedisse, verum etiam accepisse «ex
humani generis historia et evolutione».43 Hunc gestum aperturae et
pariter diligentis discriminis Concilium inauguravit respiciens quoque alias
religiones. Ad nos pertinet doctrinam excipere et magna cum fidelitate vestigium
persequi.
Sub Concilii lumine
57. Quot divitiae, dilectissimi Fratres et Sorores, inveniuntur in normis quas
nobis proposuit Concilium Oecumenicum Vaticanum II! Hanc ob causam, tempore
praeparationis Magni Iubilaei, ab Ecclesia quaesivimus ut sese interrogaret
de acceptatione Concilii.44 Estne hoc factum?
Congressio in hac Vaticana Civitate habita punctum temporis huius
considerationis exstitit, et ominamur ut in omnibus Ecclesiis particularibus,
etsi diversimode, hoc similiter evenerit. Per annorum decursum, hi textus
pretium non amittunt nec fulgorem. Necesse est ut congruenter legantur et
noscantur et approprientur uti textus idonei et directorii Magisterii, in
ambitu Ecclesiasticae Traditionis. Iubilaeo concluso, ut quam maxime assumimus
officium ostendendi Concilium uti summam gratiam qua Ecclesia saeculo XX
est ditata: in eo nobis tutissimus offertur index ad iter hoc ineunte
saeculo detegendum.
CONCLUSIO
DUC IN ALTUM!
58. Progrediamur oportet in spe! Coram Ecclesia novum patet millennium veluti
apertum mare, in quod, Christo auxilium ferente, est committendum. Filius Dei,
qui abhinc duo milia annorum propter hominis dilectionem est incarnatus, opus
suum hodie quoque explet: argutos oculos habeamus oportet ad id contuendum et
praesertim validum cor ut nosmet ipsi illius efficiamur instrumenta. Nonne fuit
forsitan nostra Anni Iubilaris celebratio ad restaurandum colloquium cum hoc
vivido fonte spei nostrae? Nunc autem Christus, spectatus et amatus, iterum
iterumque nos invitat ut iter suscipiamus: «Euntes ergo docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (Mt
28,19). Missionale praeceptum in tertium millennium nos inducit ad eundem
hortando fervorem quo praediti erant christifideles primae horae: confidere
possumus fortitudini eiusdem Spiritus qui Pentecostes die effusus est, et in
praesens urget nos ad instaurandam viam illa suffulti spe «quae non decipit»
(Rom 5,5).
Gressus noster, hoc novo ineunte saeculo, necesse est speditior fiat ad orbis
terrarum vias denuo percurrendas. Viae, per quas unusquisque nostrum et singulae
ecclesiae incedimus, plurimae sunt, sed distantia dari nequit inter illos qui
unica communione sociantur, communione nempe quae cotidie alitur ad mensam Panis
Eucharistici et Verbi Vitae. Singulis diebus dominicis Christus resuscitatus
admissionem nobis concedit in Cenaculo, ubi «sero die illa prima sabbatorum»
(Io 20,19) coram suis stetit ut insufflaret in eos vivificans donum
Spiritus eosque duceret in magnam evangelizationis audaciam.
Hoc in itinere nos comitatur Virgo beatissima, cui, aliquot elapsis mensibus,
una cum plurimis Episcopis, qui Romam venerunt ex omnibus mundi partibus,
tertium commendavimus millennium. Pluries his annis eam monstravimus et
invocavimus ut «Stellam novae evangelizationis». Nunc eam indicamus ut
fulgentem auroram et certissimam nostro in itinere ductricem. «Mulier, ecce
filii tui!», eidem rursus dicimus, eandem resonantes vocem Iesu (cfr Io
19-26), et sumentes apud eam vocem filialis dilectionis totius Ecclesiae.
59. Carissimi Fratres et Sorores! Symbolum Portae Sanctae post terga nostra
clauditur, sed ut relinquatur quam maxime aperta Porta vivens quae Christus est.
Post iubilarem fervorem ad cotidianam consuetudinem non regredimur. Secus enim,
peregrinatio nostra, si authentica fuit, crura nostra protendit per viam quae
nos praestolatur. Apostoli Pauli audaciam sequamur: «Ad ea vero, quae ante
sunt, extendens me ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei
in Christo Iesu» (Philp 3,13-14). Imitemur insimul contemplationem
Mariae, quae, post peregrinationem in sanctam civitatem Ierusalem, in domum
Nazarethanam regrediebatur mysterium Filii conservans in corde suo (cfr Lc
2,51).
Iesus resuscitatus, qui nostris in viis comitem se praebet et notum nobis se
facit sicut olim discipulis Emmaus «in fractione panis» (Lc 24,35),
vigiles nos inveniat et promptos ad vultum eius noscendum et nostros fratres
adeundos ut magnum iis perferamus nuntium: «Vidimus Dominum!» (Io
20,25).
Hic est enim optatissimus fructus Iubilaei anni bismillesimi, Iubilaei videlicet
quod vivida ratione iterum nostros ante oculos proposuit mysterium Iesu
Nazarethani, Filii Dei hominisque Redemptoris. Dum Iubilaeum concluditur et
futurum spei nobis reseratur, laus gratiarumque actiones totius Ecclesiae ad
Patrem effundantur, per Christum, in Spiritu Sancto.
Haec ominantes omnibus vobis imo ex pectore Nostram impertimus Benedictionem.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, in Sollemnitate Epiphaniae
Domini, anno bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
(1) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia Christus
Dominus, 11.
(2) Cfr Bulla Incarnationis mysterium (29 Novembris 1998), 3: AAS
91 (1999), 132.
(3) Ibid., 4, l.m., 133.
(4) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.
(5) De civ. Dei, XVIII, 51,2: PL 41,614; cfr Conc. Oecum. Vat. II,
Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.
(6) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10
Novembris 1994), 55: AAS 87 (1995), 38.
(7) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.
(8) Comm. in Is., Prol.: PL 24,17.
(9) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum,
19.
(10) «Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium Dominum
nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundem perfectum in deitate,
eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere [..] unum eundemque
Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter,
indivise, inseparabiliter [...] non in duas personas partitum sive divisum, sed
unum et eundem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum»: DS
301-302.
(11) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium
et spes, 22.
(12) Hac de re admonet sanctus Anasthasius: «Homo cum re creata coniunctus non
potuisset divinus effici, nisi Filius verus Deus esset», Oratio II contra
Arianos 70: PG 26, 425 B.
(13) N. 78.
(14) Ultimi Colloqui. Quaderno giallo, 6 Iulii 1897: Opere complete,
Città del Vaticano 1997, 1003.
(15) S. Cyprianus, De Orat. Dom., 23: PL 4,553; cfr Conc. Oecum.
Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4.
(16) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 40.
(17) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum
Concilium, 10.
(18) Cfr Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula de quibusdam rationibus christianae
meditationis Orationis formas (15 Octobris 1989): AAS 82 (1990),
362-379.
(19) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium,
10.
(20) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Dies Domini (31 Maii 1998), 19: AAS
90 (1998), 724.
(21) Ibid., 2: l.m., 714.
(22) Cfr ibid., 35: l.m., 734.
(23) Cfr 18: AAS 77 (1985), 224.
(24) Ibid., 31: l.m., 258.
(25) Tertullianus, Apol., 50,13: PL 1,534.
(26) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.
(27) MsB 3vo, Opere complete, Città del Vaticano, 1997, 223.
(28) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, c.
III.
(29) Cfr Congr. de Clericis et aliae, Instr. de quibusdam quaestionibus circa
fidelium laicorum cooperationem sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae
de mysterio (15 Augusti 1997): AAS 89 (1997), 852-877, praesertim
art. 5: De cooperationis compagibus in Ecclesia particulari.
(30) Reg. III,3.
(31) Epist. 23,36 ad Sulpicium Severum: CSEL 29,193.
(32) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 31.
(33) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam
actuositatem, 2.
(34) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.
(35) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium
et spes, 22.
(36) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium
et spes, 34.
(37) Cfr S. Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, Praef., ed. Funk,
I,252.
(38) Ita, v.gr., S. Augustinus: «Luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen
non habeat, sed ab Unigenito Filio Dei, qui multis locis in Sanctis Scripturis
allegorice sol est appellatus»: Enarr. in Ps. 10,3.
(39) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de Ecclesiae habitudine ad religiones
non-christianas Nostra aetate.
(40) Instr. Congr. pro Gentium Evangelizatione et Pontificii Consilii pro
Dialogo Inter Religiones, Dialogo e annuncio: riflessioni e orientamenti
(19 Maii 1991), 82: AAS 84 (1992), 444.
(41) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium
et spes, 4.
(42) Ibid., 11.
(43) Ibid., 44.
(44) Cfr Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 36: AAS
87 (1995), 28.
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|