 |
IOANNES
PAULUS PP. II
EPISTULA
APOSTOLICA PATRES ECCLESIAE
Ad
Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Sacerdotes et Christifideles totius
Ecclesiae Catholicae: XVI expleto saeculo ab obitu Sancti Basilii, Episcopi et
Ecclesiae Doctoris.
VENERABILES
FRATRES AC DILECTI FILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Venerabiles Patres ac dilecti Filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem.I
Patres Ecclesiae illi merito appellantur Sancti, qui primis
vertentibus saeculis fidei suae virtute doctrinarumque excelsitate et ubertate
eam novo vigore donarunt et magnopere adauxerunt. Re quidem vera sunt
Ecclesiae “patres”, cum ab illis per Evangelium ipsa acceperit vitam. Sunt
pariter elus aedificatores, quoniam super una ab Apostolis iacta fundamenta,
scilicet Christum, , locari debeat intra compagem ab eis constitutam cum
ipsaque conglutinari et copulari. Certis proinde tris rebus ducta non
intermittit Ecclesia ad illorum decurrere opera - sapientiae plena perennisque
iuventutis - ac semper eorum renovare memoriam. Eximia ergo cum laetitia per
liturgicum annum denuo semper obvii fimus patribus nostris totiensque
roboramur in fide in speque firmamur. Magis vero etiam gaudium nostrum
augescit, quotiens peculiares nos occasiones invitant, ut eosdem patres
dintius cognoscamus et plenius. Hulusmodi autem opportunitatem affert hoc anno
celebratio decimi sexti exacti saeculi a patrie nostri Basilli, episcopi
Caesariensis, obitu.
II
Inter Patres Graecos “Magnus” ipse nominatus Basilius
liturgicis in libris Byzantinorum invocatur ut “lux pietatis” et “Ecclesiae
lumen”. Quippe eam vere illuminavit etiamque nunc illustrat non minus quidem
ex vitae suae integritate quam ex doctrinae suae excellentia. Primum enim
maximumque Sanctorum praeceptum est ipsius vitae eorum exemplum. In familia
autem Sanctorum natus, fruebatur praeterea Basilius praestantis institutionis
beneficio apud honoratissimos Constantinopoli Athenisque magistros. Attamen
tunc solum visus est sibi ipse vitam incohavisse pieno et certo modo, cum
Christum cognoscere potuerat suum ut Dominum: id est cum ab eo vehementissíme
tractus, se cunctis rebus penitus disiunxit - quod dein vitae principium erat
magnopere cocendo inculcaturus _ eiusque factus est discipulus. Sequelae
igitur se Christi addixit, cui soli conformari cupiebat, ipsum unum respiciens
unumque audiens, in omnibus ei oboediens “uti Domino et regi et medico et
doctori veritatis”. Sine ulla ergo cunctatione studia deseruit irla, quae
tantopere dilexerat ex quibusque tantos hauserat scientiae thesauros; cum enim
Deo soli inservire decrevisset, nihil iam scire praeter Christum volebat
universamque aliam quam crucis sapientiam esse censebat vanitatem. Hisce
verbis exeunte vita memoravit conversionis suae eventum: “Ego cum multum
temporis impendissem vanitati, totamque fere iuventutem meam perdidissem inani
labore, quem in discendis infatuatae a Deo sapientiae disciplinis occupatus
suscipiebam, ubi tandem aliquando velut ex alto somno expergefactus, respexi
ad lumen admirabile veritatis Evangelii, ac vidi inutilitatem sapientiae
principum huius saeculi, qui destrunntur; miserabilem meam vitam plurimum
deflens, optabam cari mihi disciplinam”. Suam proin vitam deflevit, quamquam
secundum sancti Gregorii Nazianzeni testificationem, qui studiorum fuerat
socius, mores eius fuerant inumana ratione perfecti; nihilo minus tamen “miserabilis”
videbatur ei vita, cum non tota et integra, ceteris exclusis, dicaretur Deo,
qui unus est Dominus. Cum intolerantia invicta interpellavit studia suscepta
ac, derelictis sapientiae Graecae doctoribus, “multum telluris ac pelagi”
peragrans, alios conquirebat magistros: videlicet “stultos” miserosque
illos, qui exercebant in desertis aliam piane sapientiam. Animo sic
comprehendere coepit ea, quae numquam in cor hominis ascenderant, vera
nimirum, quae nec rhetores nec philosophi eum docere umquam potuissent. Qua
nova in sapientia is cotidie magis adolescebat tamquam mirabili in gratiae
curriculo: per precationem et mortificationem, per caritatis exercitationem
continuamque frequentationem Sacrarum Litterarum et Patrum doctrinae.
Cito exin ad ministerium est vocatus. Sed in famulatu etiam
animarum prudenti cum moderatione componebat indefatigabilem praedicandi
industriam cum solitudinis intervallis crebroque precationis interioris usu.
Pernecessarium enim hoc arbitrabatur principium esse “expurgationis animae”,
ut ipsa verbi nuntiatio confirmaretur semper per vitae “evidens exemplum”.
Pastor ita Basilius evasit fuitque simul secundum principalem nominis vim
monachus; quin immo numeratus sine dubitatione est maximos inter Ecclesiae
pastoresmonachos: species episcopi singulariter perfecta et insignis fautor
legumque lator monasticae vitae. Sua namque ipsius experientia valens plurimum
contulit ad christianorum communitates efficiendas “divino servitio”
omnino consecratorum atque in se onus recepit et officium easdem sacpius
invisendi et sustinendi. Ad suam vero earumque utilitatem mirandos seruit cum
eis sermones, quorum plures Dei ex beneficio scripti ad nos devenerunt.
Iisdem postea ex sermonibus plures legum latores monachatus -
in primis autem ipse sanctus Benedictus, qui Basilium suum habet magistrum - praecepta derivaverunt; ex illis similiter scriptis - recta obliquave via
cognitis - moti sunt magnam partem ii, qui tum in oriente tum in occidente
monasticam sunt vitam amplexi. His de causis existimant plerique institutum
principale istud, quod monastica est vita in totius Ecclesiae compage,
stabilitum multa esse in saecula potissimum a sancto Basilio aut saltem non
secundum propriam suam naturam definitum esse sine praecipuis illius partibus.
Ob mala vero et incommoda, ex quibus tunc temporis populus Dei
laborabat, permultum Basilio patiendum fuit. Ea tamen ipse candide indicavit
eorumque causas lucide amanterque denotavit, ut immensum reformationis opus
fortiter aggrederetur: opus - omni ceteroquin tempore persequendum omnique
novandum aetate - quod illuc nempe spectabat, ut Domini Ecclesia, “pro qua
Christus mortnus est, et super quam large Spiritum sanctum effudit”, suam ad
primigeniam redigeretur formam, ad illam videlicet directoriam ipsius
imaginem, pulchram quidem et puram, quam nobis Christi verba Apostolorumque
Acta tradiderunt. Quotiens meminit cum ardore effica-tique desiderio sanctus
Basilius temporis illius, quo “multitudinis credentium erat cor unum, et
anima una”. Industria autem elus ad reformationem attinens convenienter
simul perfecteque dirigebatur ad universas rationes ac partes et ambitus vitae
christianae.
Ex ipsa ministerii sui natura episcopus in primis est proprii
populi pontifex; ac populus ipse Dei ante omnia populus est sacerdotalis.
Nullo igitur pacto neglegere licet episcopo, revera Ecclesiae bonum curanti,
liturgiam sacram eiusque vim et ubertatem, pulchritudinem et “veritatem”.
Immo vero intra totum pastorale opus cura liturgiae congruenter obtinet
supremum locum ipsumque occupat quasi culmen ceterorum quorumlibet coeptorum;
etenim, quemadmodum Concilium Vaticanum II commonet, “liturgia est culmen ad
quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat”,
ipsiusque proin “efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio
Ecclesiae adaequat”.
Quarum rerum singularum piane sibi conscius erat Basilius; et
sic monasticarum legum institutor esse pariter sciebat precum descriptor. Ex
cunctis vero illius operibus trac in provincia peractis superest velut
hereditas pretiosa Ecclesiae omnium temporum anaphora ea merito, quae nomen
ipsius habet: insignis nimirum prex eucharistica, quae ab ilio retractata ac
locupletata censetur pulcherrimarum omnium ipsa pulcherrima. Nec tamen istud
sufficit. Nam primaria etiam compositio psalmodicae precis ad eum refertur
tamquam ad maiorem inter alios suum auctorem et artificem. Itaque propter
impetum, quem dederat Basilius, psalmodia - “spirituale thymiama” spiritus
populi Dei ac solacium _ plurimum in Ecclesiae a fidelibus est amata innotuit
que pueris et iuvenibus, doctis atque indoctis; prout ipse Basilius narrat,
“de nocte siquidem consurgit apud nos populus ad domum precationis, ... in
psalmodiae varietate nocte traduxere intermistis precibus”. Psalmos ideo,
qui in templis non secus ac tonitruo quodam personuerunt, “et domi
modulantur, et in forum circumferunt”. Studioso amore Basilius diligebat
Ecclesiam cumque sciret virginitatem eius ipsam esse illius fidem,
vigilantissimus fidei eiusdem integritatem custodiebat. Idcirco et debuit
fortiter contendere et potuit non adversus homines verum contra adulterantes
ipsum Dei verbum, id est omnem veritatis depravationem et depositi sancti
violationem a Patribus transmissi. Pugna autem eius nihil prae se ferebat
violentiae, cum vis esset amoris; perspicuitas ipsius nihil secum ferebat
arrogantiae, cum mansuetudo esset amoris. A principio ita-tue ad finem
ministerii sui nisus est, ut integra significatio formulae Nicenae
conservaretur de divinitate Christi “consubstantialis” Patri; item vero
pugnabat, ne Spiritus gloria minueretur, qui, cum crederetur “compiere
Trinitatem sanctam... particeps esse divinae ac beatae naturae”, numerandus
erat cum Patre et Filio necnon conglorificandus.
Etsi gravissimis se obiciebat vitae periculis, firmiter tamen
vigilabat Basilius et laborabat, ut Ecclesiae libertas custodiretur; verus cum
episcopus esset, principibus adversari nihil dubitabat, ut snum populique Dei
ius defenderet veritatis confitendae atque Evangelio obtemperandi. Sanctus
Gregorius Nazianzenus, qui illius contentionis narrat memorabilem quidem
eventum, probe nobis ostendit arcanam vim Basilii potentiae repositam sola
esse in ipsa nuntli elus simplicitate, in testificationis claritate, in
maiestate inermi dignitatis sacerdotalis.
Haud minore autem asperitate, quam adversus haereses
adhibuerat ac tyrannos, Basilius se gessit contra ambiguitates morumque
deformitates intra Ecclesiam, praesertim vero contra affectationem saecularem
bonorumque cupiditatem. Movebatur tunc, uti antea semper, eodem erga veritatem
et Evangelium amore; nam, quamvis rationibus diversis, ipsum tamen semper
Evangelium negabatur et repudiabatur tam per errores haeresiarcharum quam per
divitum cupiditates. Hac de re notabiles in exemplum sunt foci quorundam
illius sermonum: “"Vende quae habes et da pauperibus"; si non
occidisti, ut ais, neque adulterium commisisti, neque furatus es, neque contra
quempiam falsum testimonium dixisi; nihilominus tamen adhibitam in tris
agendis diligentiam tibi infructuosam eflicis, qui quod reliquum est non
adicias, quo solo possis in Dei regnum ingredi”
Qui enim secundum Dei praeceptum cupit proximum amare suum, “nihil amplius
quam proximus possidet”.
Ac multo quidem vehementius is tempore famis et siccitatis
cohortatur, “ne brutis animantibus videamur immaniores...; quae sunt
communia abdimus in sinu, ea quae multorum sunt possidemus soli”. Hoc est
accerrimum studium elus, animos simul turbane et pulcherrimum, et haec
cohortatio, ad Ecclesiam omnium aetatum directa, ut ipsa serio animo
Evangelium amplectatur! De quo Evangelio, unde praecipitur amor et ministerium
pauperum, Basilius non solum verbis istis testimonium reddidit, verum etiam
permagnis caritatis operibus, qualis fuit aedificatio ante moenia Gaesareae
immensi hospitli recipiendis egenis; quin immo vera illa fuit misericordiae
civitas, quae ab ipso nomen Basiliadis recepit, atque germanum documentum
unius evangelici nuntii.
Idem praeterea Christi amor eiusque Evangelii fecit, ut
tantopere sanctus Basilius cruciaretur ob Ecclesiae discidia ut-tue tanta cum
perseverantia, sperane contra spem, conquireret efficaciorem manifestioremque
communionem universis cum Ecclesiis. Etenim Christianorum discordia ipsam
obscurat Evangelii veritatem Christumque ipsum lacerat. Credentium partitio
opponitur unius baptismi virtuti, qui in Christo nos unum quiddam efficit,
immo unicam quandam mysticam personam; opponitur etiam supremae Christi
auctoritati, qui unicus est rex et cui omnes pariter subici debent; opponitur
tandem potestati et coniungenti eí5cacitati ipsius verbi Dei, quod unica
restat lex, cui credentes universi concorditer pareant oportet. Quapropter
Ecclesiarum divisio sic liquido directoque adversatur tum ipsi Christo tum
biblicae doctrinae, ut, e sancti Basilii sententia, sola via redintegrandae
unitatis esse possit nova omnium conversio ad Christum eiusque verbum.
Per multiplicem igitur ministerii sui exercitationem factus
est Basilius idem irle, quem fieri aliquando iussit omnes verbi nuntiatores:
videlicet apostolus et minister Christi, mysteriorum Dei dispensator, praeco
regni caelorum, forma et regula pietatis, oculus in corpore Ecclesiae, pastor
ovium Christi, medicus cum multa commiseratione, pater et nutrix, Dei adiutor,
plantator palmitum Dei, aedificator templi Dei. Et in trac industria atque
pugna - aspera, aerumnosa perpetua - suam Basilius obtulit vitam seque velut
holocaustum confecit. Obiit namque annos natus quinquaginta, laboribus ac
disciplina ascetica absumptus.
III
Summatim ita breviterque commemoratis vitae Basilii praecipuis
partibus ac rationibus eius christianae actionis necnon episcopalis operis,
convenire prorsus videtur, ut ex uberrima ipsius scriptorum hereditate saltem
maxime quacdam delibentur praecepta. Si quis enim ad illius se scholam
contulerit, lucem forsitan inde hauriat, quo melius qunestiones
difficultatesque huius nostri temporis tractet auxiliumque etiam afferat nobis
in praesens ac futurum tempus.
Non autem praeter rem agere nos videmur, si ab iis
proficiscimur quae de sanctissima Trinitate Basilius docuit. Quin immo nullum
certe melius inveniri potest principium, si persequi studemus ipsam eius
cogitationem. Quid praeterea magis se nobis suadet quidve magis vitae nostrae
prodesse potest quam mysterium ipsius vitae Dei? Num aliud ullum argumentum
maioris esse potest momenti maiorisque gravitatis in vita cuiuslibet hominis?
Loquimur de homine novo, qui ex intima sua natura ac vita huic mysterio
conformatur; loquimur de omni homine, sive novit istud sive minus; nam hominum
nemo est, quin a Christo Verbo aeterno et a Spiritu et in Spiritu vocatus sit
ad Patrem glorificandum.
Hoc est mysterium primordiale, id est sanctissima Trinitas,
siquidem nihil aliud est quam ipsum mysterium Dei, Dei unici, vivi et veri.
Realitatem huiusce mysterii sanctus Basilius firmiter
enuntiat: trias nominum divinorum, ut ipse aílirmat, tres hypostases
distinctas certo significat. Sed non minore cum firmitudine asserit absolutam
earum inaccessibilitatem. Quam dilucide conscius erat summus hic theologus
infirmitatis et insuíficientiae cuiusvis tractationis theologicae! Nemo, ut
set ipse, potest id facere pro rei dignitate, atque mysterii magnitudo superat
omnem sermonem, ita ut ne linguae quidem angelorum eo pertingere valeant. Est
ergo Deus vivus realitas immensa ut abyssus et inscrutabilis! Nihilominus
sanctus Basilius persuasum habet se “debere” loqui de ea ac quidem ante
omnia et magis quam de ceteris cunctis; et quippe qui credat loquitur; id-tue
agit vi ductus irrefrenabili amoris, obtemperatione iussis Dei, in
aedificationem Ecclesiae, quae non “satiatur eiusmodi auditionibus”.
Sed fortasse rectius dicitur Basilius, cum verus sit “theologus”,
potius cantare hoc mysterium quam de eo loqui. Cantat Patrem; qui est “omnium
principium, eorum quae exsistunt causa, radix viventium”, et potissimum “Pater
Domini nostri Iesu Christi”, Quomodo autem Pater praecipue ad Filium
refertur, ita Filius - Verbum, quod in sinu beatae Mariae Virginis factum est
caro - imprimis ad Patrem refertur. Hoc sane modo illum Basilius contemplatur
et cantat quasi “lucem inaccessam, potentiam ineffabilem, magnitudinem
finibus nullis circumscriptam, gloriam supermicantem “mysterii sanctissimae
Trinitatis, Deum apud Deum”, “imaginem bonitatis Patris, acqualis figurae
signaculum”, Solummodo trac ratione, confitens sine ambiguitate Christum
tamquam “unum sanctae Trinitatis”, Basilius eum aspicere valet - ex rei
veritate prorsus considerane - in exinanitione humanitatis ipsius.
Ille, raro quidem exemplo, inducit nos, ut quaerendo
perpendamus infinitum spatium, quod Christus emensus est; raro exemplo mentes
nostras intendit in profundum humiliationis eius, “qui, cum in forma Dei
esset, semetipsum exinanivit formam servi accipiens”, In sancti Basilii
doctrina Christologia gloriae nullatenus efficit, ut Christologia
humiliationis attenuetur; quin immo illa maiore cum vi declarat argumentum
illud primarium Evangelii, id est verbum crucis et scandalum crucis.
Haec profecto sunt lineamenta, illi assueta, sermonis de re
christologica, quatenus lumen gloriae sensum humiliationis revelat.
Obtemperatio Christo est verum “evangelium”, videlicet
prorsus singularis effectio redimentis amoris Dei, propter hoc ipsum quod - et
solum eatenus - is, qui oboedit est “unigenitus Dei Filius Dominus et Deus
noster... per quem omnia facta sunt”; atque ita eadem obtemperatio
infringere valet obstinatam inoboedientiam nostram. Dolores Christi, agni
immaculati, qui non aperuit os soum coram percutientibus se, momentum habent
et vim aeternam et universalem, quia scilicet is, qui passus est talia, est
“caeli terraeque conditor ac dominus, qui a creatura omni tam spirituali
quam in sensum cadenti adoratur, portane omnia verbo virtutis suae”; hoc
sane modo passio Christi violentiae nostrae moderatur iramque lenit nostram.
Crux demum reapse est nostra “spes unica”, non clades, sed
eventus salvificus, “exaltatio” et mirabilia triumphus tantummodo
propterea quod is, qui ei est affixus in eaque mortuus, “est Dominus noster
et omnium”, “per quem omnia tum visibilia tum invisibilia facta sunt, qui
vitam habet quemadmodum habet qui ei dedit Pater, qui potestatem omnem a Patre
accepit”; quo fit, ut mors Christi nos liberet a “timore mortis”, cui
omnes fuimus obnoxii.
A Christo “Spiritus sanctus processit, Spiritus veritatis,
gratia adoptionis, arrha futurae hereditatis, primitiae aeternorum bonorum,
vivifica potentia, fons sanctificationis, a quo omnis creatura ratione ac
mente praedita, viribus acceptis confirmata Patrem colit et aeternam ei
tribuit glorificationem”
Qui quidem hymnus Anaphorae sancti Basilii egregie et compendiaria ratione
partes Spiritus indicat in oeconomia salutis.
Spiritus enim, qui unicuique baptizato datur, in singulis
charismata operatur singulisque in memoriam revocat praecepta Domini; Spiritus
ipse universam animat Ecclesiam, disponit et vivificat donis suís eamque
totem in corpus “spirituale” et charismaticum redigit.
Exinde sanctus Basilius ad serenam contemplationem “gloriae”
Spiritus, arcanam et incomprehensibilem, ascendit, confitens eum esse supra
omnem humanam creaturam,
Regem ac Dominum, quia ab eo transformamur, ut consortes fiamus divinae
naturae, et Sanctum, quia ab eo sanctificamur. Basilius ergo, quoniam hoc modo
contulit ad fidem trinitariam enuntiandam Ecclesiae, etiamnum ad huius cor
loquitur eamque solatur, praesertim luculenta confessione Consolatoris eius.
Splendidissima vero lux mysterii sanctae Trinitatis non sane
officit hominis gloriae; quin immo quam maxime eam exaltat atque revelat. Nam
homo non est Dei aemulus, cui ineptus opponatur; neque Deo caret atque in
solitudine sua degit desperans; sed est repercussa Dei imago.
Quapropter quo magis Deus splendet, eo magis lumen eius in
homine refulget; et quo magis Deus celebratur, eo magis hominis dignitas
extollitur. Atque eadem trac ipsa ratione sanctus Basilius praedicavit hominis
dignitatem: considerane videlicet eam totem tamquam cum Deo coniunctam, id est
a Deo manantem ad eum ut ad suum finem spectantem.
Namque homo in primis ad Deum cognoscendum intellectum
accepit; ad legem vero eius implendam est libertate donatus. Atque solummodo
tamquam imago Dei homo naturae universae ordinem transcendit, “magis caelo,
magis sole, magis stellarum choreis honoratus (ecquod enim caelorum imago Dei
altissimi dictum est?)”.
Hanc autem ipsam ob rem, gloria hominis tota in trac ipsius
coniunctione cum Deo est posita.
Quapropter homo hanc dignitatem suam “regalem” eatenus
piene tuetur, quatenus imaginem Dei expressam in se retinet; atque idcirco
reapse sous solummodo erit, si cognoscat atque diligat eum, a quo intellectum
atque libertatem accepit.
Ante Basilium vero haec habet sanctus Irenaeus omnino egregia:
“Gloria Dei vivens homo, vita hominis visto Dei”, quasi dicat: homo vivens
est in se ipse Dei glorificatio, utpote pulchritudinis illius radius; sed
nullam habet “vitam”, nisi quatenus a Deo hauserit, personali quidem cum
ilio necessitudine. Quodsi huic deest officio, homo vocationem suam praecipuam
irritam facit, atque dignitatem suam opere negat atque dehonestat. Quid autem
est alind peccatum nisi hoc? Nonne Christus venit, ut gloriam huius Dei
imaginis, id est hominis, repararet atque restitueret, quam homo peccando
obscuraverat, corruperat, confregerat. Ob id ipsum, affirmat S. Basilius,
vocibus sacrarum Litterarum usus: “Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis, et usque adeo se ipsum depressit, ut factus sit oboediens usque ad
mortem, mortem autem crucis”. Quare, homo, “ex persoluto pro te pretto,
qualemcumque dignitatis tuae notionem accipe; ad pretium illud quo commutatus
es respice, tuamque agnosce dignitatem”. Dignitas ergo hominis tum Dei tum
crucis mysterio continetur; atque haec est doctrina Basilii circa homines seu
“humanismus” vel, quo simplicius dicamus, “humanismus” christianus.
Quare imaginis restauratio per unius crucis Christi virtutem
fieri potest. Nam elus “usque ad mortem oboedientia... facta nobis est
redemptio peccatorum, liberatio mortis in peccato, quod a saeculo est,
regnantis, reconciliatio cum Deo, virtus qua grati efficimur Deo et accepti,
iustitiae donum, societas sanctorum in aeterna vita regni caelorum hereditas”.
Atqui hoc, secundum Basilli mentem, idem est ac dicere omnia haec perfici
baptismi virtute. Hic enim quid est aliud uam salvificus eventus mortis
Christi, in quem inserimur celebratione mysterli? Etenim sacramentale
mysterium, quod est mortis eius “imitatio”, nos in eius mortem demergit,
ut Paulus scribi: “An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo,
in mortem ipsius baptizati sumus?”. Innixus igitur in arcana identitate
baptismi et paschalis Christi eventus, Basilius, Pauli vestigia sequendo,
docet baptizari nihil aliud esse quam vere crucifigi, id est cum Christo cruci
unicae eius aíligi, vere eandem ipsius obire mortem, sepeliri ipsius
sepelitione et idcirco resurgere ipsius resurrectione. Merito igitur ille ad
baptismum eadem gloriae nomina transfert, quibus crucem celebrat Quare “baptismus
captivis est redemptionis pretium, debitorum condonatio, mors peccati,
regeneratio animae, indumentum lucidum, sigillum quod conatu nullo frangi
potest, vehiculum ad caelum, regni conciliator, adoptionis donum”. EIUSDEM
In sanctu Baptisma: PG 31, 433 ab. Cfr. EIUSDEM Moralia, XX, 2: PG 31, 736 d;
et filius, quia Filium induit, arctissima necessitudine cum Unigeniti Patre
coniunctus, qui vere exinde eius pater factus est. Tam acriter mysterium
baptismale consideranti clarior fit Basilio ipse sensus christianae vitae.
Ceterum, quomodo comprehendamus hoc novi hominis mysterium, nisi animum
intendendo in nitidissimam hanc ipsius novam nativitatem divinamque virtutem,
quae per baptismum eum genuit? “Quid proprium Christiani?”, quaerit
Basilius; qui et respondet: “Generari denuo et aqua et Spiritu Sancto per
baptismum”. Nam solum eo, unde sumus, percipi potest quid simus atque illud
pro quo simus.
Cum sit nova creatura, Christianus etiam tum cum non est de re
piane conscius, novam vivit vitam; atque in imo sui, tametsi id in agendo
neget, in novam patriam transmigrat, quasi caelestis in terris, · siquidem
Dei opus est quam maxime et quam certissime efEicax, atque semper ali-tuo modo
excedit quidquid homo potest aut repugnare aut contra dicere.
Sine dubio oílicium est homini is - est autem ipsius
christianae vitae sensus, necessario cum baptismate necessitudinem habens - ut
id íiat irle, quod ipse est; ut nempe se adaequet cum nova ratione “spirituali”
atque eschatologica personalis sui mysterii, sicut sanctus Basilius dilucide,
ut moris est ei, ait: “Quae sit ratio aut vis baptismatis? Nempe ut
baptizatus et mente et sermone et actione mutetur, atque per virtutem sibi
datam fiat id ipsum, quod est illud ex quo natus est”.
Eucharistiam, qua christiana initiatio perficitur, sanctus
Basilius semper reputat arctissime cum baptismate coniunctam. Unicus enim cum
sit cibus novae baptizati condicioni conveniens, ad eius novam vitam
sustinendam aptus novasque vires alendas, cultus in spiritu et veritate, novi
sacerdotii exercitatio et perfectum novi Israel sacriíicium, sola Eucharistia
novam creationem, quae in baptismate fit, piene effcit et absolvit.
Quare mysterium est maximae laetitiae - nonnisi cantando licet
eius participes esse _ et infinitae, tremendae sanctitatis. Quomodo corpus
Domini tractet, qui in peccato est? Oportet sane Ecclesia, quae sacram
communionem ministrat, sit “sine macula et ruga, sancta et immaculata”;
semper nempe, mysterii quod celebrat bene conscia, se exploret, quo magis ac
magis “ab omni inquinamento et immunditia” se mundet.
Ceterum non licet ei a communione ministranda abstinere; nam
ipsum baptisma ad Eucharistiam, quae est ad vitam aeternam necessaria,
refertur, et baptizatorum populus ideo debet esse purus, ut sit Eucharistiae
particeps. Accedit quod una Eucharistia, paschalis Christi mysteríi verum
memoriale, efficere potest, ut memoria elus amoris in nobis vigeat. Ea igitur
causa est, cur Ecclesia vigilet; siquidem, nisi divina efficacitas hulus
incitamenti, continui et blandiscimi, eam moveret, nisi oculorum Sponsi sui in
se defixorum vim acutam sentiret, facillime ipsa immemor, torpida, infidelis
evaderet. Eo igitur concilio Eucharistia instituta est secundum Domini verba:
“Hoc facite in meam commemorationem”, coque concilio est celebranda.
Id dictitare sanctum Basilium non taedet: “in
commemorationem”, immo in perpetuam commemorationem, “ad indelebilem
memoriam”, ut “efficaciter memoriam illius, qui pro nobis mortuus est et
resurrexit”, exprimamus. Solummodo ergo Eucharistia, Deo providente et
donante, potest in cordibus custodire “sigillum” illius Christi memoriae,
quae urgens nos et refrenans, impedit, ne peccemus; eamque ob causam sanctus
Basilius ad Eucharistiam praecipue refert haec Pauli Apostoli verba. “Caritas
Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est,
ergo omnes mortui sunti et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non
sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuns est et resurrexit”. At quid est
pro Christo vivere - seu “Deo ex toto vivere” - nisi res ipsa foederis
baptismalis? Idcirco trac quoque ratione Eucharistia exsistit baptismatis
consummatio, cum sola det ex eo fideliter vivere eiusque gratiae virtutem ad
effectum continenter adducat.
Inde sanctus Basilius non dubitat frequentem, quin etiam
cotidianam communionem suadere: “Singulis enim diebus communicare, ac
participem esse sancti corporis et sanguinis Christi, bonum est et utile, cum
ipse dicat: "Qui comedit meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam
aeternam”.
Quis enim dubitat quin vitae continenter esse participem nihil
aliud sit quam multiplici ratione vivere”. Verus “vitae aeternae cibus”,
novae baptizati vitae nutriendae aptus, est, acque ac Eucharistia, “omne
verbum quod procedit de ore Dei”. Ipse sanctus Basilius hanc verbi Dei cum
corporis Christi mensa fundamentalem necessitudinem graviter statuiti nam et
Scriptura, etsi aliter, est, ut Eucharistia, divina, sancta et necessaria. Est
vere divina, ita insolita cum vi asseverat Basilius, “Dei” videlicet sensu
vero proprio-tue. Eam Deus ipse inspiravit, Deus confirmavit, Deus
pronuntiavit per hagiographos _ Moysen, prophetas, evangelistas, apostolos _
et praesertim per Filium snum ipsum, unum Dominum: sive in Vetere, sive in
Novo Testamento; varia quidem vehementia variaque revelationis plenitudine,
sine ulla tamen contradictione.
Scriptura igitur, cum sit re divina, etsi humanis verbis
expressa, summae est auctoritatis: fidei fons, secundum Pauli verbum
certitudinis plenae, non dubiae, non instabilis est fundamentum. Cum tota ex
Deo sit, tota est, minimis quo-tue ex partibus, immensi ponderis et digna,
quae maxime observetur. Quam ob rem Scriptura merito etiam sancta dicitur:
quemadmo dum enim Eucharistiam profanare horribile est sacrilegium, ita et
sacrilegium est aliquid in integritatem et puritatem verbi Dei moliri. Non est
ideo secundum humanas rationis categorias intellegenda, sed ex sua ipsius
doctrina, veluti “Dominum ipsum de eorum quae ab ipso dieta sunt
interpretatione interrogando”; nec de illis divinis scriptis, Ecclesiae
traditis in omne aevum, licet quidquam demere, neque quidquam iisdem addere;
de iis videlicet sanctis verbis loquimur, quae Deo semel in tempora cuncta
sunt enuntiata.
Prorsus recesse est animus in verbum Dei semper feratur
adorane et fidelis et amane. Ex ea potissimum et Ecclesia haurire debet ad
suum nuntium edicendum, ipsis Domini verbis ducta ne forte “inumana faciat
pietatis verba”.
Ad Scripturam denique Christianus quisque “semper et ubique”,
quodcumque init consilium, se revocare debet, “parvulus factus”,
efficacissima ex ea sumens infirmitatum suarum remedia, neque ullum quasi
gradum facere audens, nisi illorum verborum rumine collustratus.
Totum sancti Basilii magisterium est, ut diximus, vere
christianum “evangelium”, laetus nuntius salutis. Nonne gaudii plena atque
ipse fons gaudii est gloriae Dei confessio, quae in homine, eiusdem imagine,
refulget? Nonne mirabilia crucis victoriae nuntius, qua, “in magnitudine
misericordiae et multitudine miserationum Dei”, peccata nostra condonata
sunt, antequam ea nos patraremus? Quid iucundius quam nuntius baptismatis, quo
regeneramur, vel Eucharistiae, qua nutrimur, vel Verbi, cuius rumine
perfundimur? Sed ob hoc praesertim quod nec neglexit nec minuit potentiam
salutiferam atque transformantem operis Dei et “virtuum sueculi venturi”,
ab omnibus sanctus Basilius firmissime postulat absolutum amorem in Deum,
plenum absque ulla exceptione famulatum, perfectam vitam iuxta modum
doctrinamque Evangelii.
Namque, si baptismus est gratia - quin immo singularis gratia
quotquot eam sunt adepti, reapse acceperunt “facultatem” ac potestatem
placendi Deo”, et ideo “omnes pariter debent eandem baptismatis rationem
sequi”, videlicet “secundum Evangelium vivere”.
“Omnes pariter”, ait; non enim sunt Christiani secundi
ordinis, quippe cum non sint baptismata diversa et ipsa christianae vitae
ratio in uno baptismali foedere penitus contineatur.
“Secundum Evangelium vivere”, dicit ipse; quid revera est
hoc secundum sanctum Basilium? Hoc idem est ac contendere vehementi desiderio
omnibusque novis viribus, quibus quis praeditus est, ad conciliandam “Dei
gratiam” Hoc, exempli causa, idem est ac “non... divitem esse, sed
pauperem, iuxta Domini sententiam”, ut praecipua condicio eíliciatur eum
sequendi, sine vinculis et ut manifestetur, contra vigentem vivendi rationem
mundi, Evangelii novitas. Hoc idem est ac verbo Dei se omnino submittere,
respuendo “proprias voluntates”, dum oboeditur, Christi exemplo, “usque
ad mortem”.
Sanctus Basilius profecto haud erubescebat Evangelium, sed
persuasum sibi habens id esse Dei virtutem in salutem omni credenti, illud
integerrime annuntiabat, ut piene verbum esset gratiae atque fons vitae.
Praeterea Nos iuvat memorare sanctum Basilium, etiamsi
moderatius fratre sancto Gregorio Nysseno atque amico sancto Gregorio
Nazianzeno, Mariae vírginitatem celebrare, eam “prophetissam” appellare
eiusque desponsationem cum sancto Ioseph egregiis verbis ita comprobare: id
accidisse “ut et virginitas honori esset et matrimonium non contemneretur”.
In Anaphora sancti Basilli, quam supra diximus, laudes
praeclarissimae continentur adhibitae “sanctissimae, illibatae, super omnes
benedictae, gloriosae dominae Deiparae et semper Virgini Mariae”; “Mulieri
gratiae plenae totiusque universi laetitiae...”.
IV
Huius tam magni sancti Caelitis atque magistri nos omnes in
Ecclesia discipulos atque filios esse gloriamur; quapropter exempla eius
iterum meditemur eiusque praecepta reverentes audiamus, omnino parati eius
praecepta, consolationes, hortationes suscipere.
Hunc quidem nuntium praesertim ad nonnullos Ordines religiosos
virorum et mulierum dirigimus, qui sancti Basilii nomine et patrocinio
honestantur eiusque Regulam sequuntur, eos in trac fausta memoria monentes, ut
novo animorum ardore ad vitam asceticam et ad divinarum rerum contemplationem
incumbant, unde opera sancta abunde proficiscantur ad omnipotentis Dei gloriam
et Sanctae Ecclesiae aedificationem.
Haec ut feliciter eveniant, beatissimae etiam Virginis Mariae
maternum auxilium imploramus, dum, supernorum auspicem donorum ac
benevolentiae Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem vobis peramanter in
Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Ianuarii, in
memoria Ss. Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni, episcoporum et Ecclesiae
doctorum, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright 1980 © Libreria Editrice Vaticana
|