IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAM DILECTA*
VENERABILI DEI SERVO AUGUSTUS CZARTORYSKI
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - «Quam dilecta tabernacula tua,
Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. (. . .)
Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te» (Ps 84, 1-5).
Haec Psalmi 84 verba, quae Augustus Czartoryski elegit et scribenda fecit in
imagine primae Missae, historiam totius eius vocationis illustrant: historiam
scilicet eximiam, etiamsi aerumnosam, prius turbulentam deinde vero victricem.
Augustus, Polonus princeps, Lutetiae Parisiorum die II mensis
Augusti anno MDCCCLVIII, in exsilio, ortus est, ex parentibus Ladislao et Maria
Amparo, principi femina, filia reginae Hispaniae. Eadem in urbe prima
frequentavit curricula, a praeceptoris exemplo attractus, sancti videlicet
Raphaelis Kalinowski. Mox tamen Augusti valetudo deficere coepit, cui addebantur
spiritales varii generis difficultates. Etiamsi pater eum ad publicum honorum
cursum fortiter incitabat, iuvenis princeps desiderio ducebatur se Deo totaliter
vovendi. Anno MDCCCLXXXIII Lutetiae Parisiorum Ioanni Bosco obviam factus est,
suam reperiens vocationem ad naviter pauperibus serviendum. Ioannes Bosco tamen
valde cautum se ostendit. Augustus, XXIX annos natus, in novitiatum est
ingressus; Ioannes Bosco, quasi moriens, benedixit eius talare vestimentum.
Curricula deinde explevit philosophica et theologica, semper in precariis
versans salutis condicionibus. Die II mensis Aprilis anno MDCCCXCII Remopoli
sacerdos est ordinatus.
Subsequenti anno, vesperi diei VIII mensis Aprilis, in octava
videlicet Paschae, sedens in sedecula, olim a Ioanne Bosco adhibita, pie in
Domino obdormivit, XXXV vitae annis expletis. «Quam pulcherrimum Pascha!» die
Lunae confratri dixit qui ei assidebat, nesciens se extremum octavae diem in
para,diso celebraturum esse.
Corpus Augusti in Poloniam est translatum atque in crypta
paroeciali sepultum in loco Sieniawa, prope familiae sepulcra; eadem in
sacra aede Augustus primam fecerat olim communionem. Postea eius exuviae
translatae sunt in ecclesiam Salesianam Premisliae, ubi adhuc manent.
In historia vocationis Augusti semper adest, exemplari omnino
modo, discriminis officium, in oratione exercitum, consiliis moderatorum
spiritalium consideratis. Propriae ipsius vitae etiam erat illa consuetudo
spiritales magistros consulendi priusquam quodlibet caperet consilium.
Iuvenibus aetatis nostrae, qui saepe difficultatibus vexantur ut
Dei voluntatem intellegant eique oboediant, Augustus perspicuam discriminis
methodum ostendit. Eius enim vita verum exstitit «pro vocatione certamen ».
Constans in oblatione sui ipsius Deo, repetere consueverat: «Hic Dominus me
vocavit et hic Dominus me vult ».
Haec plena firmitas ad Dei voluntatem in fide persequendam
validum pro singulis christianis constituit nuntium. Arta praesertim cum Domino
in sacramentis et in precibus communio, constans in quotidiana opera exsequenda
officium atque dolorum angustiarumque fiduciosa tolerantia fidelibus e viam
quotidianam praebent in itinere ad sanctitatem, altam scilicet ordinariae vitae
christianae mensuram.
Sanctitatis Augusti fama, iam in celebratione exsequiarum
evidens, Processum ordinarium de eius vita eiusque virtutibus provexit, qui in
loco Albenga inter XIV diem mensis Februarii anni MCMXXI et VII diem
mensis Ianuarii anni MCMXXVII, rite est instructus. Die I Decembris mensis anno
MCMLXXVIII Nosmet Ipsi, omnibus iure necessariis recte expletis, ediximus hunc
Dei Servum theologales et cardinales ceterasque adnexas virtutes heroum in modum
exercitavisse. Die III mensis Septembris anno MCMXCIX Premisliae Inquisitio
dioecesana incohata est de coniecto miraculo. Die XX mensis Decembris anno
MMIII, Nobis adstantibus, Decretum est promulgatum super miraculo, quod eiusdem
Venerabilis Dei Servi intercessioni est adsignatum. Statuimus igitur ut
beatificationis ritus die XXV mensis Aprilis anno MMIV Romae perageretur.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam,
intra Missarum sollemnia, hanc protulimus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Michalik, Archiepiscopi
Premisliensis Latinorum, Alberti Geraldi Jaramillo, Archiepiscopi Medellensis,
Ioannis Cardinalis Sandoval Íñiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Severini
Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Ignatii Noguer Carmona, Episcopi
Onubensis, et Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, nec
non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustus Czartoryski,
Laura Montoya, Maria Guadalupe García Zavala, Nemesia Valle, Eusebia Palomino
Yenes et Alexandrina Maria da Costa Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Augusti Czartoryski die altera Augusti, Laurae Montoya die
vicesima prima Octobris, Mariae Guadalupe García Zavala die vicesima septima
Aprilis, Nemesiae Valle die vicesima sexta Iunii, Eusebiae Palomino Yenes die
nona Februarii et Alexandrinae Mariae da Costa die decima tertia Octobris in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in
posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV
mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 298-300
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana