IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
EXALTAVIT HUMILES*
QUIBUS BEATO IOANNI DIDACO CUAUHTLATOATZIN
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — «Exaltavit humiles » (Lc 1, 52).
Dei
Patris contuitus ad humilem indigenam Mexicanum se convertit, nempe Ioannem
Didacum, quem dono ditavit in Christo renascendi, beatae Mariae Virginis vultum
contemplandi et sociatam praestandi operam pro Americanae Continentis
evangelizatione. Ex quo aperte eruitur quam vera sint verba quibus Apostolus
Paulus divinam edocet methodum salutem peragendi: « Ignobilia mundi et
contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, ut non
glorietur omnis caro in conspectu Dei (1 Cor 1, 28-29). Hic beatus, cui
traditum nomen est Cuauhtlatoatzin, quod « aquila loquens» sibi vult, anno
circiter MCDLXXIV in loco Cuauhtitlan natus est, apud regnum vulgo Texcoco.
Adultus cum sit et matrimonio iunctus, amplexus est Evangelium et una cum uxore
baptismali aqua est ablutus, sibi proponens vivere sub lumine fidei et secundum
obligationes coram Deo et Ecclesia assumptas. Mense Decembri anno MDXXXI, cum
iter faceret ad locum Tlatelolco, in colle qui Tepeyac appellatur, apparentem
sibi vidit veram Dei Matrem, quae mandavit illi ut ab episcopo Mexicano peteret
templum in loco apparitionis aedificari. Sacer praesul, attentis indigenae
instantiis, evidentem miri eventus probationem ab illo requisivit. Die XII
mensis Decembris beatissima Virgo Maria Ioanni Didaco conspiciendam rursus se
dedit, eum solamine affecit et iussit ut in fastigium collis Tepeyac se
conferret, ibi flores colligeret et referret. Licet hiemale frigus et ariditas
Ioci obversarentur, beatus pulcherrimos repperit flores, quos in paenula posuit
Virginique tulit.
Haec autem praescripsit illi ut eos tamquam veritatis indicium episcopo
traderet. Stans coram illo, Ioannes Didacus paenulam aperuit floresque cadere
sivit; tunc in textura paenulae apparuit, mirabiliter impressa, imago Virginis
Guadalupensis, quae ab illo inde tempore facta est spiritale nationis centrum.
Constructo templo in "Dominae caelorum" honorem, beatus, summa compulsus
pietate, omnia reliquit et vitam impendit in parvum illud sacellum custodiendum
et peregrinos excipiendos. Sanctitatis viam in oratione et in caritate
percurrit, vim hauriens ex eucharistico Redemptoris nostri convivio, ex cultu in
Matrem Redemptoris, ex communione cum Sancta Ecclesia nec non ex oboedientia
sacris Pastoribus. Omnes qui noverunt eum splendorem virtutum, praesertim fidei,
spei, caritatis, humilitatis et contemptus rerum terrenarum sunt mirati. Ioannes
Didacus, in simplicitate cotidianae vitae, fideliter servavit Evangelium quin
respueret suam indigenam condicionem, prorsus conscius Deum discrimen stirpium
vel culturae praetermittere, et omnes invitare ut filii sui efficiantur. Hoc
modo beatus faciliorem reddidit viam qua indigenae gentes Mexicanae et Novi
Orbis congressionem cum Christo susciperent et cum Ecclesia. Usque ad supremum
vitae diem cum Deo ambulavit, qui anno MDXLVIII ad se vocavit eum. Eius
recordatio, quae ad apparitionem Dominae Nostrae a Guadalupe semper refertur,
saecula transcendit diversasque orbis regiones attigit. Die IX mensis Aprilis
anno MCMXC, Nobis coram editum est decretum «de vitae sanctitate et de cultu ab
immemorabili tempore Servo Dei Ioanni Didaco praestito ». Die VI mensis Maii hac
in ipsa Basilica sollemni praefuimus celebrationi in honorem Ioannis Didaci,
beati titulo exornati. Illis ipsis diebus hac in eadem Mexicana Archidioecesi
miraculum per eius intercessionem patratum est, cuius decretum prodiit die XX
mensis Decembris anno MMI. Amplectentes itaque faventem sententiam Patrum
Cardinalium et Episcoporum Nobis coram in Consistorio die XXVI praeteriti mensis
Februarii congregatorum, statuimus ut ritus canonizationis die XXXI mensis Iulii
anno MMII Mexicopoli perageretur.
Hodie igitur, in urbe Mexico, inter sacra hanc
ediximus formulam:
En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe
católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor
Jesucristo, de los Santos Apōstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber
reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer
de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santo al Beato
Juan Diego Cuauhtlatoatzin y lo inscribimos en el Catálogo de los Santos, y
establecemos que en toda la Iglesia sea devotamente honrado entre los Santos. En
el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.
Quae autem decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri,
contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
Datum Mexicopoli, die XXXI
mensis Iulii, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 801-803
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana