IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI HABET*
VENERABILI
DEI
SERVAE MARIAE ADEODATAE PISANI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui
diligit me (Io 14, 21). Ut quis vere discipulus Christi dici possit, non
sufficit tantum ut Dei legem cognoscat, sed amet et observet eam oportet.
Venerabilis Serva Dei Maria Adeodata Pisani divinam legem non solum cognovit,
verum etiam ad effectum propriae vitae eam perduxit, ita ut, evangelicas semitas
percurrens, perfecta facta sit Christi discipula, maximam attingens
consecrationem Deo summe dilecto.
Maria Adeodata Pisani a parentibus domino
Pisani Mompalao, nobili viro Melitensi, et domina Vincentia Carraro ortum
habuit Neapoli die XXVIII mensis Decembris anno MDCCCVI. Etsi parentes varias
experti sunt difficultates, ipsa optimam humanam et christianam recepit
institutionem sive ab avia sive in collegio Sanctae Mariae. Prae difficultatibus
politicis annis MDCCCXX-MDCCCXXI Neapolim vexantibus, pater eius in Melitam,
terram patriam, definitive redire debuit. Postea, annis nempe
MDCCCXXV-MDCCCXXVIII discriminibus in deterius ruentibus, Adeodata quoque et
mater eius Melitam petierunt, ubi Dei Serva vitam perrexit absconditam et Deo
deditam, statui matrimoniali saepe renuntians. Mundana fugiens, intensae
orationi, eleemosynis et exercitiis pietatis se dedit; eucharisticam
celebrationem cotidie participavit, intimam cum Christo Iesu amicitiam nutriens.
Docilis exstitit voluntati Divini Sponsi, qui ad vitam religiosam vocabat eam;
ita die XVI mensis Iulii anno MDCCCXXVIII, divitiis tituloque nobilitatis vulgo
« La Baronia di Frigenuini » relictis, monasterium ingressa est Monialium
Benedictinarum Sancti Petri in urbe Mdina, novitiatum incepit, quo expleto
religiosam emisit professionem. Deinde, die XXX mensis Iunii anno MCMXLVII,
dotibus vitaeque exemplo perpensis, abbatissa monasterii electa est. Simplicem
gessit vitam, proprio charismate Benedictino inspiratam; praesertim erga vitam
communem et regularem observantiam fidelitatem fovit, quas secundum spiritum
Benedictinum instaurandas contendit. Caritate eminuit erga Deum et proximos,
non autem minus diligebat omnes suas sincere sorores religiosas et pauperes
cotidie monasterium adeuntes. In propriis scriptis spirituales animi sensus
ardensque desiderium sanctitatis et Christo Domino oboedientiae ostendit. In
scripto cui titulus « Giardino Mistico dell'anima amante di Gesł e di Maria » singularem suam
mysticam cum Christo consuetudinem significavit. Ipsa enim, docilis et actioni
divinae prompta, censebat propriam animam vel animam omnium christianorum
spiritalem esse hortum id est « giardino mistico » in quo Christus, « divinus
hortulanus », varios excolebat flores virtutum, Deo offerendos currente
liturgico anno. Unde etiam liquet vitam Servae Dei Adeodatae constantem
virtutum exercitationem fuisse, nempe humilitatis, pietatis, virginitatis,
contemplationis, mortificationis, adorationis. Illa conspicitur praesertim uti
praeclara stella matutina, quae, tamquam exemplum pro omnibus christianis, in
caelo Ecclesiae Melitensis refulget. Isti christifideles adeunt illam ad
auxilium impetrandum pro familiis in difficultatibus versantibus et pace
carentibus.
Venerabilis Serva Dei Adeodata Pisani die XXV mensis Februarii anno
MDCCCLXXXV migravit in caelum. Cum vero eiusdem fama sanctitatis longe lateque
diffunderetur, die XVIII mensis Iulii anno MDCCCXCII prima habita est sessio
Processus Ordinarii canonizationis, quem secutus est Processus Apostolicus inter
annos MDCCCXCII-MDCCCXCVI. Praeterea Processus super miro habitus est annis
MCMIV-MCMVII. A Nobismet Ipsis die XXIV mensis Aprilis anno MMI eius heroicae
virtutes recognitae sunt eodemque die Nobis coram decretum super miro prodiit.
Deinde statuimus ut beatificationis ritus die IX mensis Maii hoc ipso anno,
occasione Nostri itineris pastoralis, in Insula Melita perageretur.
Hodie igitur
inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratris Nostri
Iosephi Mercieca, Archiepiscopi Melitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Georgius Preca, Ignatius Falzon et Maria Adeodata Pisani
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Georgii Preca die nona
Maii, Ignatii Falzon die prima Iulii et Mariae Adeodatae Pisani die vicesima
quinta Februarii in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quae ideo his constituimus
Litteris iubemus ut et in praesens et in posterum omne tempus suam sortiantur
vim ac plene valeant, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.
Datum in Insula Melita, die IX mensis Maii, anno MMI, Pontificatus Nostri
vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 317-318
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana