IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DOMINUS MEUS ET DEUS MEUS*
BEATARUM TRIBUUNTUR CAELITUM HONORES VENERABILIBUS
DEI
FAMULABUS IOSEPHAE A SANCTO IOANNE DE DEO RUANO GARCÍA
NECNON MARIAE
DOLOROSAE A SANCTA EULALIA PUIG BONANY
Ad perpetuam rei memoriam. — « Dominus meus et Deus meus » (Io 20.
38).
Fidei testificatio haec, qua divinitatem Christi agnovit Sanctus Apostolus
Thomas tum illius etiam dominationem, amoris quidem designat actum qui totam sui
ipsius importat deditionem, ad effusum usque si necesse est sanguinem.
Venerabiles pariter Dei Servae Iosepha a Sancto Ioanne de Deo Ruano García ac
Maria Dolorosa a Sancta Eulalia Puig Bonany vixere destinatae ad Christum maiore
libertate sectandum propiusque imitandum et redditae sic animosae ipsa illa
conscientia atque cognitione: supremum in martyrio contineri amoris erga Eum et
Ecclesiam testimonium. Ad Congregationem pertinebant Sororum Parvarum Senum
Derelictorum opusque suum explebant apud hospitium pro senibus in loco Requena
provinciae Valentinae. Quamquam antea iam eruperat religiosa vexatio,
ministerium tamen adiutorii tam animorum quam corporum humili fortique adfectu
persequebantur pro hominibus maxime desertis in quibus nempe vultum contuebantur
refulgentem Christi.
Die nono Iulii mensis anno MDCCCLIV nata Soror Iosepha a Sancto Ioanne de Deo
Ruano García est in oppido Berja intra archidioecesis Granatensis fines.
Congruenter illa instructa doctrinis ac moribus vota pronuntiavit temporaria
anno MDCCCLXXX ac perpetua post quinque annos. Amantissime suscepit senum
curationem hospitum illo in instituto ubi versabatur atque permagnam semper
exhibuit adversus Sorores suas religiosas bonitatem. Ante mortem etiam Antistita
fuit ipsa Domus Requenanae nominata.
Orta autem est Soror Maria Dolorosa a Sancta Eulalia Puig Bonany die xn Iunii
mensis anno MDCCCLVII apud Bergam dioecesis Celsonensis. Nuncupavit temporalia
vota anno MDCCCLXXXIX ac perpetua anno MDCCCXCII. Munus studiose ostiariae
absolvebat animique eminebat simplicitate ac prompta aliis serviendi voluntate.
Exardescente intestino bello communitatis Requenanae sorores coactae sunt a
minantibus ipsis rebellibus ut habitum exuerent religiosum, civilem induerent.
Venerabiles hae Dei Servae suam novissimae deseruerunt Domum una cum iuniore
Sorore Gregoria a Sanctis Innocentibus Pérez Mateo. Cum essent ipsae die VII
mensis Septembris anno MCMXXXVI uti religiosae sodales agnitae, prope ferriviae
stationem Requenae sunt a militibus comprehensae, in animo confugere habentes
tutiorem in locum, atque in valetudinarium tamquam carcerem coniectae. Eadem
vero nocte illa aliquanto longius ab urbe Requena translatae, postridie mane
apud urbem Buñol sunt interemptae. Maxima cum mentis tranquillitate binae
interierunt Venerabiles Dei Famulae Dominum ex fide sua invocantes suisque
carnificibus propriam condonantes mortem. At Soror Gregoria a Sanctis
Innocentibus Pérez Mateo una detinebatur cum illis graviterque dein vulnerata
evadere aegre salva potuit ac fieri propterea magnae auctoritatis et fiduciae
testis de suarum martyrio Sororum.
Augescente exin sine intermissione ipsius martyrii opinione, anno MCML-XXXXV
Praesul Valentinus beatificationis causam instituit sive declarationis martyrii.
Cunctis itaque ex iure normis completis, Nobis coram ipsis decretum prodiit
super martyrio die XVIII mensis Decembris anno MM eum inter alia decrevimus
aequabiliter ut beatificationis ritus Romae perageretur die XI Martii mensis
anno MMI, additis eodem ceteris Dei Servis Iosepho Aparicio Sanz et aliis fidei
testibus, qui eadem furente in Ecclesiam odii plenissima adgressione
interciderunt.
Hoc proinde die ipso laetantes summopere Nos ante Populi Dei atque Cleri
Catholici concursum frequentissimum hanc iuvit venerabundo animo proferre
beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi
Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis,
et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda
Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Has praeterea edi iussimus Litteras eadem super iucundissima re quas in
posterum omne tempus vim suam habere et exserere nimirum volumus, contrariis
quibuslibet causis rebusve haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Martii, anno Domini
bis millesimo et primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, pp. 103-105
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana