IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
INTER SACRAS*
TEMPLUM PAROECIALE SANCTI RUFILLI, QUOD IN OPPIDO FORO
POPILII
VULGO «FORLIMPOPOLI» INTRA FINES FOROLIVIENSIS-BRITTINORIENSIS DIOECESIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Inter sacras aedes Foroliviensis-Brittinoriensis
dioecesis merito celebratur templum paroeciale Sancti Rufilli in oppido Foro
Popilii vulgo «Forlimpopoli» exstans, ubi pie servatur corpus memorati Dei
viri, qui primus Episcopus fuit antiquae Foropopuliensis Ecclesiae, nunc Sedis
titularis. Constat insuper idem templum esse quendam fontem religiosae vitae
illius communitatis necnon centrum operum pastoralium et caritatis praesertim
pro senibus atque egenis. Qua re, cum Venerabilis Frater Vincentius Zarri,
sacrorum Antistes eiusdem dioecesis, litteris die XXX mensis Augusti hoc anno
datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut memoratum templum titulo
ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae
documentum istis dilectis Foropopuliensibus filiis cupientes praebere, eius
Praesulis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur
piane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad
Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, cunctis factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Minime
vero dubitamus quin concessus honor in spirituale vertat bonum fidelium templi
omniumque simul eorum qui per proximum Magni Iubilaei annum illud visitabunt.
Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die XXIX mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri
vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, p. 315
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana