IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CLERUS AC POPULUS
BEATUS IOSEPHUS VAZ, PRESBYTER, PATRONUS APUD DEUM
ARCHIDIOECESIS GOANAE ET DAMANENSIS IN INDIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Clerus ac populus insignis archidioecesis
primatialis Goanae et Damanensis in India impenso cultu prosequuntur beatum
Iosephum Vaz, presbyterum, qui ministerio et exemplo sanctae vitae singularis
fuit nuntius ac testis Evangelii, quod in Asiae fines magna sollicitudine
propagavit. Qua re ductus, Venerabilis Frater Radulfus Nicolaus Gonsalves,
Archiepiscopus eiusdem Sedis itemque Patriarcha Indiarum Orientalium, communia
vota excipiens, electionem beati Iosephi Vaz, presbyteri, in Patronum apud Deum
archidioecesis suae rite probavit atque, litteris die XVI mensis Iunii hoc anno
datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis
constituendis et ad normam Instructionis « de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis », n. 30, ab hac Apostolica Sede
confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Pastoris preces audire, cum
constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse,
ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa, qua
fungimur, potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum beatum
Iosephum Vaz, presbyterum, Patronum apud Deum archidioecesis Goanae et
Damanensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis
secundum rubricas consequentibus. Quod faustum ac felix sit cunctis carissimis
filiis istius Ecclesiae, qui de tanto suo illustri concive merito gloriantur.
Denique volumus has Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in
posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii,
anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana