VENERABILI DEI SERVAE ANNAE SCHÄFFER
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Amare et dolere necnon, cum Deus volet, mori meum
est desiderium ».
Sententia haec omne vitae patientis consilium itemque sanctitatis arcanum
Venerabilis Dei Servae Annae Schäffer complectitur, quae crucis vitam tenens,
cunctis significavit in adversa quoque valetudine pulchrum esse Iesum sectari et
animarum saluti Christique regno in terra aedificando cooperari.
Anna Schäffer die XVIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXII in pago
Mindelstetten, Ratisbonensis dioecesis, humilibus parentibus orta est. Inde
a pueritia facile quietumque ingenium demonstravit, ad precationem
oboedientiamque pronum. XI annos nata, sacram Eucharistiam recepit, quae eius
gaudium fuit eiusque vis. Ut dotem sibi compararet, ad aliquod institutum
religiosum ingrediendum necessariam, varia nonnullas apud familias obivit opera.
Anno MCMI gravissimus intervenit casus, qui initium fuit eius aerumnarum.
Cecidit namque in aheneum ubi aqua fervebat ipsaque graviter et irreparabiliter
crura perussit. Curata est, at nullo bono exitu, immo ita in peius vertit
valetudo ut e lecto ab anno MCMII surgere non posset. Postquam principio
reluctata est, suam porro condicionem accepit atque suum morbum in coniunctionis
cum Deo apostolatusque instrumentum immutavit. Una cum matre, cui erat nomen
Teresiae Forster, ac sorore in egestate vixit, parocho iuvante, qui eandem
spiritaliter quoque moderabatur. Quamvis e lecto surgere non posset, totum diem
auxilium ferebat vestimenta suendo et acu pingendo. Cotidie sacram Eucharistiam
recipiebat ad eandemque animum colligens se comparabat, plane sibi conscia Iesum
esse magistrum qui eam de voluntate Patris facienda cruceque baiulanda docebat.
Usque ad homines complures suscipiendos parata, eosdem cohortabatur et solabatur
qui cotidie ipsam convenire solebant atque apostolatum hunc cum precationis,
sacrificii, sui doloris oblationis apostolatu iugavit. Fidem caritatemque per
Dei timorem, peccati odium, apostolicum studium, desiderium hominum peccata
reparandi testificata est. In acerbissimis quoque probationibus, interiorem
quietem, tranquillitatem et erga Deum providentiamque fiduciam servavit. Spe
sustentata, bona aeterna concupivit atque prudenter perseveranterque subsidia ad
ea adipiscenda adhibuit. Eius omnis habitus, species, mos coronam quandam
magnarum virtutum ostendebant, quas per continuatam sui dominationem, patientiam,
humilitatem, animi facilitatem, bonitatem adepta est. Cum eius valetudo
imbecillior fieret, usque dum silens re esset hostia, die V mensis Octobris anno
MCMXXV diuturnis aerumnis purificata de hoc mundo demigravit. Sanctitatis fama,
quam ipsa vivens obtinuit, magis ac magis increbruit; Ratisbonensis ideo
Episcopus anno MCMLXXIII beatificationis canonizationisque Causam incohavit. Die
II mensis Iulii anno MCMXCV Nos declaravimus Ipsi Dei Servam heroum in modum
virtutes exercuisse. Exinde Nobis coram die III mensis Iulii anno MCMXCVIII
decretum super miro prodiit, eius intercessioni adscripto. Statuimus idcirco ut
beatificationis ritus die VII mensis Martii anno MCMXCIX Romae ageretur. Hodie
idcirco in Basilica Petriana, inter Missarum sollemnia formulam bane protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Caíiizares Llovera, Archiepiscopi
Granatensis, Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, et
Manfredi Muller, Episcopi Ratisbonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Vincentius Soler et sex Socii, Emmanuel Martin Sierra,
Nicolaus Barré et Anna Schäffer Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque
festum: Vincentii Soler et sex Sociorum, et Emmanuelis Martin Sierra die quinta
Maii; Nicolai Barré die vicesima prima Octobris; et Annae Schaffer die quinta
Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Commendabilis haec mulier insignes pietatis patientiaeque dedit testificationes,
quae non modo suam religiose toleravit infirmitatem verum et per earn mirificum
apostolatum explicavit. Spectata illius exempla magno sint hominibus qui nunc
sunt documento firmoque subsidio, quo expeditius faciliusque sustineant
difficultates et, si forte, aegrotationes.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse,
contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Martii,
anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana