VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ANNAE MOGAS
FONTCUBERTA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ambulate in dilectione, sicut et Christus
dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis ablationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis» (Eph 5, 2).
Christi exemplo pellecta est Maria Anna Mogas Fontcuberta, quae studiose
viam caritatis sacrificiique decucurrit atque Evangelii lumen in suae aetatis
societatem transfudit, vitam suam impendens, ut iuvenes institueret et aegrotos
pauperesque iuvaret.
Domini haec fida discipula in oppido Corró del Vail die XIII mensis Ianuarii
anno MDCCCXXVII, e Laurentio Mogas et Magdalena Fontcuberta orta est, mox
pupilla relicta. Eandem Barcinone in sua recepit domo dives piaque matrina
Baptismi; quam ita apposite instituit, ut praecipuum locum in societate occupare
posset. Ea autem mundum relinquere maluit Deoque se consecrare, pauperibus
serviendo. Devictis namque familiaribus renuentibus, anno MDCCCL in oppido
Ripoll, Vicensis dioecesis, sese duabus Capuccinis religiosis mulieribus
applicavit, quae ad illius temporis leges extra claustrum versabantur, quaeque
P. Iosepho Tous y Soler moderante, parvam communitatem ad pauperes puellas
educandas condiderant. Huic Institutioni cum praeesset, totum inceptum
servavit, et ipsum in Catalonia et Castella firmandum et dilatandum curavit.
Humiliter, Providentiae Divinique Pastoris Matri fidens, magnas difficultates
superavit, socias in dies frequentiores curavit, ac, magistrae adepta diploma,
perite et fructuose alumnas erudivit. Vita functo P. Tous et Instituto diviso,
ex una eius parte Dei Serva Congregationem Sororum Tertiariarum Franciscalium
Matris Divini Pastoris condidit, quam Toletanus Archiepiscopus comprobavit.
Constitutiones scripsit, vitam activam et comtemplativam promovit. Religiosas
vocationes, apostolica opera, novas domus extruendas, curavit. Sociatam operam
Ecclesiae pastoribus praestitit ipsaque pro Dei Regno propagando et Instituto
prolatando laboravit. Ob oculos sancti Francisci Assisiensis habens vitam,
multum oravit, in paupertate vixit laeta, Crucem adamavit, animarum saluti
studuit, in Sorores alumnasque matris animum vertit et merito mater pauperum
habita est. Ad finem usque suarum Sororum sollicita fuit de sanctitate. Virgo
prudens, vigilans divinum Sponsum exspectavit, qui ad se eam vocavit die III
mensis Iulii anno MDCCCLXXXVI. Sanctitatis famam viva ac mortua obtinuit, ideo
Matritensis praesul anno MCMXLIX beatificationis canonizationisque causa
incohavit. His perfectis a iure praescriptis, Nos Ipsi, die XV mensis Decembris
anno MCMXCIV, declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales,
cardinales iisque adnexas exercuisse. Nobis coram, die XXV mensis Iunii anno
MCMXCVI, decretum super mirum prodiit, quod in oppido Badalona in Hispania anno
MCMLIII evenit, Venerabilis Servae Dei intercessioni adscriptum. Statuimus
igitur ritus beatificationis ut Romae celebraretur die VI mensis Octobris
eiusdem anni.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum
Ioannis Nowak, Episcopi Siedlecensis, Desmondi Connel, Archiepiscopi
Dublinensis, Antonii Mariae Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, et Mariani
Jaworski, Archiepiscopi Leopolitani Latinorum, necnon plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Lewoniuk et duodecim sociorum, Edmundus
Ignatius Rice, Maria Anna Mogas Fontcuberta et Marcellina Darowska, Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Lewoniuk et duodecim
sociorum die vicesima tertia Ianuarii; Edmundi Ignatii Rice die quinta Maii;
Mariae Annae Mogas Fontcuberta die sexta Octobris; et Marcellinae Darowska die
quinta Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana