Ad perpetuam rei memoriam. – Exoptatus quidem alter hic pastorales Nostrae
peregrinationis Peruvianae dies maiore quodam illuxit caeli terraeque splendore,
cum ortus de sacrato hoc solo alius isque novus sanctitatis christianae decor
immensa Caelitum Beatarum esset agmina ingressurus, unde merito honoraretur
Peruvianus omnis populus, Ordo ipse Dominicianus laetaretur nimirum et
universalis per orbem Ecclesia Dei valde profecto in vitae religiosae
precatoriae contemplativae debita aestimatione confirmaretur. Non minore tamen
oportet gloriae sanctae titulo iam haec urbs Arequipensis exsultet quam,
nationis humus secundam magnitudine, Nos acti peregrinatoris pii studio libentes
invisimus quamque pridem cuiusdam filiae sanctimonia tum Ecclesiae Catholicae
tum Dominicianae familiae non suo dumtaxat tempore collustravit, verum hac
etiam recentiore aetate exhilaravit et cohonestavit factis exemplisque
sanctitatis quae in hodiernum Beatificationis ipsius ritum gaudentibus cunctis
evaserunt. Quippe de Serva Dei loquimur Anna ab Angelis Monteagudo, Moniali
professa Ordinis Sancti Dominici, quae hic Arequipae progenita hic pariter viam
vocationis suae alacriter adgressa atque opera multiplicia virtutum persecuta
iam non modo iuxta Sanctam Rosam Limensem conspicua fulget inter beatas
Americarum mulieres Dominicianas sed primum obtinet lοcum inter Moniales ipsas
Dominicianas contemplativae ibidem deditas vitae. Parentibus ea probis nata est
die vicesimo sexto Iulii mensis anno millesimo sexcentesimo secundo, videlicet
Sebastiano Monteagudo ac Francisca Ponce de León. Vixdum tertium aetatis agens
annum religiosi instituti rationem praegustavit apud Sanctae Catharinae
coenobium, architectura ipsa arteque propria illustre, veluti puella inibi rite
educanda quae vicissim primis ab initiis permovebatur eiusdem praeclarae domus
disciplina atque austeritate. Divino decem post annis instinctu nuptias firmiter
a parentibus solito more constitutas detrectavit; quin immo domo tandem eundem
in salutis suae portum confugit nec a resistentibus vehementer familiaribus
suis de constanti abduci potuit proposito complectendi penitusque illam
complendi iam liquido cognitam Dei ipsius voluntatem. Novicia sic demum effecta
additum nomini suo titulum accepit «ab Angelis» atque curriculum primae
institutionis prometo plane animo intravit summa sanctitatis fastigia principio
iam adfectans sibique ante oculos Christum collocans supremam vitae suae normam,
cui religiosa subsequenti anno vota nuncupans totam sese in perpetuum tradidit.
Cum nullum deinceps munus domesticum humile quamvis et absconditum recusaret,
destinata suo tempore est ad sacelli rerumque sacrarum cotidianam curationem,
quo in opere pietas eius eucharistica confestim eminuit necnοn perdiligens
Sanctorum veneratio. Transiit autem inde ad noviciarum magistrae officium atque
post quadraginta tres nata annos, persuadente loci episcopo, in Antistitam domus
a monialibus adlecta amplum prae se repperit bonorum operum campum
praestantiumque virtutum quibus Deo adspirante luculenter excelluit. At non
intra claustrorum tantum moenia caritatem christianam dispensabat sui oblita et
sedulo operabatur et morum integritate sancta coruscabat, verum foris quoque
Populum Dei huius amatissimae civitatis Arequipensis, quantum quidem umbratilis
patiebatur vitae forma, erudiebat nunc consiliis prudentibus ac fovebat nunc
illustribus omnino supernae fidei exemplis doctrinisque solidae veritatis. Porro
perinde atque universis in animabus Deo omnipotenti acceptissimis contingere
adsolet, nec huic quidem Annae ab Angelis reliquam per vitam defuerunt simul
criminationes et insectationes extrinsecus immotum ob eius disciplinae ac
reformatiοnis cοntinuatae studium, simul aegritudines ixtrinsecus omne genus
ipsaque demum insanabilis caecitas: quas tamen res adversissimas singulas pro
magnitudine suae cum Domino Crucifixo amicitiae atque internae firmitatis
paulatim supervasit tamquam aurum in fornace comprobata. Exemplar ita Sancti
Fundatoris Dominici de Guzmán quam plenissime in sese perficere implereque
contendit singulari prorsus cultu extremae paupertatis demississimae
oboeditionis angelicae usquequaque castitatis. Quos praeterea mores sanctos
oratio perennis rerumque meditatio supernarum nutrivit, dum per septuaginta
prope annos religiosae vitae ad aeternum sese convivium comparans animum
intimuni sacrificiis cotidianis purificat, immo et cruciatus corporis toleranter
omnino perfert decem continuos annos ac puram se hostiam Deo exhibet pro
terrenis hominum necessitatibus necnοn ipsis animabus remunerationem
sempiternam etiam praestolantibus. Mane tandem decimo mensis Ianuarii die anno
millesimo sexcentesimo octogesimo sexto longinquum suum monasticae
conversationis emensa est cursum, annos nata octoginta quattuor atque virtutum
sertis exemplorumque insigniter redimita. Perhonorificum eam totius huius urbis
Arequipensis consecutum est funus cultusque pientissimus ad hosce usque dies
haud imminutus erga ipsam perstitit. Tantus immo obtigit statico ei honor inter
fideles atque Ecclesiae ministros ut ipso obitus illius anno loci Ordinarius
processum institui iusserit informativum, cuius tamen acta cum Romam deinde
perferrentur alto videnter mari interea interiisse. Nihilo autem minus, quando
sanctimoniae fama circa eam perpetuo viguerat saeculorum decursu atque exeunte
superiore saeculo unum denique processus eiusdem exemplum emerserat, novus
constitutus est anno millesimo nοngentesimo altero processus de famae
continuatione deindeque causa ipsa apud Sacram Rituum Congregatiοnem die decimo
tertio mensis Iunii anno millesimo nongentesimo decimo septimo est introducta
apostοlicaeque inquisitiones sex post annis absolutae. Die vero octavo
Februarii anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto accidit de virtutibus
eius Congregatio quae dicebatur Antepraeparatoria quam secundum novum Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum ordinem secuti sunt varii Consultorum
congressus donec tandem Decessor Noster immortalis memoriae Paulus Sextus
decretum edi voluit edicique simul die vicesimo tertio mensis Maii Anno Sancto
septuagesimo quinto constare videlicet de virtutibus theologalibus necnοn
cardinalibus earumque adnexis quas Serva Dei Anna ab Angelis Monteagudo heroum
in modum exercuisset. Nos proinde ipsi die quinto mensis Februarii anno
octogesimo primo in audientia Venerabili Fratri Nostro S. R. E. Cardinali
Praefecto Congregationis pro Causis Sanctorum concessa sententiam iam captam in
coetu plenario Patrum Cardinalium de miraculo ad ipsam hanc Beatificationem iure
postulato riteque comprobatο Nos vicissim prompti habuimus ratam
confirmavimusque. Agitur scilicet de rapida perfecta ad mortemque usque duratura
sanatione Dominae Mariae Verge de Jarrin, matris familias eadem hac in Arequipa
urbe natae, quae laboraverat gravissimo adeno-carcinomate non solum uteri
corpus plane efficiente verum et per relique organa pelvica late disperso
quaeque, desperantibus prorsus cunctis a curatione medicis, sere
deprecationibus Annae ab Angelis commendaverat cuius proin caelesti interventu,
mirantibus pariter iisdem medicis, ne duorum quidem dierum intervallo sine
ulla alia therapia in melius primum restituta deinque adeo radicitus est sanata
ut mense ipso subsequenti ad domestica munera implenda visa sit idonea ac plus
triginta inde annos vixerit illius maligni morbi piene expers. Peropportuna
demum hac oblata Nobis occasione pastorales itineris ad Ecclesiam Peruvianam,
quam tantopere Anna ab Angelis sanctitate Dominicianae suae vitae condecoravit,
in animum sic induximus medio nempe in illo itinere et invisere natalem eius
urbem et ritum Beatificationis praesentes peragere. Hodie igitur mane inter
Eucharistici Sacrificii Sollemnia adstantibus innumerabilibus ferme Ecclesiae
administras ac fidelibus, post Liturgiam nempe Verbi excipientes tum petitionem
Venerabilis Fratris Ferdinandi Vargas Ruiz de Somocurcio Archiepiscopi
Arequipensis tum brevem vitae Servae Dei virtutumque et operum narrationem
suscepimus Beatificationis hanc formulam Hispana lingua sollemniter
pronuntiandam: «Nos, acogiendo el deseo de nuestro hermano, Fernando Vargas
Ruiz de Somocurcio, Arzobispo de Arequipa, y de muchos otros hermanos en el
episcopado, y de numerosos fieles; después de haber oído el parecer de la
Sagrada Congregación para las Causas de los Santos, declaramos con Nuestra
Autoridad Apostólica que la Venerable Sierva de Dios, Ana de los Angeles
Monteagudo, puede ser, de ahora en adelante llamada Beata, y que se podrá
celebrar su fiesta en los lugares y del modo establecido por el derecho, el día
diez de enero, día de su nacimiento para el cielo. En el nombre del Padre, y del
Hijo y del Espíritu Santo». Preces subinde novae huius Beatae Caelitis nomine
Deo fudimus eam pie implorantes; paenitentiam ipsius et contemplationem,
amorem erga proximos et perseverantem fidelitatem verbis propriis
commemoravimus atque cum universa ecclesiali communitate Peruviana summopere
sumus laetati novo de hoc documento sanctitatis intra eam novoque simul
incitamento ad bona christianae vocationis fidelius usque avidiusque
persequenda. Ad extremum vero hasce Litteras ipsas confici voluimus, perpetuas
huius rei singularis testes, atque omnia per eas sic edicta et statuta firma
esse foreque iubemus in posterum tempus contrariis quibuslibet rebus haudquaquam
obsistentibus.
Datum Arequipae in Peruvia, sub anulo Piscatοris, die altero mensis Februarii
festo in die Praesentationis Domini, anno millesimo nongentesimo octogesimo
quinto, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana