Ad perpetuam rei memoriam. – Qui Beatissimam Virginem,
Christi Matrem, semper ceu alteram consuevimus habere parentem, nullam sane
occasionem praetermittimus, e qua tantae Matris honor in Ecclesia augeatur,
nempe in eius Filii ac Redemptoris nostri decus et gloriam. Praeterquam quοd
enim Maria exstitit Filii sui venerabile templum, est etiam filiorum suorum,
quotquot eam colunt, tegmen, praesidium, auxilium. Qua re, cum Venerabilis
Frater Iosephus Vrana, Administrator Apostolicus Olomucensis, suο, sacerdotum
atque fidelium nomine petierit ut sanctuarium B. M. V. caelo receptae sacrum,
quod est in loco Svatı Hostın, in sua dioecesi, titulo Basilicae Minoris
honestaretur, Nos ratione habita sive nobilitatis structurae eiusdem templi,
sive reliquiarum Sanctorum, quae summa religione ibi custodiuntur, sive maxime
pietatis egregiae erga Christum eiusque beatissimam Matrem, in quam pοpulus
totius Moraviae regionis fertur more filiorum; bene fieri censuimus, si admotae
expostulations concederemus. Qua re, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro
Sacramentis et Cultu Divino statuit factis olim a Nobis potestatibus, placet
templum B. M. V. caelo receptae, quod est in loco Svatı Hostın, de quo mentionem
fecimus, titulo Basilicae Minoris honestari, cum iuribus et privilegiis
consequentibus, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris»
expetit, die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Contrariis nihil obstantibus.
Ceterum, oblata occasione, tum Christifideles paterne hortamur ut impigri stent
in fide atque virtute, tum caelestem Matrem humili prece in vota vocamus, ut
quemadmodum actis saeculis, ita et nunc filiis assit praesentissimo auxilio.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX
mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXII, Pontificates Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card.
CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana