IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MARTYRES ID EST
CATHEDRALE TEMPLUM ARCHIDIOECESIS S. CRUCIS DE SIERRA,
IN
BOLIVIA, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Martyres, id est eos, qui
vitae testimonio Christi fidem confirmaverunt, honorari a fidelibus et
invocari, id quidem semper in more atque consuetudine Ecclesiae catholicae fuit,
iam inde a primaeva christianae religiones aetate: non solum enim sunt illi
amici dilectissimi Christi, qui se promisit eos confessurum esse apud caelestem
Patrem, qui eum confessi essent coram hominibus (cf. Matth. 10, 32), sed etiam
solleciti christianorum patroni, ad hominum preces accipiendas proclives. Qua
re, cum Venerabilis Frater Aloisius Rodriguez Pardo, Archiepiscopus Sanctae
Crucis de Sierra, suo ac suorum fidelium nomine, id ab hac Apostolica Sede
petierit, ut cathedrale templum Ecclesiae suae ad dignitatem Basilicae Minoris
eveheretur, Nos, re bene reputata, esse nempe illud et maiestate, et arte, et,
quοd maximum est, pietate illustre, quae ibi impense colitur erga Deum eiusque
Matrem, atque singulari ratione erga S. Laurentium Martyrem, cui templum est
dicatum; bene fieri censuimus, si admotis precibus concederemus. Quae cum ita
sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de
re egit, placet sacram aedem cathedralem archidioecesis Sanctae Crucis de
Sierra, in Bolivia, titulo ac dignitate honestari Basilicae Minoris, factis
nempe iuribus atque liturgicis concessionibus talium templorum propriis, modo
servata sint quae decretum «De titulo Basilicae Minoris» requirit, die VI datum
mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum optamus
idque precibus a Deo petimus, ut auctus templi honor ad altiοrem quoque stimulet
animorum virtutem.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXV mensis Novembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana