IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
INTER AUGUSTISSIMA
TEMPLUM CATHEDRALE DIOECESIS MAZARIENSIS
AD HONOREM
BASILICARUM MINORUM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter augustissima Siciliae
Insulae tempia cathedrale illud annumerandum est, quod, antiquitate venerabile,
arte pulcherrimum, religione sanctissimum, Mazarae surgit, Domini Nostri Iesu
Christi Transfigurationi sacrum: mole enim, elegantia, monumentis, Reliquiis
longe praestans, praestantius faciunt intemerata christifidelium fides ac
sancta religio. Quare, cum Venerabilis Frater Constantinus Trapani, Episcopus
Mazariensis, iam ab hic Apostolica Sede suo suorumque cleri ac fidelium nomine
petierit ut sacra illa aedes ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos,
tum ad ipsius templi laudes respicientes, tum ad fidelium pietatem, quam per hoc
ali et accresci confidimus, tum ad Christi Salvatoris gloriam, quae inde
manabit, admotae expostulationi libenti animo concedimus. Iis ergo probatis,
quae Sacra Congregatiο pro Sacramentis et Cultu Divino, factis οlim a Nobis
facultatibus, hic de re statuit, templum cathedrale Mazariense,
Transfigurationi D.N.I.C. dicatum, Basilicis Minoribus auctoritate Nostra
accensemus, datis nempe iuribus quae ad tempia huiusmodi pertinent, cum
Liturgicis concessionibus rite competentibus, modo ea servita sint, quae per
Decreturn «De Titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii, anno
MDCCCCLXVIII factum. Contraries nihil obstantibus. Quοd Dei benignitate et
gratia bonum, faustum fortunatumque sit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVIII mensis Maii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana