The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

ADHORTATIO APOSTOLICA POSTSYNODALIS
 
« VITA CONSECRATA »
EPISCOPIS ET CLERO,
ORDINIBUS CONGREGATIONIBUSQUE RELIGIOSIS,
SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICHE, INSTITUTIS SAECULARIBUS
 ET CUNCTIS FIDELIBUS
DE VITA CONSECRATA
EIUSQUE MISSIONE IN ECCLESIA AC MUNDO

 

1. Vita Consecrata, quae suas radices in Christi Domini exemplis doctrinisque habet, Dei Patris donum est Ecclesiae ipsius per Spiritum concessum. Evangelicorum enim consiliorum professione dotes Iesu propriae - virginis pauperis oboedientis - singularem constantemque suam obtinent « visibilem formam » in mundo simulque fidelium mens ad illud regni Dei mysterium dirigitur quod in historia iam operatur, sed suam in caelis adhuc exspectat consummationem.

Progredientibus quidem saeculis nec viri defuerunt nec feminae qui, Patris vocationi parentes nec non Spiritus instigationi, hanc peculiarem delegerunt sequelam Christi ut se Ei devoverent « indiviso » corde.(1) Omnia et illi dereliquerunt, haud secus atque Apostoli, ut cum Christo manerent seseque Dei et fratrum famulatui sicut ille traderent. Hoc profecto modo aliquid contulerunt sane ad Ecclesiae mysterium munusque demonstrandum, multiplicibus vitae spiritalis apostolicaeque gratiis quas Sanctus Spiritus its largiebatur, quam ob rem adiuverunt quoque ut hominum societas renovaretur.

DE CONSECRATA VITA GRATIAE AGUNTUR

2. Tanti quidem in Ecclesia ponderis sunt consecratae vitae partes, ut Synodum convocari censuerimus, ad eius significationem exspectationesque perscrutandas adventante iam novo millennio. In ipso synodali congressu voluimus ut iuxta Patres pariter praesentes adessent etiam complures consecrati viri ac mulieres consecratae, ne communibus deliberationibus eorum deficerent propriae partes.

Omnes nobis conscii sumus divitiarum quas vitae consecratae donum ecclesiali adfert communitati ex ipsa suorum donorum institutionumque varietate. Gratias Deo simul referimus pro ordinibus religiosisque Institutis contemplationi aut apostolatus operibus destinatis, pro vitae apostolicae Societatibus, pro saecularibus Institutis, pro ceteris consecratorum coetibus nec non iis universis qui, in pectoris sui penetralibus, peculiari consecratione Deo se dicant.

Intra Synodum ipsam veluti manu tacta est vitae consecratae universalis disseminatio, quae adest in cuiusvis terrarum partis Ecclesiis. Progressionem evangelizationis illa incitat ac comitatur variis in orbis regionibus, ubi non tantum grato animo recipiuntur Instituta a nationibus alienis ingredientia, sed etiam nova instituuntur, permagna cum formarum atque expressionum diversitate.

Ita nempe, si quibusdam in orbis provinciis consecratae vitae Instituta difficiliora transire tempora videntur, aliis tamen locis mirabili quodam vigore efflorescunt, demonstrantes totius sui donationis Deo factae in Christo culturae et cuiusque populi historiae minime repugnare. Neque illa intra Ecclesiam dumtaxat catholicam floret; enimvero vigens ipsa maxime reperitur in Ecclesiarum Orthodoxarum monasticis Institutis tamquam necessaria earum figurae species, atque oriri incipit vel iterum apparere in Ecclesiis et communitatibus ecclesialibus ex Reformatione ortis veluti documentum communis gratiae Christi discipulorum. Hac e rerum comprobatione impulsio proficiscitur ad oecumenismum, quae cupiditatem plenioris usque inter christianos communionis nutrit, « ut mundus credat ».(2)

CONCESSUM ECCLESIAE DONUM CONSECRATA VITA

3. Universalis vitae consecratae praesentia atque evangelica eius testificationis proprietas palam testantur - si quidem necesse sit - illam haud esse rem solitariam ac seclusam verum universam afficere Ecclesiam. Synode episcopi hoc crebrius confirmaverunt: « De re nostra agitur ».(3) Revera in sinu Ecclesiae ipsius consecrata sese collocat vita uti decretoria pars pro eius munere, quandoquidem « significat intimam vocationis christianae naturam »(4) nec non totius Ecclesiae-Sponsae intentionem ad coniunctionem unico cum Sponso.(5) Non semel in Synodo adfirmatum est vitam consecratam non modo praeteritis temporibus partes adiuvandi et sustinendi Ecclesiam explevisse, sed necessarium atque magni pretii donum esse quoque praesenti et futuro populi Dei tempore, cum intimo modo ad eius pertineat vitam eiusque sanctimoniam atque operam.(6)

Minime debent hodiernae difficultates, quas certis in orbis regionibus nonnulla experiuntur Instituta, adducere nos ut in incerto habeamus evangelicorum consiliorum professionem esse integrantem Ecclesiae vitae partem, cui vehementem addat impetum ad maiorem usque evangelicam congruentiam.(7) In ipsa historia accidere poterunt variae eius formae diversae, verumtamen non afficitur electionis substantia quae radicali sui ipsius dono declaratur pro Iesu Domini amore, atque, in Eo, pro unoquoque familiae humanae membro. Huic certitudini, qua innumerabiles per saecula homines sunt incitati, etiam nunc confidere perget Christianus populus, cum se deducere posse noverit, ex horum hominum magnanimorum partibus, validissimum adiumentum suo ad patriam caelestem in itinere.

SYNODI PERCIPIUNTUR FRUCTUS

4. Obsequentes voluntati significatae a Coetu Generali Ordinario Synodi Episcoporum congregatae ut argumentum ponderaret « De vita consacrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo », hac Adhortatione Apostolica exponere in animo habemus curriculi synodalis(8) fructus atque omnibus fidelibus - episcopis et presbyteris, diaconis, personis consecratis et laicis - iisque quotquot audire voluerint ea mirabilia quae consecratam per vitam hodie quoque patrare vult Dominus.

Perficit haec Synodus, quae priores sequitur Synodos laicis ac presbyteris dedicatas, tractationem illarum proprietatum quae varios signant vitae status quos suae Ecclesiae Dominus Iesus concedere voluit. Si enim a Concilio Vaticano II elata est ecclesialis communionis magna veritas, in qua omnia dona coniunguntur ad Christi corpus exstruendum Ecclesiaeque munus in mundo explendum, superioribus hisce annis necesse esse perceperunt melius definiatur qualitas variorum vitae statuum, eorum vocatio eorumque peculiaris in Ecclesia perfunctio.

Etenim in Ecclesia communio non est aequalitas, sed Spiritus donatio quae etiam per gratiarum vitaeque statuum varietatem transit. Eo erunt hi status Ecclesiae eiusque operi utiliores, quo magis eorum observabitur proprietas. Omne namque Spiritus donum idcirco conceditur ut pro Domino(9) in ipso fraternitatis operisque augmento adferat fructus.

SPIRITUS ACTUOSITAS VARIIS IN CONSECRATAE VITAE FORMIS

5. Ecquis non grato erga Spiritum animo de formarum consecratae vitae historicarum abundantia recordatur, quas Ipsemet excitavit quaeque adhuc in ecclesiali adsunt structura? Arboris instar praebentur multipliciter ramificatae,(10) quae in Evangelium radices agit copiosumque gignit Ecclesiae omni aetate proventum. Quam mirae divitiae! Exeunte Synodo Ipsi necesse censuimus extollere hoc constans in Ecclesiae historia elementum: fundatorum ac conditricum multitudinem, sanctorum sanctarumque qui ex radicali Evangelii condicione Christum delegerunt atque in fraterno ministerio praesertim pro pauperibus et derelictis.(11) Hoc omnino in ministerio insigniter elucet quomodo ostendat consecrata vita indolem unicam mandati amoris, in coniunctione insolubili amoris tum Dei tum proximi.

Perpetuam hanc Spiritus Sancti operam memoravit Synodus, qui saeculorum decursu thesaurus depromit ipsius observationis consiliorum evangelicorum per multiplices gratias, qua etiam via perpetuo in Ecclesia et orbe terrarum in tempore et spatio praesens reddit Christi mysterium.

MONASTICA VITA IN ORIENTE ET OCCIDENTE

6. Catholicarum orientalium Ecclesiarum Patres synodales nec non legati aliarum Ecclesiarum Orientis in lumine collocaverunt evangelica bona monasticae vitae,(12) quae iam primis christianisme initiis apparuit et etiamnum in earum finibus praesertim apud Ecclesias orthodoxas floret.

A primis iam Ecclesiae saeculis viri mulieresque non defuerunt qui vocatos se cognoverunt ut Verbi incarnati imitarentur servi condicionem quique in eius se dederunt sequelam in monastica professione amplectentes peculiari praecipuaque ratione postulata quae proficiscebantur ex baptismale mysterii paschalis mortis eius ac resurrectionis participatione. Hac ratione se crucis gestatores praestantes (staurophóroi), operam dederunt ut Spiritus evaderent gestatores (pneumatophóroi), viri ac mulieres verissimo modo spiritales, qui arcanis viis historiam locupletare per laudem et perpetuam intercessionem per ascetica monita et caritatis opera valerent.

Eo quidem consilio ut orbem ac vitam transfiguret in ipsa exspectatione sempiternae visionis Dei vultus, orientalis monachismus praecipuam partem tribuit conversioni, sui ipsius abnegationi cordisque compunctioni, hesychiae, seu pacis interioris conquisitioni precationique perpetuae, ieiunio vigiliisque, pugnae spiritali et silentio, paschali laetitiae ob praesentiam Domini et exspectationem novissimi eius adventus, sui rerumque suarum donationi peractae in sancta coenobii communione vel in eremitica solitudine.(13)

Occidentalis quoque orbis monasticam exercuit vitam primis inde ab Ecclesiae saeculis eiusque magnam agnovit formarum varietatem tum in condicione coenobitica tum in eremitica. Ut nunc res se habent, aspirante praesertim sancto Benedicto, occidentalis monachismus hereditatem consecutus est tot virorum ac mulierum qui, vita secundum saeculi mentem deserta, Deum conquisiverunt eique se ipsi devoverunt « nihil praeponentes Christi amori ».(14) Etiam huius temporis monachi congruenter interiorem vitam componere et opus student intra evangelicum ipsum officium conversionis morum, oboedientiae et stabilitatis, atque intra assiduam intentionem in Verbi meditationem (lectionem divinam), liturgiae celebrationem ac precationem. Fuerunt antehac etiamque nunc exstant monasteria in media Ecclesia et in mundi regione eloquens quoddam communionis signum, accepta commoratio eorum qui Deum et spiritus veritates quaerunt, fidei scholae veraeque officinae studii, dialogi et cultus humani ad vitae ecclesialis aedificationem ipsiusque terrestris civitatis, donec caelestis illucescat.

VIRGINUM ORDO, EREMITAE, VIDUAE

7. Vera est laetandi beneque sperandi causa quod iterum hodie efflorescere videtur antiquus virginum Ordo quem christianae communitates exinde a temporibus apostolicis testificantur.(15) Ab Episcopo dioecesis consecratae, hae virgines peculiare cum Ecclesia vinculum suscipiunt cuius ministerio se dicant, quamquam in mundo remanent. Solae aut consociatae, singularem praebent eschatologicam Sponsae caelestis imaginem vitaeque venturae, cum denique amorem plenissime erga Christum sponsum vivet Ecclesia.

Eremitae mares ac feminae, ad antiquos pertinentes Ordines vel ad nova Instituta, aut etiam directe ab Episcopo pendentes, per interiorem atque exteriorem a mundo segregationem temporalem testantur huius aevi naturam, per ieiunium ac paenitentiam profitentur non solo pane vivere hominem sed Dei Verbo.(16) Talis « in deserto » vita est etiam invitatio similibus ipsique ecclesiali communitati facta ne umquam suprema vocatio de conspectu amittatur, quae est ut semper cum Domino commoremur.

Novam recentioribus temporibus consuetudinem accepit etiam consecratio viduarum,(17) tractata iam apostolica aetate,(18) nec non viduorum. Per castitatis perpetuae votum uti Regni Dei demonstrationem hi suam consecrant condicionem ut precationi atque Ecclesiae famulatui se devoveant.

CONTEMPLATIONI PLENE DICATA INSTITUTA

8. Ad contemplationem omnino tendentia Instituta, quae ex mulieribus vel viris consistunt, rationem Ecclesiae gaudendi ministrant atque caelestium gratiarum fontem. Sua enim vita et industria sodales religiosi Christum in monte imitantur orantem, dominatum Dei in historiam testificantur, gloriam futuram ante tempus faciunt.

In solitudine et silentio per Verbi Dei auditionem, divini cultus celebrationem, sui ipsorum asceticam exercitationem, per orationem, mortificationem caritatisque fraternae communionem, vitam suam totam navitatemque informant ad Dei contemplationem. Ecclesiali itaque communitati insignem amoris Ecclesiae suum erga Dominum testificationem praestant, atque arcana fecunditate apostolica conferunt ad expansionem Populi Dei.(19)

Optare propterea licet ut maiorem usque disseminationem iuniores apud Ecclesias experiantur vitae contemplativae multiformes rationes veluti declaratio planae insertionis Evangelii, illis maxime in orbis regionibus ubi latius aliae religiones sparsae sunt. Hoc efficaciter testari sinet vigorem traditionum christianae ascesis atque mysticae doctrinae atque favebit ipsi interreligioso dialogo.(20)

APOSTOLICA VITA RELIGIOSA

9. In occidentali orbe aliae complures vitae religiosae institutiones aetatum decursu effloruerunt, in quibus innumerabiles homines, saeculum respuentes, per publicam consiliorum evangelicorum professionem Deo sese tradiderunt, pro peculiari charismate et in stabili quadam vitae communis forma(21) ad multiplex populi Dei apostolicum ministerium. Eiusmodi sunt variae familiae Canonicorum Regularium, Ordines mendicantes, Clerici Regulares atque generatim virorum ac mulierum religiosae Congregationes apostolicae operae missionalique destinatae et operibus multiplicibus quae excitare potuit christiana caritas.

Mirabiliter varia est testificatio, in qua quasi in speculo referuntur multiplicia dona fundatoribus ac conditricibus a Deo distributa, qui, Spiritus Sancti impulsui oboedientes, interpretari temporum signa scierunt ac illuminata mente necessitatibus respondere paulatim exorientibus. Eorum ingredientes vestigiis tot alii sermone et opere studuerunt Evangelium sua in vita quasi corpore induere, ut sua quisque aetate revocarent vivam Iesu praesentiam qui insigniter est Consecratus et Apostolus Patris. Ideo religiosi religiosaeque necesse est quoque saeculo se ipsi in Christo Domino tamquam in speculo contueantur suaque in precatione altam cum Eo sensuum communionem alant,(22) unde omnis eorum vita penetretur animo apostolico et omnis pariter industria apostolica contemplatione pervadatur.(23)

INSTITUTA SAECULARIA

10. Spiritus Sanctus mirabilis ipse artifex donorum diversitatis, nostris quidem diebus nova consecratae vitae genera evocavit, veluti si, ad consilium quoddam providentiae, novis respondere velit postulatis quibus hodie occurrit Ecclesia suum inter homines exsequens munus.

In saecularia Instituta praeprimis intenditur animus, quorum contendunt sodales consecrationem Deo factam compiere in terris vivendo per evangelicorum consiliorum professionem intra temporalis societatis adiuncta, ut ita quasi fermentum sapientiae sint gratiaeque testes media in ipsa culturali vita oeconomica et politica. Per coniunctionem, quae eorum est praecipua, condicionis saecularis cum religiosa consecratione ipsi recentes Regni Christi vires in societatem inicere cupiunt ea mente ut intrinsecus terrarum orbem immutent ipsa Beatitudinum virtute. Hoc pacto, dum plena eorum condicio pertinendi ad Deum eos plane servituti Dei devovet, eorum industria communibus in laicorum condicionibus, Spiritu instigante, aliquid imbuendis affectu evangelico saecularibus rebus confert. Adiuvant ita saecularia Instituta ut, secundum cuiusque peculiare charisma, efficax in societate Ecclesiae confirmetur praesentia.(24)

Magni etiam pretii partes sustinent saecularia Instituta clericalia, in quibus sacerdotes ad presbyterium dioecesanum pertinentes, etiam cum eorum quibusdam tribuitur Instituto in suo incardinatio, Christo consecrantur consilia evangelica perficientes proprio ex charismate. Reperiunt ipsi in sui Instituti spiritalibus divitiis validum adiumentum ut ardenter agant spiritalitatem sacerdotii peculiarem atque sic communionis magnanimaeque apostolicae operae fermento sint inter confratres.

VITAE APOSTOLICAE SOCIETATES

11. Peculiari deinde dignae sunt commemoratione vitae apostolicae Societates seu communis vitae, virorum et mulierum, quae suo quaeque genere proprium apostolicum vel missionale persequuntur propositum. Earum in multis, quarum sacra vincula ab Ecclesia publice agnoscuntur, evangelica consilia expresse suscipiuntur. Verumtamen etiam haec earum consecrationis proprietas ab Institutis religiosis et saecularibus Institutis illas distinguit. In tuto est collocanda ac provehenda huius vivendi formae proprietas, quae recentiora per saecula tot tantosque peperit sanctitatis et apostolatus fructus, praesertim in caritatis provincia ac in missionali Evangelii propagatione.(25)

NOVA CONSECRATAE VITAE GENERA

12. Perennis Ecclesiae iuventus etiam hodie sese ostentare pergit: proximis enim decenniis, post nempe Concilium Vaticanum II, novae sive renovatae formae exstiterunt ipsius consecratae vitae. Saepenumero de Institutis agitur quae prioribus iam exstantibus similia sunt, verum ex novis spiritalibus et apostolicis impulsionibus enata. Vitalis eorum vigor oportet ab Ecclesiae auctoritate excutiatur, cuius est necessarias experiri probationes quibus et finis concitantis veritas confirmetur simulque nimia institutionum inter se consimilium multitudo vitetur, imminente scilicet periculo ne magno cum detrimento in parvulos manipulos diffringantur. Alias vero de experimentis agitur primis quae propriam quandam in Ecclesia identitatem quaerunt atque praestolantur donec a Sede Apostolica publice agnoscantur, cuius solius est ultimum ferre iudicium.(26)

Testificantur novae hae vitae consecratae formae, quae antiquis subiunguntur, constans illud invitamentum quod plena sui donatio Domino facta, communitatis apostolicae species, ipsius fundationis charismata non cessant exserere in hanc nostram aetatem, et pariter indicium sunt donorum Spiritus Sancti inter se complentium.

Attamen in novitate ipsa non Spiritus sibi contradicit. Hoc inde comprobatur quod nova genera consecratae vitae non dimoverunt praecedentia. Intra sic multiplicem varietatem adservari potuit fundamentalis unitas eandem propter vocationem ut quis perfectam conquirens caritatem Iesum sectetur castum, pauperem atque oboedientem. Quemadmodum in formis iam vigentibus reperitur, haec vocatio etiam ita in illis poscitur quae ut novas se praebent.

ADHORTATIONIS APOSTOLICAE FINIS

13. Operum synodalium uberem Nos colligentes proventum, universam convertimur ad Ecclesiam hac ipsa Apostolica Adhortatione ut non unis consecratis hominibus, verum etiam pastoribus fidelibusque fructus comparationis alicuius stimulantis offeramus, cuius progressionibus invigilare non destitit Sanctus Spiritus sua per veritatis amorisque munera.

His renovationis annis obiit difficile laboriosumque tempus consecrata vita perinde ac ceterum reliquae vivendi viae in Ecclesia. Abundavit eadem haec aetas exspectationibus, conatibus et renovationis propositionibus eo nimirum spectantibus ut consiliorum evangelicorum professio corroboraretur. Verum haud contentionibus laboribusque caruit idem temporis spatium, quo videlicet experientiae vel beneficae non semper secundis consummatae sunt effectibus.

Difficultates tamen ad animi debilitatem minime adducere debent. Oportet potius nova alacritate vires recipere, quia consecratae renovatae vitae ac roboratae Ecclesia eget spiritali apostolicoque auxilio. Hac ideo post-synodali Adhortatione appellare volumus religiosas communitates nec non ipsas consecratas personas eodem quidem animo quo epistola christianis Antiochenis ex Concilio Hierosolymitano data respirabat, dum simul idem illud experiri confidimus liciturum quod tunc descriptum fuit: « Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione ».(27) Nec id solum: speramus enim etiam augescere posse laetitiam totius Dei populi, qui melius vitam consecratam perspiciens, magis conscia mente gratias reddere omnipotenti Deo hoc pro insigni dono poterit.

Animum nostrum benigne quidem Synodi sodalibus aperientes, fructuose utiliterque usi sumus sententiis praestantibus quae per actuosas Synodi sessiones prodierunt, quibus assidue interesse voluimus. Eodem aequabiliter tempore universo Dei Populo ministrare studuimus catechesis institutiones quasdam ordinatas de consecrata vita in Ecclesia. In iis praecepta revocavimus quae iam in documentis insunt Concilii Vaticani II, quod quidem clarum exstitit destinatum subsequentium doctrinalium enucleationum ipsiusque considerationis a Synodo effectae dum eius peragebantur ardentes elaborationes.(28)

Dum sane optamus ut Ecclesiae filii, praesertim vero consecratae personae amanti animo hanc etiam accipiant Adhortationem, vota facimus ut progrediatur pervestigatio ad altius eximium vitae consecratae donum excutiendum triplici illo modo consecrationis communionis et missionis, utque consecratae personae, arte cum Ecclesia cumque eius Magisterio coniunctae nova detegant incitamenta unde spiritali et apostolica ratione nascentibus obviam procedant provocationibus.

CAPUT I

Confessio Trinitatis

Ad christologicas trinitariasque origines consecratae vitae

TRANSFORMATI CHRISTI EFFIGIES

14. Evangelicum vitae consecratae fundamentum conquirendum est peculiari in illa necessitudine quam Iesus cum quibusdam suis iniit discipulis, quos nempe non solum ut Regnum Dei suam acciperent in vitam est hortatus, verum etiam ut eandem omnem vitam in huius Evangelicae causae ministerium destinarent, omnibus posthabitis rebus et ipsi illius vitae formam proxime imitantes.

Talis quidem « Christiformis » exsistentia, decursu saeculorum tot baptizatis proposita, duci tantummodo potest singulari ex vocatione et pro spiritus dono proprio. Etenim in illa perducitur baptismalis consecratio ad fundamentalem quandam in Christi sequela responsionem, per consiliorum evangelicorum susceptionem quorum primum necessariumque est castitatis propter Regnum Caelorum sacrum vinculum.(29) Haec autem unica Christi sequela suis in fontibus semper denotat consilium Patres proptereaque fundamentum suapte natura christologicam et pneumatologicam notam praebet, dum trinitariam vitae christianae maxime vividam declarat indolem, cuius iam quodammodo adimpletionem antecedit eschatologicam ad quam Ecclesia contendit.(30)

Complures inveniuntur in Evangelio Christi voces atque gestus quibus peculiaris huius vocationis collustratur sensus. Ut tamen uno veluti conspectu simul necessariae eius percipiantur notae, utilissimum videtur oculos in splendescentem Christi vultum intendere intra Transfigurationis mysterium. Hanc enim ad « iconem » omnis antiqua refertur spiritalis traditio, quotiens contemplativam vitam coniungit cum Iesu « in monte » oratione.(31) Ad eam praeterea ipsae « actuosae » rationes vitae consecratae quadamtenus redigi possunt, quandoquidem non una gloriae Christi revelatio est Transfiguratio, verum etiam praeparatio ad eius amplectendam crucem. Prae se enim fert motum quendam « ascendentium in montem » atque « de monte descendentium »: discipuli qui intima Magistri familiaritate usi sunt, aliquantisper trinitariae vitae sanctorumque communionis circumdati fulgore, paene ad aeterni aevi orbem abrepti, repente ad cotidianam reducuntur vitam ubi non cernunt nisi « Iesum solum » in naturae humanae humilitate, atque monentur ut in vallem revertantur ubi cum ipso laborem persolvant ipsius Dei consilii crucisque fortiter suscipiant viam.

« ET TRANSFIGURATUS EST ANTE EOS... »

15. « Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. Et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum:
"Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum".
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens:
"Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite".
Et audientes discipuli ceciderunt in faciern suam et timuerunt valde.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et nolite timere".
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens:
"Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat" »
.(32)

Transfigurationis eventus decretorium momentum in Iesu ministerio designat. Revelationis est eventus quae in discipulorum animis fidem corroborat eosque ad Crucis praeparat tragoediam atque resurrectionis antecapit gloriam. Perpetuo hoc mysterium repetit vivendo Ecclesia utpote populus in itinere ad occursum eschatologicum suo cum Domino. Quemadmodum tres praeoptati Apostoli, transformatum Christi vultum contemplatur Ecclesia ut se in fide confirmet et periculum declinet ne ante deformatum ipsius vultum in Cruce perturbetur. Hic et illic illa Sponsa coram Sponso consistit, eius particeps mysterii eiusque luce circumfusa.

Eadem hac luce omnes illius attinguntur filii et filiae, cuncti similiter ad Christi sequelam vocati in eo supremum propriae vitae sensum reponentes ut cum Apostolo dicere possint: « Mihi vivere Christus est ».(33) Verumtamen singulariter lucem experiuntur ex Verbo incarnato profluentem sine dubio homines ad vitam consecratam arcessiti. Evangelicorum enim consiliorum professio tamquam signum vaticiniumque illos ostendit fratrum communitati ipsique mundo. In iis ideo fieri non potest quin imaginem quandam vocis habeant verba Petri quasi in exstasi prolata: « Bonum est nos hic esse ».(34) Quae verba patefaciunt quidem totius christianae vitae christocentricam contentionem. Sed singulari etiam eloquentia absolutum exprimunt characterem in quo vocationis ad consecratam vitam densatur alta alacritas: « Quam pulchrum est Tecum commorari, Tibi nos dedicare, in Te unum omnem nostram dirigere vitam ». Re vera, qui specialis huius communionis amoris cum Christo recepit donum, eius splendore ut raptum se percipit: Ipse enim est « speciosus forma ... prae filiis hominum »,(35) Incomparabilis ille.

« HIC EST FILIUS MEUS DILECTUS: IPSUM AUDITE! »

16. Patris appellatio tres hortatur discipulos in exstasim captos ut in Eo omnem reponant fiduciam Eumque vitae suae centrum constituant. Novam sane altitudinem a voce e caelo edita comparat invitatio qua Iesus in ipso vitae publicae limine eos ad suam vocaverat sequelam eosque ab usitatis eripuerat negotiis ut in suam admitteret consuetudinem. Ex hac praecipue singulari gratia intimae familiaritatis profluit in vita religiosa et facultas et necessitas donationis plenae sui ipsius in consiliorum evangelicorum professione. Prius et plus quam renuntiatio haec sunt propria mysterii Christi receptio, in media Ecclesia completa.

Intra enim vitae christianae unitatem diversae vocationes velut radii sunt unici luminis Christi « super faciem Ecclesiae resplendentis ».(36) Pro suae vocationis saeculari natura eatenus laici referunt Verbi incarnati mysterium quatenus id totius mundi Alpha et Omega exsistit, fundamentum et regula virtutis omnium rerum creatarum. Christi vicissim capitis pastorisque imagines vivae sunt ministri sacri, qui suum populum hoc tempore illius « iam et nondum » regit, praestolantes eius cum gloria reditum. Concreditur consecratae vitae officium indicandi Filium Dei hominem factum sicut eschatologicam metam ad quam omnia tendunt, splendorem coram quo reliquae omnes expallescunt luces, pulchritudinem infinitam quae sola hominis cordi penitus satisfacere potest. Consecrata igitur vita non tantum illud postulat ut aliquis Christum sequatur toto corde, Eum amando super patrem et matrem, super filium et filiam,(37) sicut a quolibet exposcitur discipulo, sed ut ea vivatur ratione qua totius exsistentiae assensio Christo accommodata significetur quae universam contentionem prodat praecapientem, prout semper sinunt atque ad charismata propria, eschatologicam perfectionem.

Per consiliorum namque professionem non modo de Christo haurit homo consecratus vitae suae significationem, verum in se redintegrare, quantum fieri potest, nititur « formam quoque vitae, quam Filius Dei accepit mundum ingrediens ».(38) Virginitatem amplectens suum efficit virginalem Christi amorem quem hominibus confitetur uti unigenitum Filium, unum cum Patre;(39) eius dein paupertatem imitans, Filium eum profitetur, qui a Patre omnia recipit eique omnia in amore restituit;(40) suae libertatis sacrificio adhaerescens ad filialis eius oboedientiae mysterium, infinito modo et amatum et amantem eum profitetur, qui sola Patris voluntate gaudet,(41) quocum coniungitur perfecte et a quo in omnibus dependet.

Hanc « conformativam » inducens mysterii Christi assimilationem, consecrata vita peculiari titulo implet illam « Trinitatis confessionem » qua cuncta signatur christiana vita, dum sublimem Dei Patris, Filii et Spiritus Sancti admiratam venustatem agnoscit et cum laetitia testificatur benevolam ipsius dignationem erga omnem hominem.

I
Ad Trinitatis laudem

A PATRE AD PATREM: DEI INCEPTUM

17. « Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite! ».(42) Gloriae Domini Iesu contemplatio in Transfigurationis icone ante omnia detegit personis consecratis Patrem omnium bonorum conditorem ac largitorem, qui ad se creaturam quandam suam allicit (43) singulari quodam amore et ad peculiare quoddam munus. Huic obtemperans invitationi intima cum attractiva virtute coniunctae, vocata persona Dei amori se tradit qui ad suum solius ministerium eam vocat, totamque se Ipsi devovet et eius salutis consilio.(44)

Hic vocationis ad vitam consecratam significatio tota consistit: totum Patris ipsius inceptum est,(45) quod ab iis qui electi sunt postulat responsionem.(46) Huius gratuiti Dei amoris experimentum adeo intimum vehemensque est ut eadem persona sibi respondendum esse sentiat absoluta vitae suae donatione, omnia tam praesentia quam futura illius manibus commendans. Hac prorsus de causa, ad sancti Thomas Aquinatis mentem, intellegi potest personae consecratae identitas, initio ducto ab ipse universitate eius doni, quod holocausto vero par iudicari potest.(47)

PER FILIUM: IN CHRISTI VESTIGIIS

18. Filius, qui ut via ad Patrem ducit,(48) omnes vocat quos dedit ei Pater(49) eam ad sequelam qua tota ordinatur vita. Ab aliquibus tamen - vitae nempe consecratae sodalibus - deditionem universalem flagitat, quae secum infert omnium rerum abdicationem(50) ut intime cum Eo vivant(51) eumque sequantur quocumque ierit.(52)

In Iesu vultu,(53) qui est « imago Dei invisibilis »,(54) splendor gloriae Patris,(55) excelsitas percipitur aeterni infinitique amoris qui radices ipsius exsistentiae tangit.(56) Qui eo se sinit capi homo, non potest quin omnia deserat eumque sequatur.(57) Haud secus ac Paulus arbitratur omnia « detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu », cuius in comparatione non dubitat affirmare: « Omnia ... arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam ».(58) Magnopere cupit unum idem cum Illo fieri, eiusque affectus vivendique mores sibi asciscere. Hoc consilium omnia relinquendi ac Dominum sequendi(59) rationem efficit omnibus vocatis hominibus valentem omnibusque aetatibus.

Evangelica consilia, quibus nonnullos Christus appellat ut suam virginis vitam secum partiantur et pauperis et oboedientis, poscunt et ostendunt, in iis quotquot ea complectuntur, expressam cupiditatem se Illi penitus conformandi. « Vivendo in oboedientia, sine proprio et in castitate »,(60) testificantur consecrati homines Exemplar esse Iesum in quo consummationem suam omnis assequitur virtus. Etenim eius species vitae castae, pauperis et oboedientis elucet ut severissimus modus Evangelii vivendi his in terris, modus qui dici potest divinus, quoniam receptus est ab Ipso Homine-Deo tamquam significatio eius coniunctionis Filii unigeniti cum Patre et cum Spiritu Sancto. Haec causa est cur in christiana traditione semper factus sit sermo de concreta vitae consecratae praestantia.

Nec vero negari licet consiliorum evangelicorum observationem secum importare viam insigniter intimam ac fecundam communicandi ipsius operis Christi ad Mariae Nazarethanae exemplum, primae scilicet discipulae, quae in divini consilii ministerium per integram sui ipsius donationem tradere consensit. Omne enim munus eodem incipit animi habitu quem Maria in annuntiatione prodidit: « Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum ».(61)

IN SPIRITU: A SPIRITU SANCTO CONSECRATI

19. « Nubes lucida obumbravit eos ».(62) Transfigurationis insignita spiritalis explanatio Spiritus Sancti imaginem hac in nube detegit.(63)

Perinde ac omnis christiana vita, etiam ad consecratam vitam vocatio arte cum Spiritus Sancti coniungitur opere. Ipse enim per saecula novos semper allicit homines ut electionis ita obligantis fascinationem percipiant. Eo scilicet agente quadamtenus iterum experiuntur illi prophetae Ieremiae adfectum: « Seduxisti me, Domine, et seductus sum ».(64) Spiritus enim responsionis plenae cupiditatem excitat; ipse praeterea facit ut eadem voluntas crescat cum ad maturationem perducit affirmantem responsionem eiusque fidelem sustinet exsecutionem; ille vocatorum animum fingit et conformat Christo casto pauperi et oboedienti eos aptans eosque impellens ut eius munus suum faciant. Cum a Spiritu se duci patiuntur in perpetuo purificationis itinere, fiunt singulos in dies homines Christiformes, continuatio in historia singularis praesentiae Domini resuscitati.

Intuitu quodam acerrimo Ecclesiae Patres hoc spiritale iter phylocaliam appellaverunt, sive divinae pulchritudinis amorem, quae bonitatis divinae est fulgor. Qui Spiritus Sancti virtute ducitur paulatim ad plenam cum Christo conformationem, in se lucis inaccessibilis radium refert suaque in peregrinatione terrestri procedit ad inexhaustum usque lucis Fontem. Hoc modo consecrata vita significatio evadit singulariter profunda Ecclesiae Sponsae, quae a Spiritu instructa ut Sponsi in se repetat lineamenti, se Illi exhibet « gloriosam ... non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».(65)

Idem proinde Spiritus non de hominum historia vocatos a Patre subtrahit, verum eos ad fratrum et sororum servitutem destinat proprias secundum eorum vitae condiciones, eosque dirigit ut munia peculiaria compleant secundum Ecclesiae hominumque necessitates per diversorum Institutorum propria charismata. Hinc quidem multiplices vitae consecratae enascuntur formae, quibus Ecclesia est « variis donis filiorum suorum decorata ... sicut sponsa ornata viro suo(66) »(67) et omnibus opibus locupletatur suum in mundo ut officium exsequatur.

EVANGELICA CONSILIA, TRINITATIS DONUM

20. Ante omnia ideo sunt evangelica consilia sanctissimae Trinitatis donum. Annuntiatio est vita consecrata earum rerum quas suo amore Deus efficit, sua bonitate et pulchritudine. Nam « status religiosus ... Regni Dei super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines peculiari modo patefacit; supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti potentiam, in Ecclesia mirabiliter operantem, demonstrat ».(68)

Primum illud est vitae consecratae officium ut adspectabilia reddat mirabilia quae in hominum vocatorum fragili natura operatur Deus. Non verbis, sed transfiguratae vitae suadenti eloquio testantur ipsi haec mirabilia gratiae portenta, quae Dominus exsequitur in iis quos Ille amat, nuntiando hominum stupori respondent illi. Quatenus consecrata persona a Spiritu sinit se perduci ad perfectionis culmen, eatenus exclamare valet: « Pulchritudinem video et considero claritudinem, gratiae fulgorem tuae refero et attonitus hunc contemplor ineffabilem splendorem; de mentis potestate exeo, dum de me ipse cogito; qualis fuerim et quid sim factus video. O rem miram! a me caveo, verecundia reverentia metu abstractus, ut ante te positus; nescio quid faciam timidus effectus, ubi consistam, ad quid appropinquem, ubi haec membra locem quae ad te pertinent, ad quae opera, ad quas actiones eadem destinem, haec divina mirabilia me obstupefacientia ».(69) Fit hoc modo consecrata vita unum quoddam vestigium eorum quae in historia Trinitas relinquit, ut vim rapientem atque cupidinem divinae venustatis homines animadvertere possint.

IN CONSILIIS TRINITATIS VITAE REVERBERATA IMAGO

21. Cum ad sanctam sanctificantemque Trinitatem referuntur evangelica consilia, eorum patescit altior significatio. Declarant enim amorem quem adversus Patrem in Spiritus Sancti unitate habet Filius. Iis in exsequendis vivit consecrata persona vehementiore quadam vi trinitariam et christologicam naturam qua universa signatur christiana vita.

Caelibum virginumque castitas, quatenus significatio est donationis Deo factae indiviso corde,(70) effectum praebet infiniti amoris quo in vitae trinitariae secreta altitudine tres iunguntur divinae Personae; amorem hunc Verbum incarnatum usque ad vitae suae effusionem est testificatum; amor hic « in cordibus nostris per Spiritum Sanctum » diffusus est (71) atque ad caritatis plenae responsionem incitat erga Deum et fratres.

Deum unicum esse verum hominis thesaurum confitetur paupertas. Ad Christi specimen, qui « propter nos egenus factus est, cum esset dives »,(72) impleta eadem paupertas declaratio evadit integrae donationis sui quam mutuo inter se tres divinae Personae efficiunt. Donum est quod in creatione redundat seque plene in Verbi Incarnatione eiusque morte redemptrice aperit.

Secundum Christi imitationem observata oboedientia, cuius erat cibus Patris voluntatis procuratio,(73) pulchritudinem liberantem patefacit filialis et haud servilis famulatus, ubi conscientia propriorum officiorum viget et mutua valet fiducia, quae in historia amorosae congruentiae inter divinas tres Personas est repercussio.

Quapropter destinatur consecrata vita ad perpetuo perscrutandum evangelicorum consiliorum donum veriore semper maioreque amore ad rationem trinitariam: erga Christum amore, qui ad sui ipsius compellat familiaritatem; erga Spiritum Sanctum a quo ad percipiendos eius impulsus animus aptatur; erga Patrem, qui prima est scaturigo extremaque vitae consecratae meta.(74) Fit igitur confessio simul et Trinitatis declaratio, cuius mysterium Ecclesiae indicatur veluti exemplar atque omnis vitae christianae formae origo.

Ipsa quoque fraterna vita, cuius auxilio consecratae personae contendunt ut in Christo tales vivant quibus sit « cor et anima una »,(75) sicut eloquens exhibetur Trinitatis confessio. Patrem enim illa profitetur, qui unam solam omnium hominum fieri vult familiam; incarnatum Filium fatetur, a quo in unitate colliguntur redempti quibus viam commonstrat exemplo suo, precatione, verbis suis et in primis morte sua, quae fons reconciliationis divisis dispersisque hominibus exsistit; Spiritum Sanctum confitetur uti Ecclesiae unitatis principium, ubi Ille haud spiritales coetus fraternasque generare desinit communitates.

UT CHRISTUS PRO DEI REGNO CONSECRATI

22. Sancto impellente Spiritu consecrata vita « pressius imitatur atque in Ecclesia perpetuo repraesentat »(76) speciem vitae quam Iesus, maximus ipse consecratus atque Patris missionarius pro illius Regno, amplexatus est discipulisque sese sequentibus proposuit.(77) Sub Iesu consecrationis lumine, detegi potest in Patris incepto omnis sanctitatis originis primarius fons consecratae vitae. Ipse enim Iesus est quem « unxit ... Deus Spiritu Sancto et virtute »,(78) « quem Pater sanctificavit et misit in mundum ».(79) Patris complectens consecrationem, se vicissim Filius Illi devovet propter homines:(80) virginitatis eius vita et oboeditionis et paupertatis filialem eius aperit animum totum Patris consilio deditum.(81) Quandam consecrationis vim omnibus terrestris eventibus vitae illius confert eius absoluta oblatio.

Insignite oboediens Ille est, qui descendit de caelis non suam ut faceret voluntatem verum eius qui misit eum.(82) Suum reponit in Patris manibus vivendi agendique modum.(83) Filii affectu oboediens, speciem induit famuli: « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ... factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».(84) Hac in docilitatis affectione erga Patrem Christus, licet vitae coniugalis dignitatem sanctitatemque et sanciat et defendat, virginalis tamen vitae figuram suscipit atque revelat ita excelsam praestantiam et arcanam spiritalem virginitatis fecunditatem. Ipsius animus deditus omnino Patris consilio proditur etiam seiunctione a bonis terrestribus: « Propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis ».(85) Paupertatis eius magnitudo perfecta ostenditur in omnium quae eius sunt rerum donatione Patri facta.

Viventem memoriam exsistendi et modi agendi Iesu ut incarnati Verbi coram Patre fratribusque constituit revera consecrata vita. Ipsa enim vitae ac nuntii Salvatoris viva exstat traditio.

II
Inter Pascha et consummationem

A MONTE THABOR AD CALVARIAM USQUE

23. Coruscans Transfigurationis eventus tragoediam haud minus gloriosam Calvariae praeparat. Una cum Moyse et Elia intuentur Dominum Iesum Petrus, Iacobus et Ioannes - prout refert evangelista Lucas - quibuscum Ille tractat suum « exodum ... quem completurus erat in Ierusalem ».(86) Intenduntur ergo apostolorum oculi in Iesum qui de Cruce cogitat.(87) Virginalis eius erga Patrem amor nec non in omnes homines maxime illic declarabitur; ad omnium rerum destitutionem eius perveniet paupertas; oboedientia eius usque ad vitae donum.

Invitantur discipuli ac discipulae ut exaltatum contemplentur Iesum in Cruce, unde « Verbum a silentio progrediens »,(88) suo in silentio ac solitudine more prophetico perfectam Dei transcendentiam affirmat super cuncta creata, sua praeterea in carne peccatum nostrum vincit atque ad se omnem allicit virum ac feminam, novam resurrectionis vitam singulis largitus.(89) In Christi crucifixi contemplatione suum impulsum universae reperiunt vocationes: ex ea, per principale Spiritus donum, dona omnia suam ducunt originem ac praesertim consecratae vitae donum.

Post Mariam Iesu Matrem percipit Ioannes hoc munus, discipulus quem Iesus amabat, testis qui simul cum Maria sub Cruce adstabat.(90) Illius consilium totum sese devovendi amoris divini est effectus eum circumdantis, sustentantis eiusque replentis animum. Iuxta Mariam, inter primos Ioannes est magnae multitudinis virorum ac mulierum qui a primordiis Ecclesiae usque ad eiusdem finem, amore Dei permoti, se vocari sentiunt ut Agnum immolatum ac viventem, quocumque ierit, sequantur(91).(92)

PASCHALIS INDOLES CONSECRATAE VITAE

24. Variis sub vitae formis a Spiritu saeculorum decursu excitatis, experitur consecrata persona veritatem Dei-Amoris eo propius et altius quo magis sub Christi Cruce ponitur. Qui hominum oculis sua in morte deformatus videtur omnique venustate ita destitutus ut adstantes suos vultus operiant,(93) omnino in Cruce pulchritudinem potentiamque Dei amoris plene aperit. Sic nempe id celebrat sanctus Augustinus: « Pulcher Deus, Verbum apud Patrem. Pulcher ergo in caelo, pulcher in terra; pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in caelo. In intellectum audite Canticum, neque oculos vestros a splendore pulchritudinis illius avertat carnis infirmitas ».(94)

Hunc amoris splendorem refert consecrata vita quia sua fidelitate erga Crucis mysterium se credere confitetur in Patrisque amore vivere et Filii et Spiritus Sancti. Hoc pacto conducit illa ut viva asservetur in Ecclesia conscientia: Crucem videlicet amoris Dei esse summam abundantiam super homines effluentis, documentum esse magnum salvificae Christi praesentiae. Id vero praesertim in difficultatibus atque tentationibus. Hoc continenter fortiterque usque ad altam admirationem testantur plurimi homines consecrati saepius in adiunctis versantes difficilibus, immo in vexationis ac martyrii condicionibus. Eorum uni Amori fidelitas demonstratur et roboratur in absconditae vitae humilitate, in dolorum receptione ut « ea quae desunt passionum Christi » in carne propria adimpleantur,(95) in tacita abnegatione, in sui commendatione sanctae Dei voluntati, in tranquilla perseverantia etiam deficientibus viribus et propria auctoritate. Proficiscitur ex fidelitate erga Deum etiam donatio sui erga proximum, quam non sine incommodo vivunt consecratae personae continenter pro fratrum necessitatibus precantes, magnanimiter pauperibus et aegrotis famulantes, aliorum angustias communicantes, sollicito animo angores Ecclesiaeque dolores participantes.

CHRISTI TESTES IN ORBE

25. E paschali pariter mysterio profluit missionalis opera quae quidem ratio universam Ecclesiae vitam vehementer signat. Praecipue vero in consecrata vita ipsa completur. Namque, praeter etiam omnia charismata propria illorum Institutorum quae sese missioni ad gentes dedunt aut quae in opera generis proprie apostolici incumbunt, dici potest missionalis indoles intrinsecus insidere cuivis vitae consecratae figurae. Quatenus vitam uni Patri devotam,(96) a Christo assumptam,(97) a Spiritu animatam,(98) vivit consecratus homo, eatenus etiam efficaciter Domini Iesu operi adlaborat(99) suasque admodum alta ratione partes ad orbem renovandum confert.

Primum vero missionale officium gerunt consecratae personae erga se ipsae, idque animos suos Spiritus Christi motibus aperientes exsequuntur. Eorum enim testimonium adiuvat cunctam Ecclesiam ut reminiscatur primo loco reponi gratuitum Dei famulatum, qui quidem effici potest Christi gratia interveniente per Spiritus donum credentibus communicata. Pax ita a Patre descendens hominibus nuntiatur, devotio quam Filius testificatur, ac laetitia quae Sancti Spiritus est fructus.

Erunt consecrati homines et ipsi missionarii, illam cumprimis conscientiam altius perscrutati a Deo se vocatos electosque esse, ad quem idcirco universam suam dirigere debent vitam et quodcumque sunt vel possident deferre, ab impedimentis se expedientes quae amoris responsionis summam praepedire possint. Hoc quidem modo verum Christi inter homines signum evadere possunt. Efficere debet etiam eorum vivendi genus ut optima illa species effulgeat quam profitentur, quandoquidem vivum Dei signum se praebent atque eloquentem, licet interdum tacitam, Evangelii praedicationem.

Nullo non tempore, hodierna verum nominatim in societate quae tam saepe adeo saeculari affectu penetratur et tamen signorum percipit sermonem, opera est Ecclesiae danda ut quotidianae vitae in adiunctis se adspectabilem praesentemque exhibeat. In hanc partem licet Ecclesiae ab hominibus consecratis praecipuum exspectare adiumentum, quippe qui in omnibus vitae condicionibus destinentur ad solidam testificationem reddendam suae ad Christum pertinendi condicionis.

Cum consecrationis plane sit indicium habitus sacer et paupertatis et cum certa quadam religiosa Familia coniunctionis, una cum Synodi Patribus sodalibus religiosis viris ac mulieribus studiose Nos persuademus ut proprium induant habitum, temporum locorumque condicionibus apte accommodatum.(100) Quotiens vero valida id postulant apostolica adiuncta, licebit eis secundum Instituti sui mores regulasque etiam simplex et decorum gestare vestimentum, addito tamen congruo insigni unde eorum agnosci valeat consecratio.

Instituta vero quae a propria origine aut legum suarum vi peculiarem non postulant habitum, curent tamen ut membrorum vestitus sua dignitate et simplicitate vocationis illorum indoli respondeat.(101)

ESCHATOLOGICA VITAE CONSECRATAE RATIO

26. Cum urgentiores usque appareant hodie apostolicae sollicitudines atque periculum sit ne curatio rerum huius mundi homines magis magisque implicet, consentaneum maxime est oculos et animos in eschatologicam vitae consecratae naturam convertere.

« Ubi ... est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum »:(102) unicus Regni thesaurus cupidinem excitat, exspectationem, studium et testificationem. Apud Ecclesiam priscam exspectatum Domini reditum ardentius experiebantur. Hunc spei affectum numquam excolere per saecula desiit Ecclesia: fideles incitare perrexit ut salutem iamiam revelandam respicerent, quandoquidem huius mundi transit figura(103).(104)

Melius hoc in prospectu intellegitur momentum eschatologici signi vitae consecratae proprii. Revera doctrina persistit qua ipsa veluti Regni venturi anticipatio exhibetur. Repetit hanc doctrinam Concilium Vaticanum II ita asseverans: « Status religiosus ... magis ... resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat ».(105) Hoc praecipue efficit virginalis electio, a maioribus semper tamquam ultimi mundi praegustatio percepta, quae iam nunc operatur hominemque integrum transfigurat.

Suam qui Christo dedicant vitam facere non possunt quin viventes convenire Illum cupiant ut cum Eo tandem aliquando in perpetuumque iungantur. Ardens hinc nascitur exspectatio, hinc illa cupiditas « ut in illius amoris focum intus ardentem se mergant quique alius non est nisi Spiritus Sanctus ipse »,(106) exspectatio atque cupiditas quae nutriunt dona a Domino largiter tributa iis quotquot quae sursum sunt quaerunt.(107)

Res Domini contuitus reminiscitur consecratus homo: « Non ... habemus hic manentem civitatem »,(108) quia « noster ... municipatus in caelis est ».(109) Id necessarium unum quaerere: « Regnum Dei et iustitiam eius »,(110) sine intermissione invocato Domini adventu.

ACTUOSA EXSPECTATIO: OFFICIUM ET VIGILANTIA

27. « Veni, Domine Iesu! ».(111) Haec exspectatio minime quid iners est: quantumvis ad Regnum futurum dirigatur, un operam convertitur et industriam, ut etiamnum praesens adsit Regnum per Beatitudinum spiritus restitutionem qui etiam in hominum societate efficaces valeat excitare iustitiae, pacis, solidarietatis et veniae postulationes.

Affatim hoc ex ipsa vitae consecratae historia demonstratur, quae uberrimos semper edidit fructuum proventus pro mundi salute. Suis donis fiunt consecratae personae Spiritus indicium versus novum quoddam venturum tempus, quod fide illustratur atque spe christiana. Transit eschatologica intentio in munus, ut hic et nunc magis magisque affirmetur Regnum. Petitioni illi: « Veni, Domine Iesu! » altera accedit invocatio: « Adveniat Regnum tuum! ».(112)

Qui vigilans exspectat dum Christi impleantur promissa, spem suis fratribus infundere valet et sororibus, qui de tempore futuro saepius diffidunt et res in pessimam accipiunt partem. Eius spes innititur Dei promissioni quam continet Verbum revelatum: progreditur hominum historia ad « caelum novum et terram novam »,(113) cum Dominus « absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ».(114)

Vita consecrata huic extremae divinae gloriae illuminationi deservit, cum salutare Dei omnis caro videbit.(115) Hanc rationem Oriens christianus extollit cum monachos tamquam Dei in terris angelos iudicat a quibus mundi in Christo renovatio nuntiatur. In Occidente monachismus est memoriae celebratio et vigiliae: memoria est miraculorum a Deo effectorum, vigilia novissimae spei impletionis. Monachismi vitaeque contemplativae nuntius continenter inculcat hominibus Dei principatum esse pro hominum exsistentia ubertatem significationis ac laetitiae, cum sit homo ad Deum factus inquietusque donec in Ipso quiescat.(116)

VIRGO MARIA, CONSECRATIONIS AC SEQUELAE EXEMPLAR

28. Ipsa Maria est quae, sine labe originali concepta, pulchritudinem divinam perfectius in se refert. « Tota pulchra » titulus est quo eam invocat Ecclesia. « Coniunctionis necessitudo cum Maria sanctissima, quam suam ob consociationem cum Christo quisque fidelis possidet, magis etiam in vita hominum consecratorum augetur.... Singulis in vitae consecratae Institutis persuasum est primarium quoddam pondus habere Mariae praesentiam tum ad spiritalem cuiusque hominis consecrati vitam tum ad firmitudinem, unitatem totiusque communitatis progressionem ».(117)

Maria namque perfectae consecrationis excelsum exemplar est, tota in sua ad Deum pertinendi condicione atque deditione. A Domino electa, qui in Illa Incarnationis mysterium perficere voluit, commonefacit consecratas personas principatus ipsius Dei incepti. Eodem autem tempore, cum divino Verbo ipsa consenserit, quod in ea est caro factum, se praestat Maria tamquam exemplum receptae gratiae ab homine creato.

Cum Iosepho iuxta Christum in abdita Nazarethana vita, adstans Filio decretoriis in publicae eius vitae eventibus, magistra eminet Virgo Maria sequelae sedulaeque servitutis sine ulla condicione. Intra illam, « sacrarium Spiritus Sancti »,(118) sic novae creaturae splendor omnis emicat. Ad Eam respicit consecrata vita velut praecelsum specimen consecrationis Patri factae, coniunctionis cum Filio atque erga Spiritum docilitatis, sibi plane conscia: pertinere « ad genus vitae virginalis ac pauperis »(119) Christi idem prorsus valere ac vitae modum Mariae suum facere.

Praeterea deprehendit in Virgine consecrata persona Matrem sub peculiari omnino titulo. Nam si nova illa maternitas Mariae in Calvariae loco tributa donum habetur singulis datum christianis, pondus proprium illa adfert iis qui suam Christo vitam plene dedicaverunt. « Ecce mater tua »:(120) Iesu verba ad discipulum « quem diligebat »(121) in consecrata hominis vita vim accipiunt singularem. Vocatur namque ille una cum Ioanne ut Mariam sanctissimam in sua accipiat,(122) amans videlicet eam imitansque ex vocationis suae extrema altitudine et vicissim unicam quandam experiens matris teneritatem. Illum ei amorem largitur Virgo qui vitam quotidie Christo offerre eum sinit, cum Ipso ad hominum salutem cooperans. Quapropter filialis cum Maria necessitudo viam principalem efficit fidelitatis ipsi vocationi iam receptae et auxilium efficacissimum adfert ut quis in ea procedat eamque plenissime vivat.(123)

III
In Ecclesia et pro Ecclesia

« BONUM EST NOS HIC ESSE »:
AD IPSUM ECCLESIAE MYSTERIUM PERTINENS CONSECRATA VITA

29. In Transfigurationis scaena nomine apostolorum loquitur Petrus: « Bonum est nos hic esse ».(124) Christi gloria, quam percepit, extulit quidem eius animum et praecordia, eum tamen non segregavit, immo contra altius coniunxit cum illo « nos » discipulorum. Haec illius « nos » ratio nos adducit ut partes consideremus quas in Ecclesiae mysterio consecrata occupat vita. De vitae consecratae indole consideratio theologica proximis hisce annis novas vias pervestigavit ex Concilii Vaticani II magisterio profectas. Eius sub lumine intellegi potuit professionem evangelicorum consiliorum sine ulla controversia ad vitam attinere sanctimoniamque Ecclesiae.(125) Declarat hoc vitam consecratam, ab initio iam praesentem, numquam Ecclesiae deesse posse: est enim veluti pars cui renuntiari non licet et quae eam designat quatenus propriam ipsius exprimit naturam.

Manifesto illud ex eo elucet quod consiliorum evangelicorum professio cum Christi mysterio intrinsecus coniungitur, cum eius sit munus aliquo modo vitae formam ab Eo electam reddere praesentem eamque uti bonum absolutum et eschatologicum indicare. Ipse Iesus, cum quosdam vocavit ut universa desererent eumque sectarentur, hoc induxit vivendi genus quod, impellente Spiritu ipso, paulatim per saecula in multiplices consecratae vitae transiturum erat formas.

Ecclesiae notio ex sacris dumtaxat laicisque ministris consistentis non congruit divini eius Conditoris consiliis quae nobis Evangelia ipsa atque Novi Testamenti libri referunt.

NOVA AC PECULIARIS CONSECRATIO

30. In Ecclesiae traditione religiosa professio existimatur tamquam unica fertilisque baptismalis consecrationis explicatio quatenus eius auxilio arta cum Christo coniunctio, iam Baptismate incohata, per donum enucleatur plenius declaratae atque impletae conformationis per evangelicorum consiliorum professionem.(126)

Ulterior haec consecratio propriam induit qualitatem ad priorem quod attinet, cum qua non simplex est consociatio neque necessarius quidam effectus.(127) Revera omnis in Christo regeneratus vocatur ut, virtute ex Spiritus dono profecta, castitatem vivat quae suo vitae statui respondeat, oboedientiam praeterea erga Deum et Ecclesiam, rationabilem a corporeis rebus separationem, quandoquidem ad sanctitatem omnes vocantur illam quae caritatis perfectione consistit.(128) Verumtamen ex se non importat baptismus ad caelibatum virginitatemve vocationem, neque possessionis bonorum abdicationem nec cuidam superiori oboeditionem, ea in propria evangelicorum consiliorum ratione. Professio igitur horum consiliorum donum Dei praeponit peculiare non universis concessum, quemadmodum de caelibatu voluntario Iesus ipse adfirmavit.(129)

Huic itaque vocationi proprium Sancti Spiritus munus respondet, ut suae vocationi operaeque consecrata persona respondere valeat. Hac de causa, sicut tum Orientis tum Occidentis liturgici testificantur ritus, in professionis monasticae aut religiosae actu nec non in virginum consecratione, in electas personas Spiritus Sancti donum devocat Ecclesia, eorumque oblationem cum Christi sacrificio consociat.(130)

Professio evangelicorum consiliorum pariter est progressio gratiae in Confirmationis sacramento perceptae, sed communia excedit postulata chrismalis consecrationis proprium ob Spiritus donum, quod ad novos modos adque sanctitatis et apostolatus fructus viam sternit prout vitae consecratae comprobat historia.

Ad presbyteros vero quod spectat evangelica consilia professos, experti ipsi persuadent Ordinis sacramentum singularem in hac consecratione invenire fecunditatem, cum ponat illa foveatque alicuius interioris cum Domino coniunctionis necessitatem. Sacerdos qui evangelica consilia profitetur praecipue adiuvatur ut mysterii Christi plenitudinem in se denuo experiatur illam etiam propter peculiarem Instituti sui spiritalitatem simulque apostolicam proprii charismatis naturam. In presbytero enim ad sacerdotium adque vitam consecratam vocationes ad altam quandam et acrem unitatem vertunt.

Inaestimabile etiam est pondus quod Ecclesiae vitae conferunt sacerdotes religiosi qui ex toto suo officio contemplationi destinantur. In eucharistica praesertim celebratione Ecclesiae et pro Ecclesia actionem perficiunt, cui suam ipsorum donationem addunt, in communione cum Christo qui in totius mundi salutem se Patri dedit.(131)

VITAE CHRISTIANORUM NECESSITUDINES DIVERSOS INTER STATUS

31. Multiplices vitae rationes, quibus secundum Domini Iesu consilium ecclesialis vita instituitur, diversas important mutuas necessitudines in quibus aliquamdiu immorari volumus.

Suam propter regenerationem in Christo cuncti christifideles unius communisque participes sunt dignitatis; ad sanctitatem advocantur omnes; ad unici Christi Corporis aedificationem suas partes universi addunt, ex propria quisque vocatione donoque a Spiritu percepto(132).(133) Aequalis omnium Ecclesiae membrorum dignitas Spiritus opus est, Baptismo nititur atque Chrismatis sacramento et Eucharistie alitur. Atqui opus pariter Spiritus est etiam multiformitas. Ipse enim in ordinata diversarum vocationum communione, charismatum et ministeriorum constituit Ecclesiam.(134)

Vocationes ad laicalem vitam, ad sacramentale ministerium adque consecratam vitam exemplaria haberi possunt ex eo quod particulares vocationes, uno aliove modo, ad ipsas rediguntur, sive singillatim inspiciuntur sive sumuntur coniunctim, pro Dei donationis divitiis. Inter se praeterea serviunt vicissim, ad Christi Corpus in historia ampliandum et pro eius inter homines munere speciali. Baptismatis et Chrismatis sacramento in Ecclesia omnes consecrantur, verum ministerium ordinatum vitaque consecrata vocationem distinctam poscunt propriamque consecrationis formam ad peculiare quidem opus.

Ad laicorum munus, quorum « est, ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere »,(135) sufficit baptismalis chrismalisque consecratio, quae cunctis Populi Dei membris est communis. Praeter hanc principalem consecrationem ordinati ministri in ipsa Ordinatione illam recipiunt ut apostolicum in tempore prosequantur ministerium. Consilia evangelica amplexantes consecratae personae novam peculiaremque percipiunt consecrationem quae etiamsi non est sacramentalis, eas adducit ut suam efficiant in caelibatu, in paupertate et oboedientia vitae formam quam Iesus ipse implevit discipulisque suasit. Licet varia haec genera unum Christi mysterium demonstrent, proprietatem peculiarem quamvis non unicam laici prae se ferunt, saecularitatem nempe, pastores ministeriorum curationem, homines consacrati peculiarem cum Christo virgine paupere oboediente conformationem.

SINGULARE CONSECRATAE VITAE BONUM

32. Hac in donorum congrua summa, cuique principali statui vitae inditur onus monstrandi, suo proprio in ordine, alterutram unius Christi mysterii faciem. Si enim in Evangelio nuntiando inter temporales causas peculiare munus vita laicalis induit, intra communionem ecclesialem pernecessarium ministerium ab iis procuratur qui in sacro Ordine sunt constituti, praesertim vero ab Episcopis. Officio obstringuntur illi ut Dei populum doctrinis verbi pascant Sacramentorumque dispensatione atque potestatis sacrae perfunctione in commodum totius ecclesialis communitatis quae est ordinata et hierarchico instituto disposita.(136)

Quod vero ad Ecclesiae sanctitatis patefactionem pertinet, obiectiva assignanda est vitae consecratae praestantia, qua ipse vivendi modus Iesu Christi uti imagine refertur. Hanc videlicet ob causam bona evangelica declarantur uberrime in illa pleniusque Ecclesiae impletur propositum quod est sanctimonia hominum societatis. Praenuntiat consecrata vita et quadamtenus praeripit futurum illud tempus cum, plenitudine illius caelorum Regni adepta quod iam in semine mysterioque adest,(137) resurrectionis participes iam non ducent uxores neque nubent, verumtamen angelorum Dei erunt consimiles.(138)

Etenim castitatis perfectae propter Regnum(139) excellentia, optimo quidem iure tamquam totius vitae consecratae reputata « ianua »,(140) perpetui Ecclesiae magisterii est argumentum. Ceteroqui vocationem ad matrimonium magni illa aestimat, quo coniuges « fecunditatis Matris Ecclesiae testes et cooperatores exsistunt, in signum et participationem illius dilectionis, qua Christus sponsam suam dilexit Seque pro ea tradidit ».(141)

Hoc sub prospectu cunctae consecratae vitae proprio evolvuntur viae distinctae inter se at quae se complent. Penitus contemplationi dediti religiosi viri religiosaeque feminae, peculiari ratione fiunt Christi imagines in monte orantis.(142) Vitae activae consecratae personae eum patefaciunt « turbis regnum Dei annuntiantem vel aegrotos et saucios sanantem ac peccatores ad bonam frugem convertentem, vel pueris benedicentem et omnibus benefacientem ».(143) Peculiare quoddam Regni Dei adventui ministerium praestant consecratae personae in Saecularibus Institutis, cum singulari compositione devinciant consecrationis saecularitatisque bonum. Suam in saeculo et a saeculo deductae consecrationem agentes,(144) illae « omnia spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur et incrementum Corporis Christi ».(145) Participant hanc ob causam Ecclesiae munus evangelizandi per singulare testimonium vitae christianae sive per adiutricem quam praebent operam ad ordinandas secundum Deum res temporales, suam per cooperationem in communitatis ecclesialis servitium iuxta propriam vitae rationem saecularem.(146)

BEATITUDINUM NUNTIUM TESTARI

33. Munus consecratae vitae peculiare etiam est in baptizatis conscientiam vivam adservare principalium Evangelii bonorum, dum redditur « praeclarum et eximium testimonium ... mundum transfigurari Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum ».(147) Hoc itaque pacto facit consecrata vita ut in ipsa populi Dei conscientia perpetuo appareat quam sit necessarium per vitae sanctitatem respondere amori Dei in cordibus per Spiritum Sanctum diffuso,(148) atque moribus propriis ostendere sacramentalem illam consecrationem quae in Baptismate, Chrismate vel Ordine, Deo agente, peracta est. Ut enim a sanctitate in sacramentis communicata ad vitae cotidianae sanctitatem transeatur necesse est. Vita consecrata, ipso suo in Ecclesia exsistendi modo, in famulatum se dedit consecrationis vitae omnium fidelium tum laicorum tum clericorum.

Nec tamen oblivisci licet aliunde et ipsas consecratas personas ex aliarum vocationum testificatione percipere adiumentum aliquod ut vivendo adhaereant omnino Christi atque Ecclesiae mysterio variis in illius partibus. Hanc mutuam ob locupletationem eloquentius fit efficaciusque vitae consecratae munus: illuminare ceteris fratribus ac sororibus veluti metam quandam postremam apud Deum beatitudinem, oculis futuram in pacem conversis.

ECCLESIAE SPONSAE EFFICAX IMAGO

34. Singularem in vita consecrata prae se fert vim sponsalis illa significatio, quae Ecclesiae repetit postulationem ut in plena solaque vivat Sponso proprio deditione a quo omnia recipit bona. Hac in sponsali ratione quae praecipua est omnis consecratae vitae, mulier, propriam quasi indolem detegens suae cum Domino coniunctionis, se reperit ipsa.

Praestans hac in re est Novi Testamenti narratio qua Maria exhibetur cum apostolis in cenaculo in oratione praestolans Spiritum Sanctum.(149) Vivax ibi perhibetur imago Ecclesiae-Sponsae ad Sponsi nutus animadvertentis atque ipsius donum accipiendum. Fecunditatis ratio praesertim apparet in Petro et ceteris in apostolis eaque in ecclesiali significatur ministerio quod fit instrumentum Spiritus ad generationem novorum filiorum per Verbi largitionem, Sacramentorum celebrationem perque pastoralem curam. Sponsalis autem accessionis ratio praecipua exhibetur in Maria cuius vi Ecclesia fertilem reddit in se vitam divinam per totum suum ut virginis amorem.

Maximam partem semper visa est consecrata vita in Mariae virginis sponsae figura. Tali enim ex virginali amore praecipua quaedam profluit fecunditas, quae adiumentum fert ut in animis nascatur vita divina atque augeatur.(150) Mariae, Evae novae, vestigia ingressa, spiritalem suam fecunditatem exprimit consecrata persona se ipsa praebens Verbum excipientem ut sua sine condicionibus devotione vivaque testificatione ad novam perficiendam hominum naturam proprias conferat partes. Plane sic maternitatem suam manifestat Ecclesia tum per divinae operae beato Petro commendatae participationem tum per responsalem divini doni perceptionem, Mariae pariter propriam.

Ipse vicissim christianus populus in ministerio ordinato salutis invenit instrumenta, in vita autem consecrata invitamentum ad plenam amoris responsionem cunctis in multiplicibus diaconiae rationibus.(151)

IV
Sanctitatis Spiritu ducti

« TRANSFIGURATA » EXSISTENTIA: AD SANCTITATEM APPELLATIO

35. « Audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde ».(152) In Transfigurationis narratione, licet variis cum differentiis, in promptu ponunt synoptici scriptores pavoris sensum a quo discipuli corripiuntur. Transfigurati vultus Christi fascinatio minime impedit quominus prae divina Maiestate in eos impendente formidine corripiantur. Etenim semper homines coram Dei gloria constituti suam experiuntur exiguitatem indeque reformidationis sensum deducunt. Eiusmodi reformidatio ad salutem spectat. Commonefacit homines divinae perfectionis simulque instanti provocatione ad « sanctitatem » eosdem urget.

Cuncti Ecclesiae filii, a Patre vocati ut Christum « audiant », altam prorsus animadvertunt ad conversionem adque sanctitatem expostulationem. Quae expostulatio, sicut illustravit Synodus, ad consecratam vitam in primis refertur. Hominum enim consecratorum vocatio ad Regnum Dei ante omnia inquirendum est, in primis, adhortatio ad plenam sui conversionem per ipsius abnegationem ut de Domino prorsus vivatur, ut Deus sit omnia in omnibus. Ad contemplandum testificandumque Christi transfiguratum vultum vocati, iidem consecrati ad « transfiguratam » vocantur vitam.

Hac in re plurimum id significat quod in postrema relatione alterius Coetus extraordinarii episcoporum Synodi est adfirmatum: « In circumstantiis difficillimis per totam historiam Ecclesiae semper sancti et sanctae fuerunt fons et origo renovationis. Hodie sanctis vehementer egemus a Deo assidue implorandis. Instituta vitae consecratae per professionem consiliorum evangelicorum conscia sint suae specialis missionis in hodierna Ecclesia, atque nos illis pro ea missione animum addere debemus ».(153) Hanc rerum aestimationem suam aequabiliter fecerunt participes huius IX synodalis Coetus cum adseveraverunt: « Per longam Ecclesiae historiam fuit consecrata vita etiam viva praesentia actionis Spiritus, veluti honoratus valde locus amoris consummati in Deum et proximum, testis quoque consilii divini quo totum hominum genus intra amoris civilem cultum, magna evadat Dei filiorum familia ».(154)

Discrevit semper Ecclesia in consiliorum evangelicorum professione viam quandam peculiarem ad sanctitatem. Eaedem enim ipsae locutiones quibus illam describit - Dominici ministerii scholam, amoris scholam sanctimoniaeque, viam seu perfectionis statum - sive efficientiam declarant ubertatemque instrumentorum huius formae evangelicae vitae propriorum, sive singulare officium eorum qui eam suscipiunt.(155) Haud fortuito tot exstant consecrati homines qui per saeculorum decursum sanctitatis praeclara reddiderunt testimonia atque opera insignite magnanima et ardua evangelizationis ministeriique perfecerunt.

FIDELITAS ERGA CHARISMA

36. Intra Christi sequelam et amorem erga ipsius personam quaedam deprehenduntur argumenta quae sanctitatis auctum tangunt in ipsa consecrata vita quaeque ideo peculiari hodie in luce sunt ponenda.

Ante omnia postulatum invenitur fidelitatis ipsi fundationis charismati ac propterea spiritali cuiusque Instituti patrimonio. Hac enim in ipsa fidelitate erga fundatorum ac fundatricum afflatum, Spiritus nempe Sancti donum, facilius deteguntur fervidiusque vivuntur necessaria vitae consecratae elementa.

Suo namque in ortu habet iam quodque charisma triplicem propensionem principalem: ad Patrem in primis, cuius voluntatem exquirere studet amanti animo perpetuum per actum conversionis in quo fons verae libertatis est oboedientia, castitas cordis intentionem indicat nullo finito amore contenti, paupertas autem illam famem sitimque iustitiae nutrit quam pollicitus est Deus se satiaturum.(156) Hoc in prospectu uniuscuiusque Instituti charisma consecratam impellet personam ut Deo tota adhaereat, cum Deo et de Deo loquatur quemadmodum de sancto Dominico est dictum,(157) ut experiatur quam sit in omnibus rerum adiunctis bonus Dominus.(158)

Secum autem etiam inferunt vitae consecratae charismata inclinationem ad Filium, quocum suadent ut communio intimae laetaeque vitae excolatur, in schola nempe alacris famulatus Dei et fratrum. « Intuitus magis magisque christificatus discit hoc modo ab exterioribus sese seiungere rebus, a sensuum turbine, ab omnibus nempe iis quae homini impediunt levitatem paratam ut a Spiritu se suscipi sinat »,(159) sicque pariter permittit ut cum Christo procedatur ad munus, cum eo opus agendo doloremque perferendo in ipsius Regno prolatando.

Importat demum omne charisma ad Spiritum Sanctum directionem, quatenus consecratos comparat ut ab eo se gubernari sustentarique patiantur tam suo in spiritali itinere quam in communionis vita inque apostolico opere, ut illo cum serviendi affectu vivant a quo omnis veri christiani electio permoveri debet.

Haec enim semper triplex necessitudo, licet cum distinctis variarum vitae formarum proprietatibus, in omni fundationis charismate emergit, eam ipsam ob causam quod dominatur ibi « profundum animi studium sese Christo configurandi ad aliquem Eius mysterii aspectum testificandum »;(160) quae quidem ratio necesse est concorporetur atque enucleetur secundum verissimam Instituti traditionem eiusque ad Regulas, Constitutiones et Statuta.(161)

EFFICIENS FIDELITAS

37. Admonentur ideo Instituta ut magna cum rerum suscipiendarum audacia alacritatem revocent inventionis sanctitatemque fundatorum ac fundatricum ita sane signis temporum respondentes in orbe hodie exorientibus.(162) Haec cohortatio est ante omnia ad perseverandum incitatio in sanctitatis semita per corporis animique difficultates quibus cotidiani notantur eventus. Verum admonitio etiam est ut quis peritiam adsequatur proprio in opere fidelitatemque actuosam exerceat erga proprium munus, dum formas ipsas, quotiens oportet, novis accommodat condicionibus ac necessitatibus, plane semper afflatui divino obsequens nec non Ecclesiae iudicio. Utcumque tamen persuasio vigere debet in quaerenda pleniore usque cum Domino conformatione consistere ipsam sponsionem cuiusvis « renovationis » quae consilio pristino fidelis persistere vult.(163)

Secundum eundem hunc affectum omne compellitur hodie Institutum officio denuo sese revocandi ad Regulam, quandoquidem in ea atque etiam in Constitutionibus iter concluditur quoddam Christi sequelae, quod proprium charisma ab Ecclesia comprobatum definit. Maior observatio Regulae facere non potest quin consecratis personis regulam certam praestet qua congruas inquirere possint formas testificationis quae temporis praesentis necessitatibus respondeat neque a pristino afflatu recedat.

PRECATIO ET ASCESIS: SPIRITALE CERTAMEN

38. Recipitur ad sanctitatem vocatio atque percoli potest tantummodo in adorationis silentio coram infinita Dei transcendentia: « Fatendum est nos omnes hoc silentio indigere, adorata praesentia imbuto: theologia, ut sapientialis spiritalisque eius anima plene aestimetur; precatio, ne umquam obliviscatur Deum videre idem valere ac de monte descendere vultu ita splendenti, ut eum cogamur obvolvere; (164) officium, ut reiciatur periculum certamine quodam concludi sine amore et venia.... Omnibus nempe, credentibus et non credentibus, discendum est silentium, quo Alter sinatur loqui, quando et quomodo volet, nobis vero verbum illud intellegere liceat ».(165) Re autem ipsa permagnam hoc prae se fert fidelitatem liturgicae precationi atque privatae, spatiis orationi mentali contemplationique destinatis, recessibus menstruis nec non spiritalibus exercitationibus.

Iterum etiam necesse est instrumenta ascetica reperiantur spiritalium Ecclesiae traditionum propria atque singulorum Institutorum. Ad veram in sanctitate progressionem illa quidem efficax semper contulerunt et etiamnum conferunt adiumentum. Utpote quae adiuvet ad moderandas gubernandasque inclinationes ipsius naturae humanae peccato sauciatae, pernecessaria revera est ascesis personis consecratis, ut suae fideles persistant vocationi Iesumque in crucis via subsequantur.

Oportet etiam noscantur atque superentur illecebrae quaedam quae, diabolo insidias tendente, sub alicuius boni specie comparent. Ita, verbi gratia, legitimum illud postulatum ut quis hodiernam societatem cognoscat quo facilius eius provocationibus respondeat, suadere potest ut temporis moribus cedatur, spiritali imminuto ardore vel admissa quasi fracti animi affectione. Elatioris institutionis spiritalis facultas instigare personas consecratas potest ut quadamtenus se reliquis fidelibus superiores esse sentiant, dum ex altera parte necessitas debitae legitimaeque praeparationis in immoderatam efficaciter operandi voluntatem transire potest, tamquam si maximam partem a consiliis hominum potius quam a Deo apostolicum pendeat ministerium. Laudabilis cupido sese praebendi ut proximum viris mulieribusque temporis nostri, credentibus et non credentibus, pauperibus ac divitibus, permovere aliquem potest ut saeculare vivendi ineat genus vel bona humana ratione dumtaxat terrestri provehat. Postulationum legitimarum aut cultus humani apud proprium populum ambitum participatio incitare pariter potest aliquem ut formas nationalismi amplexetur aut consuetudinum partes complectatur quas contra purgari et ad Evangelii lumen attolli oportet.

Via ergo quae ad sanctitatem perducit postulat ut certamen spiritale accipiatur.(166) Grave est officium quod non semper hodie necessaria diligentia respicitur. Saepius dispexit traditio hanc spiritalem contentionem in pugna Iacobi cum Dei mysterio, quam ille ingreditur ut ad benedictionem visionemque suam accedat.(167) Hoc eventu biblicae historiae primordiorum personis consecratis licet colligere signum quoddam ascetici officii quo iis est opus ut cor dilatent suscipiendisque Domino ac fratribus aperiant.

SANCTITAS PROMOVENDA

39. Hodie magis quam alias umquam poscitur renovatum sanctitatis studium ab hominibus consecratis etiam ut cuiusque christiani ad perfectionem intentio foveatur ac sustineatur. « Oportet, ergo, concitetur in unoquoque fideli vehemens sanctitatis impetus, flagrans in conversionem et sui ipsius renovationem desiderium dum precationis usque ardentioris sensus acuitur dumque proximus, indigentissimus praesertim, comiter suscipitur ».(168)

Quatenus suam altius cum Deo amicitiam persequuntur consecratae personae, idoneae eatenus efficiuntur ut fratribus sororibusque opitulentur per solida spiritalia incepta, cuius generis scholae orationis sunt, exercitationes ac recessiones spiritales, dies solitudinis, auditiones et moderationes spiritales. Hoc pacto hominum progressio in oratione expeditur qui deinde melius Dei voluntatem discernere valebunt de se ipsi ac sese tradere consiliis magnanimis, immo vero nonnumquam heroicis, quae postulat fides. Etenim consecrati homines suae « ex ipsa religiosae vitae natura ... inseruntur in dynamicam actionem Ecclesiae, quae Absolutum quod Deus est sitienter expetit et ad sanctitatem vocatur. Huius sanctitatis ipsi sunt testes ».(169) Quod autem omnes vocantur ut sancti et sanctae fiant, hoc facere non potest quin magis incitet alios quibus, propria ex vitae electione, munus instat ut de eo reliquos commoneant.

« SURGITE ET NOLITE TIMERE »: FIDUCIA RENOVATA

40. « Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et nolite timere" ».(170) Perinde ac tres apostoli in Transfigurationis eventu, expertae personae consecratae noverunt non semper suam vitam illo vehementi illuminari fervore qui exclamationem evocet: « Bonum est nos hic esse ».(171) Et tamen semper eorum vita Christi manu tangitur, eius afficitur voce, eius sustinetur gratia.

« Surgite et nolite timere » unicuique christiano haec Domini cohortatio, ut patet, profertur. Potiore autem ratione ei valet qui ut « relinquat omnia » vocatur, ideoque ut pro Christo « omnia periclitetur ». Hoc praesertim accidit quotiens cum Magistro « de monte » quis descendit ut viam a Thabor in Calvariam ducentem ingrediatur.

Cum dicit Lucas Moysen et Eliam cum Christo de paschali ipsius mysterio loqui, consulto et magna cum significatione vocabulum inducit « profectionis » [« exodos »]: « dicebant exodum eius quem completurus erat in Ierusalem ».(172) « Exodus »: praecipua revelationis vox ad quam tota revocatur salutis historia quaeque altam paschalis mysterii exprimit vim. Carissimum est hoc auctoribus spiritalibus argumentum de vita consecrata cuius sensum probe exprimit. Inibi necessario omnia includuntur quae ad mysterium Crucis attinent. Verumtamen arduum hoc « exodi iter », ex prospectu montis Thabor perceptum, tamquam via exstat duabus interiecta lucibus: altera enim lux praenuntiat Transfigurationem, Resurrectionem terminat altera.

Ad vitam consecratam vocatio - intra definientem totius vitae christianae orbem - quamvis abnegationes prae se ferat et probationes immo vero cum eas secum importet, est « lucis » iter cui Redemptoris invigilant oculi: « Surgite et nolite timere ».

CAPUT II

Signum fraternitatis

Vita consecrata communionis signum in Ecclesia

I
Bona mansura

AD TRINITATIS IMAGINEM

41. Terrestri in vita sua quos voluit vocavit Dominus Iesus, ut prope se eos retineret eosdemque ad suae vitae exemplum institueret pro Patre ac pro ab Eo recepta missione.(173) Novam sic ipse incohavit familiam, in quam saeculorum decursu ingressuri erant quotquot parati erant ad « Dei voluntatem faciendam ».(174) Post Domini Ascensionem, Spiritus impulsu donati, circa Apostolos in Dei laude et vero humano communionis usu effecta est communitas fraterna.(175) Huius communitatis vita, ac magis artae consuetudinis exercitatio quam Duodecim cum Christo sunt experti, usque fuerunt exemplar quod Ecclesia est imitata, cum originum fervorem repetere voluit atque renovato evangelico vigore suum in historia iter redintegrare.(176)

Reapse, suapte natura est Ecclesia mysterium communionis, « unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs coadunata ».(177) Vita fraterna huius mysterii altitudinem et divitias referre vult, veluti humanum spatium se praebens quod Trinitas occupat, quae hoc modo in historia dona communionis propria trium divinarum Personarum producit. In ecclesiali vita multiplices sunt provinciae et rationes, in quibus communio fraterna enuntiatur. Id vitae consecratae merito adscribitur, quod efficaciter operam dedit ut fraternitatis postulatum in Ecclesia animaretur, tamquam Trinitatis professio. Usque fraternam dilectionem promovendo in vitae communis quoque forma, ipsa significavit communionis trinitariae participationem humanas necessitudines immutare posse, novum solidarietatis concitando genus. Hoc modo eadem hominibus simul pulchritudinem communionis fraternae ostendit, simul semitas quae re ad illam perducunt. Consecratae namque personae « pro » Deo ac « de » Deo vivunt, eaque de causa virtutem reconciliantis gratiae confiteri possunt, quae motus contrarios dividentesque prosternit qui in hominum corde insident atque in socialibus necessitudinibus.

FRATERNA IN DILECTIONE VITA

42. Vita fraterna, quae veluti vita in amore participata habetur, signum est manifestum communionis ecclesialis. Ea ab Institutis religiosis et Societatibus vitae apostolicae peculiari studio colitur, ubi vita in communitate singularem significationem adipiscitur.(178) At communionis fraternae ratio nec a Saecularibus Institutis nec a formis singularibus vitae consecratae seiungitur. Eremitae, sua in vasta solitudine, non modo sese ab ecclesiali communione non subducunt, sed peculiari suo contemplationis charismate ei serviunt; virgines in saeculo consecratae suam explent consecrationem peculiari quadam communionis ratione cum Ecclesia particulari et universali; similiter viduae et vidui consecrati.

Cunctae personae hae, discipulorum condicionem viventes, adimplere student Domini « novum mandatum » invicem diligentes, sicut ille nos dilexit.(179) Amor Christum compulit ad sui ipsius donationem usque ad summum crucis sacrificium. Inter discipulos quoque nulla datur vera unitas citra hunc sine condicione mutuum amorem, qui voluntatis alacritatem poscit serviendi profusis viribus, promptitudinem ad alium recipiendum sicuti est, nullo inducto iudicio,(180) potestatem alii etiam « septuagies septies »(181) ignoscendi. Personae consecratae « cor et anima una » factae(182) amore eiusmodi in cordibus per Spiritum Sanctum diffuso(183) interiore quadam necessitate compelluntur ut omnia habeant communia: bona scilicet materialia et experimenta spiritalia, talenta et consilia aeque ac apostolica proposita et caritatis opera: « In vitae communitate Spiritus Sancti vis et efficacia uni tributa simul ad omnes transeat necesse est... Et suo quisque dono fruitur ipsumque multiplicat communicando, ut ex alienis tamquam ex suis fructum capiat ».(184)

In vita proinde communi percipi quodammodo debet communionem fraternam, prius quam certae missionis instrumentum, theologale esse spatium in quo experiri quis potest Dominum resuscitatum mystice adesse(185).(186) Hoc quidem fit per mutuum illorum quotquot communitatis sunt participes amorem qui Verbo et sacra Eucharistia alitur, Reconciliationis Sacramento purificatur, sustentatur unitatis imploratione, quae est peculiare Spiritus donum iis qui ad Evangelium obsequenter auscultandum se comparant. Spiritus ipse animam inducit ad consortionem experiendam cum Patre eiusque Filio Iesu Christo,(187) ex qua communione vitae fraternae fons exoritur. A Spiritu communitates vitae consecratae diriguntur ad officium suum inserviendi Ecclesiae cunctisque hominibus pro suo quaeque nativo ingenio.

Hac in re magni momenti obtinent locum « Capitula » sive consimiles congressus, tam particulares quam generales, ubi debet quodque Institutum Superiores aut Antistitas deligere secundum regulas propriis Constitutionibus firmatas atque etiam, praelucente Spiritus fulgore, modos statuere unde custodiantur efficaciaque reddantur diversis in historiae ac culturae adiunctis charisma proprium et proprium spiritale patrimonium.(188)

AUCTORITATIS OFFICIUM

43. In vita consecrate Praepositorum et Praepositarum munus, localium quoque, semper habuit pondus, cum ad spiritalem vitam tum ad missionem magnum. His inquisitionum et rnutationum annis nonnumquam necessitas est percepta hoc officium renovandi. At agnoscendum est eos qui auctoritatem habent primarum communitatis sustinendarum partium, non posse sese abdicare suo munere quippe qui fratrum ac sororum in spiritali atque apostolico itinere sint duces.

In condicionibus illis, ubi sibi quisque uni consulit, difficulter fit ut officium illud agnoscatur et recipiatur quod pro cunctis sustinere debet auctoritas. Oportet tamen ut huius muneris momentum confirmetur, quod omnino est necessarium ut fraterna solidetur communio neve promissa oboedientia irrita evadat. Si auctoritas oportet ante omnia sit fraterna et spiritalis et si, qui ea pollet, hac de causa per dialogum fratres et sorores complecti debet dum de rebus agendis decernitur, memorare tamen iuvat spectare ad auctoritatem novissimum verbum, eique exinde facultatem esse tribuendam, ut consilia capta curet observentur.(189)

PARTES SENUM

44. Senum aegrotorumque cura in vita fraterna praecipuum obtinet locum, hoc potissimum tempore, quo in nonnullis regionibus numerus augescit consecratarum personarum ingravescentis aetatis. Non est modo caritatis ipsius proprium et grati animi iis tribuere sollicitam curam quam merentur, verum et documentum conscientiae eorum testificationem multum Ecclesiam eorumque Instituta adiuvare eorumque opera valida ac meritoria perstare, etiam cum propter aetatem et valetudinem deserere debuerunt suae navitatis provinciam. Multum ii certe tribuere possunt sapientia sua ac experientia communitati, si haec attenta et ad audiendum inclinata iis adsidet.

Re quidem vera apostolica opera prius quam ex actione ex testimonio pendet propriae plenae deditionis salvificae Domini voluntati, devotionis videlicet quae precationis et paenitentiae fontibus alitur. Quapropter complures dantur rationes quibus senes ut suam vocationem adimpleant commonentur: oratio assidua, uniuscuiusque condiciones patienter toleratae, praeparatio ad officium sustinendum patris spiritus, confessarii, ductoris precationis.(190)

AD COMMUNITATIS APOSTOLICAE IMAGINEM

45. Primas agit partes vita fraterna in personarum consecratarum spiritali itinere, tum ut assidue eae renoventur tum ut consummate suam in mundo missionem adimpleant: id quidem ex theologicis rationibus eruitur quae subsunt, idque plane confirmat experientia ipsa. Consecratos consecratasque cohortamur igitur, ut eandem studiose colant, ad priscorum Hierosolymitanorum christianorum exemplum, qui perseverabant in doctrina Apostolorum, in communi precatione, in Eucharistia suscipienda, in bonorum naturae et gratiae participatione.(191) Religiosos viros et religiosas mulieres nec non Societatum vitae apostolicae sodales magnopere cohortamur ut mutuum amorem sine condicione experiantur, cumque secundum cuiusque Instituti naturam exprimant, ut omnes communitates tamquam conspicuum habeantur signum novae Ierusalem, quae est « tabernaculum Dei cum hominibus ».(192)

Ecclesia namque universa multum confidit testificationibus communitatum « gaudio et Spiritu Sancto » (193) repletarum. Cupit ipsa terrarum orbi communitatum exempla exhibere, in quibus mutua observantia adiumentum fert ad solitudinem depellendam, communicatio omnes ad officii conscientiam concitat, venia vulnera sanat, in singulis communionis propositum roborando. In talibus communitatibus charismatis natura vires ordinat, fidelitatem sustentat et omnium apostolicum opus ad unam dirigit causam. Ut hodiernae humanitati veram suam effigiem ostendat, eiusmodi prorsus Ecclesia communitatum fraternarum indiget, quae, prout sunt, emolumento evadunt novae evangelizationi, quandoquidem « novi mandati » fructus modo finito reddunt.

SENTIENDUM CUM ECCLESIA

46. Magnum quidem munus ipsi vitae consecratae demandatur etiam sub lumine doctrinae Ecclesiae-communionis, quam impense Concilium Vaticanum II proposuit. Personae consecratae ut revera communionem experiantur spiritalitatemque exerceant(194) impense rogantur, tamquam « testes et illius "communionis propositi" artifices quod in fastigio locatur historiae hominis secundum Deum ».(195) Ecclesiologiae communionis sensus, dum explicatur in communionis spiritalitatem, cogitandi, loquendi et agendi rationem promovet quae efficit ut Ecclesia altius latiusque adolescat. Etenim evenit « ut communionis ecclesialis vita signum mundo evadat et vis trahens, quae homines ducat ad credendum in Christum... Sic communio, dum se missioni aperit, ipsa fit missio », immo « cum communio communionem generet, ex sua ipsius natura communionem missionariam gignit ».(196)

In conditoribus conditricibusque vividus usque Ecclesiae sensus conspicitur, qui in eorum ecclesiali vita omnibus rationibus participanda et in sollicita Pastorum oboedientia manifestatur, nominatim Romano Pontifici. Hoc in amoris prospectu erga Sanctam Ecclesiam, quae est « columna et firmamentum veritatis »,(197) optime intelleguntur Francisci Assisiensis in « Dominum Papam » devotio,(198) Catharinae Senensis filialis sollertia in eum quem ipsa « dulcem Christum in terra » vocat,(199) Ignatii Loyolensis apostolica obtemperantia eiusque « sentire cum Ecclesia »,(200) fidei festiva professio Teresiae a Iesu: « Ecclesiae sum filia ».(201) Teresiae Lexoviensis quoque studium percipitur: « In Ecclesiae corde, matris meae, amor equidem ero... ».(202) Hae testificationes ecclesialem perfectam communionem plane patefaciunt, quam sancti et sanctae, conditores et conditrices, aetatibus condicionibusque occurrentibus inter se diversis ac saepe difficillimis, sunt experti. Ad exempla haec continenter se referre debent consecratae personae, ut distrahentes et disicientes motus arceant, qui hodiernis temporibus multum possunt.

Huius communionis ecclesialis significantior pars est mentis cordisque adhaesio Episcoporum magisterio, quae fideliter cunctis personis consecratis est tenenda atque coram Dei populo perspicue testificanda iis cumprimis qui in theologica inquisitione tradendaque doctria, scriptis edendis, in catechesi atque instrumentis communicationis socialis adhibendis versantur.(203) Cum praecipuum locum obtineant in Ecclesia personae consecratae, earum mens animusque magnum pro Dei populo pondus habent. Eorum apostolica opera efficacitatem depromit vimque ex eorum filialis amoris testificatione quae, in ambitu missionis propheticae omnium baptizatorum, per officia plerumque notatur peculiaris cum hierarchia cooperationis.(204) Hoc modo suorum charismatum divitiis praecipuam operam ferunt, ut Ecclesia usque altius suam indolem compleat sacramenti « intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».(205)

ECCLESIAE UNIVERSALIS FRATERNITAS

47. Personae consecratae nimirum rogantur ut communionis missionalis universa in Ecclesia sint fermentum propterea quod multiplicia singulorum Institutorum charismata ad bonum totius mystici Corporis a Spiritu Sancto donantur, cui aedificando ipsi inservire debent.(206) Insigniter « excellentiorem viam »(207) caritatem dicit Apostolus, quae « maior ex his »(208) exstat, quaeque omnes diversitates componit cunctisque in apostolico studio mutui subsidii tribuit virtutem. Ad hoc quidem intendit peculiare communionis vinculum, quod variae formae vitae consecratae et Societates vitae apostolicae possident cum ministerio unitatis et universalitatis missionalis quod ad Petri Successorem pertinet. Spiritalitatis historia hoc conspicue ostendit vinculum dum eius providum opus significat, ut praestetur tum vitae consecratae vera proprietas, tum missionalis Evangelii propagatio. Evangelicae enuntiationis animosa diffusio atque Ecclesiae in tot terrarum locis firma confirmatio itemque christianarum rerum novellis in Ecclesiis validus proventus, intellegi haudquaquam possunt - quemadmodum synodales ipsi Patres dixerunt - sine tot Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae collata opera. Communionem ipsi saeculorum decursu firmam cum Petri Successoribus servarunt, qui in iis impigram alacritatem reppererunt, cum se prompte ad missionale munus dederent, quod, pro occasione, usque ad heroicum gradum pervenit.

Sic universalitatis indoles et communionis proditur, quae propria est Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae. Quandoquidem supra dioeceses sunt ipsa, ob eorum peculiarem cum ministerio Petrino necessitudinem, inserviunt eadem quoque cooperationi inter diversas particulares Ecclesias,(209) inter quas efficaciter « donorum permutationem » provehere possunt, operam suam ad Evangelii inculturationem conferendo, ut omnium populorum culturae mundentur, aestimentur et suscipiantur eorum cum divitiis.(210) Hodie etiam quia in novellis Ecclesiis florent vocationes ad vitam consecratam, planum fit quomodo ea in catholica unitate exprimere valeat diversorum populorum culturarumque postulata.

VITA CONSECRATA ET ECCLESIA PARTICULARIS

48. Intra quoque Ecclesias particulares partes significantes agunt personae consecratae. Haec est ratio quae, initium ducens a conciliari doctrina de Ecclesia prout illa est communio et mysterium, atque a doctrina de Ecclesiis particularibus quae sunt Dei Populi particulae in quibus « vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia »,(211) penitus excussa est et in subsequentibus documentis recepta. Horum ex consideratione rerum scriptarum clarissime patet sociatam personarum consecratarum cum Episcopis operam plurimum conferre ad ordinatum dioecesanae pastoralis rei progressum adipiscendum. Multam quidem operam dant consecratae vitae charismata caritati aedificandae in Ecclesia particulari.

Variae enim species, ad quas evangelica recipiuntur consilia, declarationes sunt atque e spiritalibus donis manant, quae conditores et conditrices receperunt, atque ut tales exstant aliqua « Spiritus experientia, propriis discipulis tradita, ut secundum eim vivant, eam custodiant altioremque reddant et constanter augeant simul cum Christi Corpore iugiter crescente ».(212) Germana singulorum Institutorum proprietas singulare sanctificationis et apostolatus genus secum fert, quod certis translaticiis condicionibus gradatim firmatur, quas obiectiva elementa designant.(213) Hanc ob causam Ecclesia curat ut Instituta adolescant et incrementum capiant ad Conditorum atque Conditricum mentem adque eorundem rectas traditiones.(214)

Quocirca iusta automonia singulis Institutis conceditur, per quam sua disciplina uti possunt et integrum servare suum spiritale atque apostolicum patrimonium. Est loci Ordinariorum hanc autonomiam custodire ac tueri.(215) Recipere ideo et aestimare vitae consecratae charismata debent Episcopi, in pastoralis actionis dioecesanae propositis dantes iisdem locum. Singularem curam ad iuris dioecesani Instituta conferre debent, quae Ordinarii loci peculiari sollicitudini committuntur. Dioecesis quae vita consecrata careat, praeterquam quod tot spiritalibus donis orbatur, aptis locis Deo perquirendo, peculiaribus apostolicis laboribus et pastoralibus viis, etiam periculum adit ne graviter mens illa missionalis extenuetur, qua maior Institutorum pars ditatur.(216) Quapropter vitae consecratae dono respondere necesse est, quod Spiritus Sanctus in Ecclesia particulari concitat, quodque cum gratiarum actione est accipiendum.

FERTILIS ET APTE COMPOSITA ECCLESIALIS COMMUNIO

49. Episcopus pater est et pastor totius particularis Ecclesiae. Eiusdem est singula charismata agnoscere et tueri ipsaque promovere atque ordine disponere. Sua igitur pastorali caritate vitae consecratae charisma recipiet tamquam gratiam quae non respicit tantum Institutum aliquod, sed in totam Ecclesiam perfunditur. Sustentare iuvareque ita studebit personas consecratas ut, in communione cum Ecclesia, ad spiritalia pastoraliaque proposita pateant postulatis nostrae aetatis consentanea, fidelitatem erga fundatoris consilia servantes. Personae vitae consecratae, vicissim, liberaliter sociatam suam operam in Ecclesiam particularem suis pro cuiusque viribus conferent, proprio servato charismate, dum Episcopo arte adhaerentes operantur in provincia evangelizationis, catechesis, atque paroecialis vitae.

Reminiscendum est Instituta Ecclesiae universalis famulatum conciliando cum Ecclesiae particularis munere congruam autonomiam ipsamque exemptionem, quibus complura ex iis fruuntur,(217) sibi vindicare non posse ut quaedam electiones iustificentur quae revera dissident ab ordinatae communionis necessitatibus quas recta vita ecclesialis requirit. Oportet contra ut pastoralia personarum religiosarum incepta benevolo et aperto instituto dialogo inter Episcopos et variorum Institutorum Praepositos decernantur et compleantur. Perattenta Episcoporum consideratio in Institutorum vocationem et munus atque ipsa vicissim Institutorum observantia in Episcoporum ministerium, una cum prompta acceptione pastoralium pro vita dioecesana eorum inceptorum, duas formas prae se ferunt illius ecclesialis unius caritatis quae cunctos ad bene constitutae communioni inserviendum compellit - charismaticae atque simul secundum cuiusque officia compositae - universi Dei populi.

PERPETUUS DIALOGUS QUI CARITATE ANIMATUR

50. Ad mutuam cognitionem promovendam, quae quidem omnino necessaria est ut actuosa adsit in pastorali ambitu cooperatio, peropportunus est continuatus dialogus Praepositorum Praepositarumque Institutorum vitae consecratae Societatumque vitae apostolicae cum Episcopis. Hos per usitatos conventus Praepositi ac Praepositae Episcopos certiores facient de apostolicis inceptis quae in eorum dioecesibus sunt suscepturi, ut in rebus agendis necessaria statuatur conspiratio. Eadem ratione decet Praepositorum Praepositarumque delegatos invitari ut Congressionibus Conferentiae Episcoporum intersint itemque vicissim Conferentiae Episcoporum sint Congregationum Superiorum Conferentiae maiorum delegati participes, secundum definiendos modos. Hoc rerum in prospectu magnum poterit afferre emolumentum constitutio, ubi nondum exstent, earundemque operatio patria quidem ratione, commissionum mixtarum Episcoporum Superiorumque maiorum,(218) quae una simul negotia perpendant communia. Pleniorem mutuam cognitionem iuvabunt theologia vitaeque consecratae spiritalitas quae in rationem studiorum theologiae presbyterorum dioecesanorum inseruntur, simulque in personis ipsis consecratis educandis theologia congruenter tractata de Ecclesia particulari deque spiritalitate dioecesani cleri.(219)

Solacio tandem afficimur cum memoramus in Synodo non modo innumeras exstitisse de communionis doctrina elocutiones, verum etiam magnam fuisse dialogorum delectationem, qui mutuo sinceroque animi sensu inter Episcopos, religiosos religiosasque praesentes sunt producti. Id effecit ut vellent « experientiam spiritualem communionis et collaborationis ulterius protrahi in Ecclesia universa » etiam post Synodum(220) celebratam. Idem Nos facimus votum, ut in omnibus mens et communionis spiritalitas adolescant.

IN MUNDO DIVISO ET INIQUO FRATERNITAS

51. Vitae consecratae communitatibus peculiare officium concredit Ecclesia ut communionis spiritalitatem augescant, primum intra se, deinde in ipsa ecclesiali communitate et ultra eius fines, caritatis dialogum usque instituendo vel restituendo, ibi potissimum ubi hodiernus mundus stirpium odio furoribusque mortiferis conflictatur. Diversis in nostri terrarum orbis societatibus - quae saepe cupiditatibus disparibusque studiis tenentur, ad unitatem quidem tendentes, dubitantes tamen de via ingredienda - collocatae consecratae vitae communitates in eas sicut fratres sororesque dissimiles aetate lingua cultuque personae conveniunt, tamquam signum illae se praebent dialogi, qui semper institui potest, nec non communionis quae diversitates aequare valet.

Vitae consecratae communitates per suae vitae testificationem ad fraternitatis christianae dignitatem nuntiandas mittuntur nec non renovantem Boni Nuntii(221) virtutem, qui efficit ut omnes sicut filii Dei agnoscantur atque ad dilectionem in omnes pronam potissimumque in humillimos impellit. Communitates hae loci exstant spei et detectionis Beatitudinum, loci sunt in quibus amor, ex precatione vim hauriens, communionis videlicet a fonte, rogatur ut vitae ratio fiat et laetitiae fons.

Internationalia in primis Instituta, quae nostra aetate quaestionibus illis signatur totum mundum complectentibus ac simul restitutis nationalismi simulacris, animare et testificare debent communionis sensum inter gentes, stirpes et culturas. Dum fraternitatis mens viget, quaestiones ad totum mundum porrectae minime particulares divitias inhibebunt, nec peculiaris cuiusdam dati obtestatio ceteris vel unitati officiet. Instituta Internationalia id efficaciter complere possunt, quippe quae ingeniose inculturationis provocationem sustinere debeant eodemque tempore peculiarem suam servare naturam.

INTER DIVERSA INSTITUTA COMMUNIO

52. Fraternam necessitudinem spiritalem ac inter varia Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae mutuam cooperationem sensus quidam ecclesialis communionis sustentat alitque. Personae enim quae communi Christi sequelae officio iunguntur atque ab eodem animantur Spiritu, facere non possunt quin, veluti unius vitis palmites, Evangelii amoris plenitudinem visibiliter ostendant. Spiritalis memores amicitiae, quam in terra saepenumero contraxerunt complures conditores et conditrices, ipsae, quamvis erga suum charisma fideles maneant, ad significandam inducuntur illustrem fraternitatem, quae in cotidiano testificationis officio pro Evangelio incitamento sit ceteris ecclesialibus partibus.

Sancti Bernardi de religiosis diversis Ordinibus verba ad nostra usque tempora sunt accommodata: « Laudo omnes... Unum opere teneo, caeteros charitate ». Omnes vicissim aliis indigemus : « Faciet autem charitas ut ne illorum quidem fructu frauder, quorum instituta non sequor... Et quid mirum, si in hoc exilio, peregrinante adhuc Ecclesia, quaedam huiuscemodi sit pluralis, ut ita dixerim, unitas, unaque pluralitas... Sicut itaque illic multae mansiones in una domo, ita hic multi ordines sunt in Ecclesia una: et quomodo hic divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, ita ibi distinctiones quidem gloriarum, sed una domus. Porro unitas tam hic quam ibi, consistit in una charitate ».(222)

INSTITUTIONES REBUS COMPONENDIS

53. Multum ad Ecclesiae communionem conferre possunt Conferentiae Superiorum maiorum atque Conferentiae Institutorum saecularium. A Concilio Vaticano II(223) confirmatae atque compositae abque subsequentibus documentis,(224) hae institutiones praesertim vitam consecratam in ipsa ecciesialis operae compage provehendam sibi praestituunt.

Earum beneficio Instituta communionem inter se exprimunt adque eam roborandam instrumenta perquirunt, servatis recteque aestimatis diversorum charismatum proprietatibus, in quibus mysterium Ecclesiae ac multiformis Dei sapientia referuntur.(225) Vitae consecratae Instituta cohortamur ut in opera complenda consocientur, in nationibus in primis ubi peculiares propter difficultates magna sunt invitamenta ut velint sese concludere in se, ipsius vitae consecratae Ecclesiaeque cum detrimento. Oportet contra in Dei consilio exquirendo inter se iuvent arduo hoc nostro historiae intervallo, quo melius eidem congruentibus apostolicis inceptis respondeant.(226) Hoc in communionis prospectu ad nostri temporis provocationes aperto, Praepositi ac Praepositae, « una cum Episcopis operantes », contendant « ut optimorum cuiusque Instituti cooperatorum opera utantur atque officia praestent non modo ut quidam fines, si forte sint, superentur, verum etiam ut quaedam solida ineatur ratio de vitae consecratae apta institutione ».(227)

Superiorum maiorum Conferentias adhortamur Saeculariumque Institutorum ut sit cum Congregatione pro Institutis vitae consecratae cumque Societatibus vitae apostolicae constans communisque consuetudo, velut earum cum Apostolica Sede significata communio. Actuosa quoque et fiduciae plena habenda est cum Episcoporum Conferentiis cuiusque nationis necessitudo. Ad « Mutuae Relationes » documentum, opportunum est hunc usum esse stabilem, ut simul ac progrediente tempore apparent incepta, ea constanter et tempestive ordinari possint. Si quidem haec omnia perseveranter perficiuntur, Magisterii mente praescriptisque fideliter servatis, compositionis et communionis institutiones utiles fient ut, pravae interpretationes discidiaque sive ratione sive re expediantur;(228) hoc modo communionis incrementum inter Instituta vitae consecratae et Episcopos non solum illae fulcient, sed obsecundabunt etiam missionis progressum ipsarum Ecclesiarum particularium.

CUM LAICIS COMMUNIO ET COOPERATIO

54. Inter fructus his annis tributos doctrinae Ecclesiae prout est communio id adscribitur, quod variae eius partes consciae factae sunt se vires iungere posse et debere, ut socient vires, mutua in cooperatione atque donorum permutatione ad Ecclesiae missionem efficacius participandam. Id efficit ut distinctior definitiorque ipsius Ecclesiae sit effigies, praeterquam quod magnis nostrae aetatis provocationibus efficacius respondetur, per diversorum donorum participatam collationem.

Necessitudines cum laicis apud monastica contemplativaque Instituta spiritalem magna ex parte habent speciem, dum contra Instituta in apostolatu versantia pastoralis cooperationis inducunt rationes. Institutorum autem saecularium sodales, sive laici sive clerici, vitae cotidianae ordinarias per formas cum ceteris fidelibus admiscentur. Hodie non pauca Instituta, exstantibus saepe novis condicionibus, pro explorato habent suum charisma cum laicis participari posse; qui idcirco vehementius invitantur ad spiritalitatem adque ipsius Instituti missionem communicandam. Dici potest, experientia historica praegrediente sicut diversorum saecularium Ordinum vei Tertii Ordinis, novam aetatem in historia respiciente laicorum personarumque consecratarum necessitudinem, incohatam esse, spe nimirum locupletem.

AD SPIRITALEM APOSTOLICAMQUE ALACRITATEM RENOVANDAM

55. Novae hae communionis cooperationisque rationes varias ob causas sustinendae sunt. Ex iis enim ante omnia contingere poterit ut navae spiritalitatis fulgor deducatur qui ipsius Instituti fines transgrediatur, cui deinceps potestas dabitur usque praestandi Ecclesiae quasdam peculiares servitii formas. Sequitur feliciter exinde ut collatis viribus inter personas consecratas et laicos, missione spectata, vehementius opus sustineatur: personarum consecratarum sanctitatis exemplis permoti, laici recta ducentur ad consiliorum evangelicorum sensum experiendum, qui animum addent ut Beatitudinum vim vivant et testificentur ad mundum transformandum secundum Dei cor.(229)

Laicorum participatio non raro facit ut quaedam de illo charismate altius expendantur atque nonnulla inopinata et fecunda detegantur, dum magis spiritalis fit ipsius interpretatio dumque nova indicia renovati apostolici impetus reperiuntur et inculcantur. In quolibet opere munereve versantes, personae consecratae ideo memoria tenebunt se esse debere peritas vitae spiritalis ductrices, atque hoc porro in rerum prospectu « maximi pretii talentum, spiritum scilicet »,(230) colent. Laici vicissim religiosis familiis suam saecularitatem peculiareque ministerium veluti proprium subsidium ministrent.

LAICI VOLUNTARII ET CONSOCIATI

56. Insignis quaedam laicalis participationis divitiarum vitae consecratae facies in eo stat quod fideles laici variis Institutis adhaerent nova forma videlicet illa sodalium consociatorum, ut aiunt, vel, secundum hodierna postulata quorundam morum culturalium, personarum illarum quae communicant, ad certum quoddam temporis spatium, vitam communitariam et peculiarem deditionem contemplativam apostolicamve Instituti operam, dummodo, ut liquet, vitae interioris eius intrinseca peculiaritas nihil patiatur detrimenti.(231)

Iure meritoque hoc voluntarium opus valde aestimatur, quod ex vitae consecratae divitiis oritur; at instituantur illi oportet, ut voluntarii praeter peritiam altas semper supernaturales in suis propositis rationes colant acrioremque communitatis Ecclesiaeque sensum suis in consiliis.(232) Illud quoque est ob oculos habendum, incepta scilicet quibus decernendis et laici implicantur, ut ipsa certo cuidam Instituto adscribantur ipsius persequi debere proposita eademque ipsius sub auctoritate esse complenda. Itaque si laici his rebus praesidebunt, rationem hic de moderatione legitimis Superioribus reddent. Convenit quidem ut haec omnia opportunis singulorum Institutorum normis a maiore auctoritate decernantur, prius comprobatis quae ordine definiant Instituti, communitatis, consociatorum sodalium vel voluntariorum officia.

Personae consecratae, quae a Superioribus mittuntur, quaeque ceteroquin sub eorum auctoritate erunt, peculiaribus cooperationis generibus laiсorum inceptis interesse possunt, in iis praesertim sodaliciis atque institutionibus, quae infimos homines iuvare humanasque aerumnas lenire conantur. Sociata haec opera, si conspicua acrique christiana mente et charismatica animatur et sustentatur atque erga indolem vitae consecratae propriam reverens est, tenebricosioribus humanae exsistentiae condicionibus Evangelii vim fulgentem afferre potest.

His proximis annis, non paucae personae consecratae illorum cuidam ecclesialium motuum nomen dederunt, qui nostra aetate succreverunt. Hic mos emolumento iis plerumque est, spiritali praesertim considerata renovatione. Negari tamen non potest, quibusdam in rerum adiunctis, incommoda perturbationesque et singulis et communitatibus inde oriri, tum potissimum cum experientiae hae cum necessitatibus vitae communis et Instituti spiritalitatis contendunt. Curandum igitur erit ut ecclesiales motus suscipiantur charismatica servata proprietate et cuiusque Instituti disciplina,(233) Superiorum de licentia atque subsidiaria data condicione excipiendi eorum decreta.

MULIERIS CONSECRATAE PRAESTANTIA ET PARS

57. Multiformes suas spiritales divitias plane ostendit Ecclesia cum, discriminibus remotis, veluti benedictionem ea dona accipit quae a Deo simul in viros simul in feminas derivantur, eorum dignitatem parem omnium aestimans. Mulieres consecratae peculiari modo invitantur ut suam per deditionem plene laetanterque actam signum sint benignitatis Dei erga homines atque peculiare testimonium mysterii Ecclesiae, virginis sponsae et matris.(234) Hoc earum munus in Synodo emersit, cui complures feminae interfuerunt suas enuntiantes sententias quas omnes audiverunt et exsistimarunt. Earum quippe merito quaedam utilia prodierunt ad Ecclesiae vitam eiusque evangelizatricem operam. Certe fieri non potest quin nonnulla iuste vindicentur, quae in diversis socialibus condicionibus ipsaque in Ecclesia ad mulieris statum pertinent. Dici pariter oportet novam feminarum conscientiam viros quoque iuvare ut mentem demutent, rationem sui intellegendi, sese collocandi in historia eandemque interpretandi, modum suum socialem politicam oeconomicam religiosam ecclesialem vitam componendi.

Quandoquidem Ecclesia a Christo accepit liberationis nuntium, munus recepit eundem prophetice diffundendi, animos moresque ad Domini mentem dirigendo. Hoc in prospectu, mulier consecrata, initium capiens ex sua experientia Ecclesiae ac mulieris pariter in Ecclesia, operam suam conferre potest ut quaedam manca curtaque iudicia tollantur, quibus haud liquido ipsius dignitas nec non eius collatum opus in vitam et pastoralem missionariamque actionem Ecclesiae manifestantur et agnoscuntur. Idcirco consentaneum est ut mulier consecrata suam qualitatem, suas facultates, suam operam, sponsionem suam sive in ecclesiali conscientia sive in cotidiana vita agnosci velit.

Futura quoque evangelizationis aetas, aeque ac cuncta missionalis operis genera, intellegi nequeunt dempto mulierum, in primis mulierum consecratarum, adiumento.

PRAESENTIAE ET ACTIONIS NOVAE EXSPECTATIONES

58. Quapropter urget ut quaedam res solidae suscipiantur, recludendo ante omnia participationis opportunitates mulieribus variis in provinciis omnibusque gradibus, etiam cum quid deliberatur et decernitur, in iis rebus praesertim quae ad eas respiciunt.

Oportet quoque mulierum consecratarum institutio, haud minus quam virorum, novis necessitatibus accommodetur atque congruum tempus et certas institutionis opportunitates praebeat ad ordinatum cultum, qui omnes species a theologico-pastorali ad professionalem complectatur. Pastoralis et catechetica institutio, quae est semper magni momenti, secum fert peculiarem pro nova evangelizatione significationem, quae novas participationis formas a mulieribus exposcit.

Pro certo habendum est institutionalem pervestigationem, dum mulierem consecratam ad sui ipsius dona intellegenda adducit, necessariam officiorum mutuationem intra Ecclesiam concitet. In rebus quoque theologicis, culturalibus et spiritalibus pervestigandis multa efficere potest femineum ingenium non modo in iis quae proprietatem vitae consecratae mulierum respiciunt, verum et fidei intellectum in quavis eius specie. Hac in re plurimum spiritalitatis annales illis debent Sanctus, veluti Teresiae a Iesu atque Catharinae Senensi, primis scilicet mulieribus decoratis nomine Doctoris Ecclesiae, et compluribus similiter aliis mysticis, quod ad Dei mysterii inquisitionem pertinet atque ad explicationem eius actionis in credentem! Multam sane spem in mulieribus consecratis collocat Ecclesia, ut peculiare quiddam conferatur ad doctrinam promovendam, mores, vitam ipsam familierem socialemque, mulieris dignitate et vitae humanae observantia praesertim consideratis.(235) Etenim « mulieribus tribuitur prorsus singulare fortasse et decretorium cogitationis et actionis spatium: ipsarum enim est promovere "novum feminismum" qui agnoscere valeat et proferre veram indolem femininam in quolibet convictus civilis gestu, quin in temptationem incurratur imitandi exemplaria "cultus nimii virilitatis", dum opera datur, ut omnino quodvis genus amoveatur discriminationis violentiae et abusus ».(236)

Sperare quidem licet ex altiore mulieris missionis agnitione mulierum vitam consecratam acriorem usque perceptionem muneris sui suscepturam esse studiosioremque deditionem Dei causae. Id nempe in complura opera converti potest, videlicet in evangelizationis munus, in institutionalem navitatem, in futurorum presbyterorum personarumque consecratarum institutionem participandam, in communitatis christianae animationem, in spiritalem comitatum inque praecipua vitae pacisque bona provehenda. Consecratis feminis earumque sese dedendi eximiae facultati iterum admirationem gratumque totius Ecclesiae animum patefacimus, quae easdem sustinet ut plene laetanterque suas vocationes agant atque vocari se sentiant ad nostrae aetatis mulierem iuvandam et instituendam.

II
Perseverans Spiritus Sancti opera: in novitate fidelitas

CLAUSURAE MONIALES

59. Peculiari sane diligentia monastica vita mulierum et clausura monialium sunt considerandae optimam propter aestimationem quam huic vitae generi tribuit communitas christiana, quod signum est unicae coniunctionis Ecclesiae-Sponsae cum Domino admodum dilecto. Vita namque monialium clausurae, quae praecipue oratione, ascesi fervidoque vitae spiritalis progressu explicatur, « nihil aliud est quam iter ad caelestem Ierusalem et anticipatio Ecclesiae eschatologicae in possidendo et contemplando Deo defixae ».(237) Sub huius vocationis missionisque lumine respondet clausura praecipuae necessitati manendi cum Domino. Circumclusum locum eligentes ubi vivant monachae virgines participes fiunt demissionis ipsius Christi per praecipuam paupertatem quae declaratur non rerum reiectione tantum, sed et « spatii », congressuum, tot bonorum creatorum. Haec singularis donandi « corpus » suum ratio vehementius immittit eas in eucharisticum mysterium. Una cum Iesu se dedunt illae pro mundi salute. Adipiscitur earum oblatio, praeter sacrificii expiationisque speciem, et gratiarum Patri agendarum in dilecti Filii gratiis participandis. Hac in spiritali intentione radices agens clausura non ratio tantum exstat ascetica praestantissima, sed et modus quidam vivendi Christi Pascha.(238) Vitae affluentia fit ipsa ex « mortis » experientia, atque laeta ponitur nuntiatio et prophetica anticipatio illius potestatis, singulis personis universoque hominum generi datae, pro Deo tantum vivendi in Christo Iesu.(239) Cordis igitur cellulam illam evocat clausura in qua ut cum Domino coniunctionem vivat quisque vocatur. Dum veluti donum suscipitur atque eligitur veluti libera amoris responsio, locus evadit illa spiritalis communionis cum Deo cumque fratribus sororibusque, ubi angustiae spatiorum et rariores hominum consuetudines proficiunt ad animis inserenda evangelica bona.(240)

Claustrales communitates, veluti civitates supra montem positae ac tamquam lucernae super candelabrum,(241) quamvis modesta sit earum vita, metam, cunctam communitatem ecclesialem respicientem, manifeste significant, « actione ferventem et contemplationi vacantem »,(242) quae in temporis itinere progreditur atque futuram recapitulationem omnium rerum in Christo continenter prospectat, cum Ecclesia « cum Sponso suo apparebit In gloria(243) »,(244) et Christus « tradiderit regnum Deo Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem... ut sit Deus omnia in omnibus ».(245)

Sororibus his carissimis gratum igitur animum significamus, quas pariter cohortamur ut vitae claustrali suo ex charismata fideles perstent. Earum quidam exemplo, hoc vitae genus complures vocationes usque recenset, atque allicit ob altam rationem sponsalis exsistentiae penitus Deo in contemplatione dicatae. Quandoquidem meram dilectionem significat quae plus valet quam quodvis opus, vita contemplativa admodum efficacem apostolicam missionalemque generat vim.(246)

Magnopere extulerunt quidem Patres Synodales clausurae praestantiam, postulata similiter ponderantes quae hinc illinc oriuntur de eius solida disciplina. Quae hac de re significavit Synodus atque nominatim consilium ut ampliorem decernendi facultatem habeant Antistitae Maiores in clausurae derogatione permittenda iustam et gravem ob causam,(247) ordinate considerabuntur, cum renovationis prae oculis habebitur iam hucusque peractum iter, quod inde a Concilio Vaticano II initium cepit.(248) Hoc modo clausura variis suis in formis et gradibus - a papali clausura et constitutionali ad monachicam clausuram - Institutorum cоntemplativorum monasteriorumque traditionum varietati aptius congruet.

Sicut Synodus ipsa affirmavit, Consociationes praeterea et Foederationes promovendae, quas Pius XII iam commendavit nec non Concilium Oecumenicum Vaticanum II,(249) praesertim ubi alicuius consortionis auxiliique aliae formae efficaces desunt ad vitae contemplativae bona custodienda promovendaque. Sodalicia haec in tuto semper posita legitima monasteriorum autonomia valida subsidia ad quaestiones communes enodandas praestare possunt, ut sunt congrua renovatio, institutio sive prima sive permanens, mutuum oeconomicum auxilium atque ipsorum monasteriorum reconcinnatio.

RELIGIOSI FRATRES

60. Secundum Ecclesiae translaticiam doctrinam, vita consecrata sua natura neque laicalis est neque clericalis,(250) idcirco « laicalis consecratio », sive virorum sive mulierum, perfe