The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA
POST-SYNODALIS
PASTORES GREGIS

DE EPISCOPO MINISTRO
EVANGELII IESU CHRISTI
PRO MUNDI SPE

 

 

INTRODUCTIO

1. Pastores Gregis, Episcopi scilicet, in suo ministerio obeundo sciunt se posse singulari gratia divina inniti. Secundum Pontificalis Romani normas, princeps Episcopus ordinans, cum sollemnem ordinationis orationem recitat, postquam effusionem Sancti Spiritus qui omnia regit atque conducit invocavit, verba ex antiquo textu Traditionis Apostolicae deprompta iterat: «  Da, cordium cognitor Pater, huic servo tuo, quem elegisti ad Episcopatum, ut pascat gregem sanctum tuum [...] sine reprehensione  ».1 Manet ita et adimpletur voluntas Domini Iesu, Pastoris aeterni, qui misit Apostolos sicut Ipse missus erat a Patre (cfr Io 20, 21); quorum successores, id est Episcopos, in Ecclesia sua usque ad consummationem saeculi pastores esse voluit.2

Boni Pastoris effigiem, tam dilectam etiam a pervetusta iconographia christiana, prae oculis habebant Episcopi qui, ex toto orbe hucusque provenientes, a die XXX Septembris usque ad diem XXVII Octobris MMI anni X Coetui Generali Ordinario Synodi Episcoporum interfuerunt. Coram sepulcro Petri apostoli ipsi una Nobiscum sunt meditati de effigie Episcopi, ministri Evangelii Iesu Christi pro spe mundi. Omnes concorditer persuasum sibi habuerunt effigiem Iesu Boni Pastoris singularem constituere imaginem, ad quam continenter spectandum esset. «  Nullus enim est pastor bonus nisi per caritatem efficiatur unum cum Christo  ».3 Haec est praecipua ratio propter quam «  effigies exemplaris Episcopi, cui Ecclesia confidere pergit, illa est Pastoris qui, Christo conformatus vitae sanctitate, magnanimiter vires impendit pro Ecclesia sibi concredita, simul ferens in corde sollicitudinem omnium Ecclesiarum quae per orbem terrarum diffunduntur (cfr 2 Cor 11, 28)  ».4

Decimus Coetus Synodi Episcoporum

2. Gratias igitur Domino reddamus, quoniam donum nobis concessit denuo coetum Synodi Episcoporum celebrandi et in ipso insigniter experiendi, quid sit esse Ecclesiam. Celebratus adhuc vigente aura Magni Iubilaei anni MM, tertio incipiente christiano millennio, X Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum post longam seriem coetuum actus est: sive specialium, qui unum habebant prospectum evangelizationis diversis in continentibus, ex Africa in Americam, Asiam, Oceaniam atque Europam; sive ordinariorum, quorum novissimi suum converterunt studium in peramplas divitias quae Ecclesiae obveniunt ex diversis vocationibus in Populo Dei a Spiritu suscitatis. Hoc in prospectu attentio dicata proprio Episcoporum ministerio complevit conspectum illius ecclesiologiae communionis et missionis, quam semper prae oculis habere necesse est.

Hac in re Patres synodales constanter se referebant ad doctrinam de episcopatu deque Episcoporum ministerio a Concilio Vaticano II delineatam, praesertim in tertio capite Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Lumen gentium atque in Decreto de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus. De hac lucida doctrina, quae contrahit et evolvit translaticia elementa theologica et iuridica, Paulus VI, Decessor Noster ven. mem., merito potuit affirmare: «  Videtur Nobis episcopalis auctoritas ex Concilio exire denuo defensa in sua divina institutione, confirmata in sua necessaria actione, corroborata in suis pastoralibus muneribus docendi, sanctificandi et regendi, honorata in sua extensione ad Ecclesiam universalem per collegialem communionem, pressius explicata in sua collocatione hierarchica, corroborata a fraterna corresponsalitate cum ceteris Episcopis erga universales et particulares Ecclesiae necessitates atque magis sociata in spiritu submissae unionis solidalisque cooperationis cum capite Ecclesiae, centro Collegium episcopale constituente  ».5

Eodem tempore, sicuti propositum fuit a quaestione ipsis exhibita, Patres synodales recogitaverunt proprium ministerium sub luce spei theologalis. Etiam hoc munus extemplo apparuit tamquam praecipue ad missionem pertinens pastoris, qui in Ecclesia ante omnia testimonium paschale et eschatologicum profert.

Spes in Christo posita

3. Nam uniuscuiusque Episcopi officium est mundo spem annuntiare, incipiendo a praedicatione Evangelii Iesu Christi: spem quidem «  non solum illam quae realitates respicit paenultimas, sed etiam et praesertim spem eschatologicam, illam nempe quae Dei gloriae exspectat thesaurum (cfr Eph 1, 18), quae totum superat quod in cor hominis ascendit (cfr 1 Cor 2, 9) et cum qua comparari nequeunt momenti praesentis passiones (cfr Rom 8, 18)  ».6 Theologalis spei, simul ac fidei et caritatis prospectus, pastorale Episcopi ministerium omnino informare debet.

Ad eum singulari modo pertinet officium se gerendi uti prophetam, testem et spei servum. Eius est fiduciam infundere et cuilibet rationes de spe christiana annuntiare (cfr 1 Pe 3, 15). Episcopus propheta est, testis et servus huius spei, praesertim ubi maiore pondere quaedam cultura, ut aiunt, immanentistica instat, quae omne excludit ad sese aperiendum erga transcendentiam. Ubi deest spes, de fide ipsa ambigitur. Amor etiam languescit cum haec virtus deficit. Spes enim, praesertim temporibus quibus augescunt incredulitas et incuria, solidum columen est fidei atque efficax ad caritatem incitamentum. Ipsa vim suam haurit ex certitudine universalis voluntatis salvificae Dei (cfr 1 Tim 2, 4) et ex constanti praesentia Domini Iesu, Emmanuelis qui iugiter nobiscum est usque ad consummationem saeculi (cfr Mt 28, 20).

Tantummodo luce et consolatione promanantibus ex Evangelio Episcopus vivam suam spem tenere potest (cfr Rom 15, 4) eamque alere in fidelibus suae sollicitudini pastorali concreditis. Ipse igitur imitator erit Virginis Mariae, Matris spei, quae credidit, quoniam perficientur Verba Domini (cfr Lc 1, 45). Verbo Dei nisus et spei firmiter adhaerens, quae est sicut tuta ac firma ancora incedens usque in caelum (cfr Heb 6, 18-20), Episcopus in medio suae Ecclesiae custos est, propheta impavidus, testis credibilis et servus fidelis Christi, qui est «  spes gloriae  » (cfr Col 1, 27), cuiusque vi «  mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra  » (Apc 21, 4).

Spes cum omnes deficiunt spes

4. Neminem latet sessiones Synodi Episcoporum diebus gravi horrore plenis evenisse. In animo Patrum synodalium adhuc viva repercutiebatur terribilium eventuum memoria illius diei XI mensis Septembris eiusdem anni MMI, qui innumeris insontibus victimis acerbo fuerunt exitio et in mundo nova pergraviaque discrimina haesitationis et metus ut orirentur fecerunt pro ipso humano cultu et pacifico populorum convictu. Conspiciebantur hoc modo novi belli mortisque prospectus qui, sese coniungendo cum aliis iam praesentibus conflictationum condicionibus, ostendebant, quam instanter ac vehementer preces ad Principem Pacis effundendae essent, ut hominum corda iterum ad reconciliationem, ad mutuam consensionem et pacem aperirentur.7

Una cum precibus, coetus synodalis vocem suam intendit, ut omne violentiae genus damnaretur ultimaeque eius radices ostendenderentur in hominis peccato positae esse. Humanis deficientibus exspectationibus quae, subnixae ideologiis materialisticis, immanentisticis et oeconomisticis, sibi ius vindicant omnia existimandi secundum efficientiam atque rationes violentiae et mercaturae, Patres synodales sese pro certo habere iterum confirmaverunt, solum lucem Christi resurgentis impulsionemque Spiritus Sancti hominem adiuvare ad proprias exspectationes collocandas in spe quae non confundit. Quapropter declaraverunt: «  Sinere non possumus ut timorem nobis incutiant variae species negationis Dei viventis, quae conantur, plus minusve aperte, minari christianam spem funditus perdere, in ridiculum vel in derisionem vocare. Hoc quidem confitemur in gaudio Spiritus: Christus surrexit vere! Is enim, sua in hominis natura glorificata, conspectum vitae aeternae aperuit omnibus hominibus qui paenitentiam agunt  ».8

Haec fidei professio eam habeat oportet certitudinem ut firmiorem in dies spem efficiat Episcopi, inducens eum ad credendum misericordem Dei bonitatem numquam cessaturam esse salutis vias construere easque uniuscuiusque hominis libertati aperire. Spes addit ei animum ut in adiunctis in quibus explet ministerium suum discernat signa vitae, quae valeant noxia letaliaque germina profligare. Spes quoque eum sustentat ut dissensiones etiam convertat in incrementi occasiones, dum aperit eas ad reconciliationem. Adhuc spes posita in Iesu, Bono Pastore, compassione replebit cor eius eumque inducet ad cuiusque viri et mulieris dolores participandos, ut eorum vulneribus medeatur, fiduciam iugiter nutriens errantem ovem inveniri posse. Hoc modo Episcopus in dies praeclarius erit signum Christi, Pastoris et Sponsi Ecclesiae. Agens veluti pater, frater et amicus omnium hominum, apud singulos erit viva imago Christi, spei nostrae, in quo cunctae Dei promissiones adimplentur omnesque creationis exspectationes consummantur.9

Evangelii ministri pro mundi spe

5. Dum igitur hanc Nostram Adhortationem Apostolicam Ecclesiae tradere volumus, in qua illud patrimonium considerationis sumimus, quod effectum est occasione X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum, a primis quidem Lineamentis usque ad Instrumentum Laboris, a vocibus Patrum synodalium in aula prolatis usque ad duas Relationes, quae eas introduxerunt et breviter rettulerunt, a cogitationis pastoralisque experientiae divitiis exortis apud circulos minores usque ad Propositiones in conclusione laborum synodalium Nobis exhibitas, ut universae Ecclesiae congruens offerremus documentum de argumento synodali cuius titulus: Episcopus, minister Evangelii Iesu Christi pro mundi spe,10 fraternam Nostram ostendimus salutationem et osculum pacis mittimus omnibus Episcopis qui in communione sunt cum hac Cathedra, Petro primum collata, quae unitatem tueretur et, sicut ab omnibus comprobatur, praesideret in caritate.11

Vobis, Venerabiles et dilectissimi Fratres, iterum invitationem facimus quam novo ineunte millennio ad universam extendimus Ecclesiam: Duc in altum! Immo, ipse Christus eam iterat Successoribus Apostolorum, qui eam audierunt viva eius voce pronuntiatam atque, Ipsi confidentes, profecti sunt in missionem per vias mundi: Duc in altum (Lc 5, 4). Sub lumine huius instantis invitationis Domini «  possumus respicere triplex munus nobis ab Ecclesia commissum: munus docendi, sanctificandi et regendi ... Duc in docendo! 'Praedica verbum – dicamus cum Apostolo – insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina' (2 Tim 4, 2). Duc in sanctificando! Retia quae inter homines mittere debemus ante omnia sunt Sacramenta, quorum nos praecipui sumus dispensatores, moderatores, custodes et promotores. Ipsa constituunt speciem salvifici retis quod liberat a malo et conducit ad vitae plenitudinem. Duc in regendo! Veluti Pastores verique Patres, coadiuti a Sacerdotibus aliisque cooperatoribus, officium habemus fidelium familiam congregandi atque caritatem fraternamque in ea communionem provehendi... Quantumvis agatur de missione ardua et laboriosa, nemo animo deficiat. Una cum Petro primisque discipulis nos quoque sinceram nostram fidei professionem confidenter renovemus: Domine, 'in verbo tuo laxabo retia' (Lc 5, 5)! In Verbo tuo, Christe, servire volumus tuo Evangelio pro spe mundi!  ».12

Hoc modo, viventes veluti homines spei atque in proprio ministerio communionis et missionis ecclesiologiam ostendentes, Episcopi vere spei rationes erunt suo gregi. Scimus mundum indigere spei «  quae non confundit  » (Rom 5, 5). Scimus Christum hanc esse spem. Id scimus, ideoque spem annuntiamus quae ex Cruce oritur.

Ave Crux spes unica! Haec salutatio, quae resonuit in aula synodali fervente opere X Coetus Generalis Synodi Episcoporum, in labiis nostris semper resonet, quoniam Crux mysterium est mortis et vitae. Crux est Ecclesiae «  arbor vitae  ». Quapropter nos annuntiamus vitam de morte triumphavisse.

Praecessit nos in hoc paschali nuntio agmen sanctorum Pastorum, qui in medio Ecclesiae eloquentia fuerunt signa Boni Pastoris. Nos hac de causa laudamus Deum omnipotentem et aeternum eique semper agimus gratias quia nos – sicut cantamus in Sacra Liturgia – eorum exemplo piae conversationis corroborat, verbo praedicationis erudit, supplicatione tuetur.13 Vultus uniuscuiusque horum sanctorum Episcoporum, a primordiis vitae Ecclesiae ad nostram usque aetatem, sicut diximus in conclusione laborum synodalium, est veluti quaedam imago quae, composita in specie mystici musivi operis, vultum efficit Christi Boni Pastoris. In Eum igitur, etiam in hac re exemplar nosmet ipsos reddentes gregi quem Pastorum Pastor nobis concredidit, fixos oculos nostros teneamus ut, semper maiore cum studio, ministri Evangelii pro spe mundi efficiamur.

Vultum nostri Magistri et Domini contemplantes, illa hora qua Iesus «  in finem dilexit suos  », nos omnes, sicut apostolus Petrus, ipsi consentiamus ut pedes nostros abluat, ut cum eo partem habeamus (cfr Io 13, 1-9). Atque virtute quae ab Ipso nobis provenit in Sancta Ecclesia, coram nostris presbyteris et diaconis, in conspectu omnium vitae consecratae sodalium universorumque dilectorum christifidelium laicorum, iterum alta voce proferamus: «  Loquor qualiscumque servus Dei: spes vestra non sit in nobis... Boni sumus, ministri sumus; mali sumus, ministri sumus. Sed boni, fideles ministri, vere ministri  ».14 Ministri Evangelii Iesu Christi pro mundi spe.

 

CAPUT I

DE EPISCOPI MYSTERIO ET MINISTERIO

«  ... et elegit Duodecim ex ipsis  » (Lc 6, 13)

6. Dominus Iesus tempore terrenae peregrinationis proclamavit Evangelium Regni illudque in se ipso inauguravit, eius mysterium omnibus hominibus revelando.15 Vocavit viros et mulieres suam in sequelam, et inter discipulos elegit Duodecim, «  ut essent cum illo  » (Mc 3, 14). Evangelium secundum Lucam explicat, Iesum hanc electionem suam fecisse postquam in monte pernoctans fuit in oratione Dei (cfr Lc 6, 12). Evangelium vero secundum Marcum huiusmodi Iesu actionem denotare videtur veluti actum supremum, actum constitutivum qui identitatem tribuit iis, quos ipse elegit: «  et fecit Duodecim  » (Mc 3, 14). Ita revelatur electionis Duodecim mysterium: est actus amoris, quem libere Iesus voluit alta in coniunctione cum Patre et cum Spiritu Sancto.

Missio a Iesu Apostolis concredita manere debet «  usque ad consummationem saeculi  » (Mt 28, 20), quoniam Evangelium, quod ipsi officium habent tradere, vita est pro Ecclesia cuiusque temporis. Hanc ob rationem ipsi successores instituere curaverunt, ita ut, sicut testatur S. Irenaeus, saeculorum decursu traditio apostolica manifestaretur et custodiretur.16

Specialem effusionem Spiritus Sancti, quo Apostoli repleti sunt a resuscitato Domino (cfr Act 1, 5.8; 2, 4; Io 20, 22-23), ipsi participaverunt per manuum impositionem in sui operis socios peractam (cfr 1 Tim 4, 14; 2 Tim 1, 6-7). Ipsi vicissim, eodem gestu, transmiserunt eam aliis, et hi insuper aliis. Hoc modo spiritale donum a primordiis usque ad nos pervenit per manuum impositionem, id est per episcopalem consecrationem, quae plenitudinem confert sacramenti Ordinis, summum sacerdotium, sacri ministerii totalitatem. Ita per Episcopos iisque assistentes presbyteros Dominus Iesus Christus, etiamsi sedet ad dexteram Dei Patris, inter credentes adesse pergit. Semper et ubique Ipse verbum Dei praedicat cunctis gentibus, sacramenta fidei administrat credentibus eodemque tempore populum Novi Foederis in eius peregrinatione ad aeternam beatitudinem conducit. Bonus Pastor non derelinquit suum gregem, sed semper custodit eum et tuetur per eos qui, vi ontologicae participationis eius vitae et missionis, eminenti et adspectabili modo sustinentes suas magistri, pastoris et sacerdotis partes, ipsius agunt vices. In exercitio munerum quae ministerium pastorale secum fert, et constituti sunt eius vicarii et legati.17

Fundamentum trinitarium episcopalis ministerii

7. Christologica ministerii pastoralis ratio, altiore ratione considerata, inducit ad perceptionem trinitarii fundamenti eiusdem ministerii. Christi vita est trinitaria. Ipse est Filius aeternus et unigenitus Patris atque unctus Spiritu Sancto, missus in mundum; Ipse, una cum Patre, Spiritum mittit Ecclesiae. Haec trinitaria ratio, quae manifestatur toto modo vivendi et agendi Christi, conformat etiam exsistentiam et actionem Episcopi. Merito ergo Patres synodales perspicue illustrare voluerunt Episcopi vitam ministeriumque sub luce trinitariae ecclesiologiae, quae in doctrina Concilii Vaticani II continetur.

Perantiqua est traditio quae Episcopum ostendit veluti imaginem Dei Patris, qui – secundum verba sancti Ignatii Antiocheni – est tamquam Episcopus invisibilis, Episcopus omnium. Quamobrem quisque Episcopus locum tenet Patris Iesu Christi, ita ut praesertim ob hanc legationem ipse ab omnibus aestimari debeat.18 Ad hanc symbolicam structuram quod attinet, episcopalis cathedra, quae praecipue in Orientalium Ecclesiarum traditione paternam revocat Dei auctoritatem, solummodo ab Episcopo occupari potest. Eadem de structura exoritur uniuscuiusque Episcopi munus paterno amore Dei populum sanctum curandi ac dirigendi, una cum presbyteris, Episcopi cooperatoribus in eius explendo ministerio, et cum diaconis, in via salutis.19 Fideles vicissim, sicut quidam vetustus admonet textus, amare debent Episcopos, qui post Deum sunt patres et matres.20 Hanc ob rationem, secundum consuetudinem apud nonnullos populorum cultus vigentem, fideles osculantur manum Episcopi veluti manum Patris amabilis, largitoris vitae.

Christus icon primigena est Patris atque manifestatio misericordis eius praesentiae inter homines. Episcopus, in persona et nomine ipsius Christi agens, in Ecclesia sibi concredita vivens fit signum Domini Iesu, Pastoris et Sponsi, Magistri et Pontificis Ecclesiae.21 Hic est fons pastoralis ministerii, itaque – sicut suadet homileticum schema in Pontificale Romano propositum – tria munera docendi, sanctificandi et regendi populum Dei exerceri debent peculiaribus dotibus Boni Pastoris: caritate, gregis cognitione, omnium sollicitudine, actione misericordi erga pauperes, peregrinos et indigentes, ovium perditarum requisitione eas reconducendi causa ad unicum ovile.

Denique Spiritus Sancti unctio, Episcopum Christo configurans, eum idoneum reddit ut viva sit continuatio eius mysterii pro Ecclesia. Propter huiusmodi peculiaritatem trinitariam suae exsistentiae, suo in ministerio unusquisque Episcopus attendere debet cum amore universo gregi, in quo positus est a Spiritu regere Ecclesiam Dei: in nomine Patris, cuius praesentem reddit imaginem; in nomine Iesu Christi, Filii eius, a quo constitutus est magister, sacerdos et pastor; in nomine Spiritus Sancti, qui dat vitam Ecclesiae suaque virtute humanam roborat infirmitatem.22

Episcopalis ministerii indoles collegialis

8. «  ... et fecit Duodecim  » (Mc 3, 14). Constitutio dogmatica Lumen gentium per haec evangelica verba doctrinam inducit de indole collegiali coetus Duodecim, quos Christus «  ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit  ».23 Pari ratione, quoniam Episcopus Romanus personaliter succedit Beato Petro, et omnes Episcopi simul sumpti succedunt Apostolis, Romanus Pontifex et Episcopi tamquam collegium inter se coniunguntur.24

Collegialis coniunctio inter Episcopos constituitur simul Ordinatione episcopali simulque communione hierarchica; eademque ideo essentiam ipsam cuiusque Episcopi tangit et pertinet ad Ecclesiae structuram sicut eam voluit Iesus Christus. Nam Episcopi in episcopalis ministerii plenitudine sociantur vi Consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum Collegii Capite atque membris, id est cum Collegio quod semper suum Caput comprehendit. Ita fiunt membra Collegii episcopalis,25 propter quod tria munera, videlicet sanctificandi, docendi et regendi, in ordinatione episcopali assumpta, exerceri debent in communione hierarchica, etiamsi, ob diversum eorum immediatum finem, modo distincto.26

Hoc efficit «  affectum collegialem  », uti vocatur, seu collegialitatem affectivam, ex qua effluit sollicitudo Episcoporum pro aliis Ecclesiis particularibus atque Ecclesia universa-
li.27 Si quidem asseverare oportet Episcopum numquam solum esse, quoniam ipse est semper coniunctus cum Patre per Filium in Spiritu Sancto, addendum quoque est eum numquam solum esse, eo quod iugiter constanterque coniunctus est suis cum fratribus in episcopatu et cum eo quem Dominus elegit veluti Petri Successorem.

Huiusmodi affectus collegialis efficitur et multipliciter exprimitur secundum diversos gradus, institutionum etiam instar, quales exempli gratia sunt Synodi Episcoporum, Concilia particularia, Conferentiae Episcoporum, Curia Romana, Visitationes ad limina, cooperatio missionalis, etc. Sed affectus collegialis absolute efficitur et exprimitur solummodo in actione collegiali stricto sensu sumpta, scilicet in actione omnium Episcoporum una cum Capite, quocum potestatem plenam et supremam exercent in universam Ecclesiam.28

Haec collegialis natura ministerii apostolici ex ipsius Christi voluntate oritur. Affectus ideo collegialis, seu collegialitas affectiva, semper viget inter Episcopos veluti communio episcoporum, sed quibusdam tantum in actis exprimitur tamquam collegialitas effectiva. Varii modi conversionis huius collegialitatis affectivae in collegialitatem effectivam sunt humanae indolis, sed diversis in gradibus complent divinam exigentiam ut episcopatus collegiali modo exprimatur.29 In Conciliis autem oecumenicis suprema Episcopalis Collegii in universam Ecclesiam potestas sollemniter exercetur.30

Collegialis sensus indolem universalitatis episcopatui tribuit. Potest igitur similitudo quaedam constitui inter Ecclesiam unam et universalem, ergo indivisam, et episcopatum unum et indivisum, ergo universalem. Principium et fundamentum huius unitatis, sive Ecclesiae sive Collegii Episcoporum, est Romanus Pontifex. Sicut enim docet Concilium Vaticanum II, «  Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit  ».31 Quapropter «  Episcopatus unitas unum est ex elementis quibus Ecclesia constituitur  ».32

Ecclesia universalis non est summa Ecclesiarum particularium neque earum foederatio, nec effectus earum communionis quoniam, secundum antiquorum Patrum et Liturgiae effata, in essentiali suo mysterio mundi creationem ipsam praecedit.33 Sub luce huius doctrinae addere possumus illam mutuae interioritatis necessitudinem, quae viget inter Ecclesiam universalem et Ecclesias particulares, propter quam istae formantur «  ad imaginem Ecclesiae universalis in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit  »,34 gigni in necessitudine inter Collegium episcopale ipsius in universalitate et unumquemque Episcopum. Quamobrem «  Collegium Episcoporum veluti Episcoporum summa non est intellegendum, qui Ecclesiis particularibus praesident, neque eorum communionis effectus, at, ut proprium et necessarium Ecclesiae universalis elementum, quiddam est quod praecedit officium particulari in Ecclesia munus capitis sustinendi  ».35

Hanc comparationem inter Ecclesiam universalem et Collegium Episcoporum melius possumus intellegere sub luce affirmationis Concilii Vaticani II: «  Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo  ».36 In Apostolis, non singulariter consideratis, sed veluti Collegium componentibus, structura continebatur Ecclesiae, quae in eis constituebatur in sua universalitate et unitate, atque Collegii Episcoporum, eorum successorum, signi huiusmodi universalitatis et unitatis.37

Quam ob rem, «  episcopalis Collegii in totam Ecclesiam potestas haud summa potestatum singulorum in eorum particulares Ecclesias Episcoporum constituitur; est enim aliquid antecedens quod singuli Episcopi participant, qui in universam Ecclesiam nisi collegialiter agere non possunt  ».38 Hanc potestatem docendi et regendi Episcopi participant consociata voluntate et continenter eo quod membra sunt Collegii episcopalis, in quo re vera persistit Collegium apostolicum.39

Sicut universalis Ecclesia est una et indivisibilis, ita et Collegium Episcoporum est «  subiectum theologicum indivisibile  », ideoque etiam potestas suprema, plena et universalis, cuius Collegium est subiectum, una est et indivisibilis – sicut personaliter est Romanus Pontifex. Eo sane quod Collegium Episcoporum praevia est res muneri capitis Ecclesiae particularis, multi sunt Episcopi qui, etiamsi munera exerceant stricte episcopalia, Ecclesiae particulari non praesunt.40 Unusquisque Episcopus, semper coniunctus cum omnibus Fratribus in episcopatu cumque Romano Pontifice, partes agit Christi, Capitis et Pastoris Ecclesiae: eius agit partes non solum modo proprio et peculiari cum officium accipit cuiusdam Ecclesiae particularis pastoris, verum etiam cum navat operam adiutricem cum Episcopo dioecesano in Ecclesia regenda,41 vel officium participat pastoris universalis quo Romanus Pontifex fungitur in universali Ecclesia gubernanda. Praeter formam propriam praesidendi cuidam Ecclesiae particulari, Ecclesia accepit alias quoque formas exercendi ministerium episcopale, quas historiae suae decursu hereditate habuit, veluti has Episcopi Auxiliaris vel Legati Romani Pontificis in Sanctae Sedis Officiis aut in Legationibus pontificiis; etiam hodie ipsa, ad normam iuris, admittit huiusmodi formas si necessitas obvenit.42

Indoles missionalis et unitas ministerii episcopalis

9. Evangelium secundum Lucam (cfr 6, 13) refert, Iesum Duodecim nominavisse Apostolos, quod ad litteram significat missos. In Evangelio secundum Marcum etiam legimus Iesum Duodecim constituisse etiam ut «  mitteret eos praedicare  » (3, 14). Hoc significat tam electionem quam constitutionem Duodecim tamquam Apostolorum ad missionem destinari. Prima eorum missio (cfr Mt 10, 5; Mc 6, 7; Lc 9, 1-2) plenitudinem suam invenit in missione, quam Iesus iis concredit post Resurrectionem, dum in caelum ascendit. Verba sunt quae omnem vim suam retinent: «  Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi  » (Mt 28, 18-20). Haec apostolica missio sollemnem suam confirmationem obtinuit Pentecostes die in effusione Spiritus Sancti.

In textu Evangelii secundum Matthaeum, quem modo rettulimus, totum pastorale ministerium haberi potest quasi delineatum secundum triplex munus docendi, sanctificandi et regendi. Respicimus hic reflexum quendam triplicis rationis ministerii et missionis Christi. Nos enim, uti christiani, atque modo qualitative novo ut sacerdotes, participamus missionem nostri Magistri, qui est Propheta, Sacerdos et Rex, et vocamur ut de eo in Ecclesia et in conspectu mundi peculiare perhibeamus testimonium.

Hoc triplex munus atque potestates quae ex eo manant, quoad modum agendi exprimunt munus pastorale, quod unusquisque Episcopus suscipit in episcopali consecratione. Ipse profecto Christi amor, qui participatur in consecratione, perficitur dum Evangelium spei omnibus gentibus proclamatur (cfr Lc 4, 16-19), dum sacramenta iis qui accipiunt salutem administrantur et dum populus sanctus ad vitam aeternam conducitur. Etenim de muneribus agitur inter se intime conexis, quae vicissim sese explanant, aptant et illuminant.43

Quapropter Episcopus sane cum docet, sanctificat simul et regit Populum Dei; dum sanctificat, docet etiam et regit; cum regit, docet et sanctificat. Sanctus Augustinus episcopalis huius muneris summam definit veluti amoris officium.44 Hoc certitudinem praebet eo quod numquam in Ecclesia deficiet caritas pastoralis Iesu Christi.

«  ... vocavit ad se quos ipse voluit  » (Mc 3, 13)

10. Magna turba sequebatur Iesum, cum ipse statuit ascendere in montem et vocare ad se Apostolos. Multi erant discipuli, sed Ipse elegit ex eis tantum Duodecim ad Apostolorum peculiare munus (cfr Mc 3, 13-19). In Synodali Aula saepe resonabat effatum S. Augustini: «  Vobis enim sum Episcopus, vobiscum sum christianus  ».45

Sicuti donum Spiritus Ecclesiae datum, Episcopus, ante omnia et sicut omnis alius christianus, est filius et membrum Ecclesiae. A Sancta hac Matre ipse accepit donum vitae divinae in sacramento Baptismatis primamque fidei institutionem. Cunctis cum aliis fidelibus ipse communicat insuperabilem dignitatem filii Dei, vivendam in communione inque spiritu gratae fraternitatis. Alioquin, vi plenitudinis sacramenti Ordinis, Episcopus est etiam fidelium magister, sanctificator et pastor, mandatum habens agendi nomine et persona Christi.

Agitur videlicet de duobus relationibus non simpliciter sibi admotis, sed potius inter se vicissim et profunde conexis, ordinatis sicut sunt altera alteri, quoniam utraque vim haurit ex divitiis Christi, unici et summi sacerdotis. Episcopus fit «  pater  » eo ipso quod est plane «  filius  » Ecclesiae. Hoc necessitudinem denuo proponit inter commune fidelium sacerdotium et sacerdotium ministeriale: qui sunt duo modi participandi unicum Christi sacerdotium, in quo duo adsunt aspectus qui coniunguntur supremo in actu sacrificii crucis.

Hoc repercutitur in necessitudinem quae in Ecclesia viget inter sacerdotium commune et sacerdotium ministeriale. Licet essentia differant, ad invicem tamen ordinantur: 46 quod quandam vicissitudinem efficit quae concorditer struit vitam Ecclesiae velut locum ubi in hominum historia perficitur salus a Christo peracta. Huiusmodi vicissitudo invenitur in ipsa Episcopi persona, qui est atque manet baptizatus, atque in summo sacerdotio constitutus. Haec altissima veritas Episcopi est fundamentum eius rei qua «  est inter  » alios fideles et «  coram  » eis exstat.

Concilium Vaticanum II hoc memorat in pulcherrimo loco: «  Si igitur in Ecclesia non omnes eadem via incedunt, omnes tamen ad sanctitatem vocantur et coaequalem sortiti sunt fidem in iustitia Dei (cfr 2 Pe 1, 1). Etsi quidam ex voluntate Christi ut doctores, mysteriorum dispensatores et pastores pro aliis constituuntur, vera tamen inter omnes viget aequalitas quoad dignitatem et actionem cunctis fidelibus communem circa aedificationem Corporis Christi. Distinctio enim quam Dominus posuit inter sacros ministros et reliquum populum Dei, secum fert coniunctionem, cum pastores et alii fideles inter se communi necessitudine devinciantur; Ecclesiae pastores, exemplum Domini secuti, sibi invicem aliisque fidelibus ministrent, hi autem alacriter pastoribus et doctoribus sociam operam praestent  ».47

Pastorale ministerium in consecratione susceptum, quod Episcopum ponit «  coram  » aliis fidelibus, exprimitur in «  esse pro  » ipsis, quod eum non eximit ex illius «  esse cum  » eis. Hoc viget sive ad personalem sanctificationem, quod attinet, quaerendam perficiendamque in exercitio eius ministerii, sive quod spectat ad modum exsequendi ipsum ministerium omnibus in muneribus in quibus illud expletur.

Vicissitudo quae est inter sacerdotium commune fidelium et sacerdotium ministeriale, et quae invenitur in ipso episcopali ministerio, manifestatur in specie «  motus circularis  » inter duas formas sacerdotii: motus circularis inter fidei testimonium omnium fidelium et testimonium authenticae Episcopi fidei in actibus eius magisterii; motus circularis inter sanctam fidelium vitam et sanctificationis instrumenta quae iis praebet Episcopus; motus circularis denique inter personalia munera Episcopi quoad Ecclesiae ei concreditae bonum et communia omnium fidelium officia quoad eiusdem bonum.

 

CAPUT II

DE SPIRITALI EPISCOPI VITA

«  Et fecit Duodecim, ut essent cum illo  » (Mc 3, 14)

11. Eadem dilectione qua Apostolos sua voluntate constituit, Duodecim vocat Iesus, ut suam communicet cum iis vitam. Hic quoque convictus, qui animorum voluntatumque cum Eo communionem secum fert, ipsius missione participata postulatur. Episcopi officia contrahi non debent in merum rerum instituendarum munus. Hoc ad vitandum periculum, sive praeparatoria Synodi documenta, sive complures in Aula Patrum synodalium sermones id extulerunt quod secum importat, in personali Episcopi vita inque exercitio ministerii ei commisso, episcopatus natura tamquam Ordinis sacramenti plenitudo, in propriis theologicis, christologicis pneumatologicisque fundamentis.

Obiectivae sanctificationi, quae Christi opera in Sacramento habetur per Spiritus communicationem, subiectiva sanctitas respondere debet, in qua Episcopus, gratia suffultus, magis magisque per ministerii exercitium progredi debet. Ontologica commutatio, quam consecratio effecit, tamquam Christo conformatio, quendam postulat modum videndi, qui ostendat illud «  cum eo esse  ». Saepenumero itaque in Synodi Aula pastoralis caritas est elata, tamquam fructus cum characteris impressi sacramenti tum gratiae ei propriae. Caritas, quemadmodum dictum est, Episcopi ministerii est veluti anima, qui dynamica quadam vi involvitur, pro exsistentia scilicet pastorali, qua ad vivendum compellitur ut Christus Bonus Pastor pro Patre ac pro aliis, in cotidiana sui donatione.

In exercitio proprii ministerii potissimum, quod Boni Pastoris caritatem imitando explicat, Episcopus ad se aliosque sanctificandos vocatur, ob oculos tamquam principium habens, ut coniungat Christi vultus contemplationem ac simul salutis evangelii nuntium.48 Itaque eius spiritalis vita non solum ex Baptismi Confirmationisque sacramento, verum etiam ex ipsa episcopali Ordinatione consilia trahit et incitamenta, quae in fide spe et caritate proprium Evangelii praeconis, liturgici fautoris et communitatis ductoris ad explicandum ministerium eum cogit. Tunc erit illa Episcopi ecclesialis spiritalitas, quandoquidem omnia in eius vita ad Sanctam Ecclesiam peramanter aedificandam convertuntur.

Id in Episcopo servitii habitum secum fert, qui animi firmitudine, apostolica virtute et confidenti interius Spiritui agenti deditione imbuitur. Ipse ideo vivendi rationem sibi imponet, quae Christi servi, pauperis et humilis kenosim imitetur, ita ut ministerii pastoralis exercitium in eo quasi sit congrua imago Iesu, Dei Servi, eumque omnibus, cum maximis tum minimis esse proximum cogat. In summa quadam iterum reciprocatione ministerii exercitium fidele amabileque Episcopum sanctificat eumque subiective ad ontologicas sanctitatis divitias conformat, quas in ipso posuit Sacramentum.

Attamen Episcopi sanctitas pesonalis haudquaquam subiective manet, quoniam efficaciter in fidelium beneficium usque cedit, eiusdem curae commissorum. In caritatis exercitio, quod ad pastorale susceptum ministerium attinet, fit signum Christi Episcopus ipseque illam obtinet moralem auctoritatem, qua iuridicae auctoritatis exercitium indiget ut efficaciter communitatem afficere possit. Etenim si episcopale munus in sanctitatis testificatione, quae in pastorali caritate, humilitate vitaeque simplicitate manifestatur, non innititur, eo evadet ut solummodo fere sit functionale officium et apud Clerum fidelesque necessario amittat fidem.

Nostrae aetatis in Ecclesia ad sanctitatem vocatio

12. Ad Episcopi figuram, qui Dei amicus, pastor populique ductor est, collustrandam, biblica imago perquam apta videtur. Moysis scilicet est figura. Eum respiciens, invitamentum excipere potest Episcopus ut sit atque operetur sicut pastor, qui a Domino electus ac missus est, quique animosus ad terram promissam versus populum suum praegreditur, fidelis verbi legisque Dei viventis interpres, Foederis mediator, ardens et precatione confidens pro sua gente. Sicut Moyses, qui, postquam cum Domino apud sanctum montem collocutus est, ad suum populum facie fulgida rediit (cfr Ex 34, 29-30), Episcopus quoque indicia suae naturae patris, fratris amicique ad fratres deferre poterit tantummodo si in nubem obscuram fulgentemque Patris, Filii et Spiritus Sancti mysterii intraverit. Trinitatis fulgore illuminatus, signum ille evadet bonitatis misericordis Patris, vivae imaginis Filii caritatis, perlucidi viri Spiritus, qui consecratur et mittitur ut Dei Populus in temporis semitis ad aeternitatem peregrinans ducatur.

Synodales Patres spiritalis officii momentum in lucem protulerunt, quod Episcopi vitam, ministerium iterque respicit. Nos Ipsi hasce primas partes demonstravimus congruentes esse cum vitae Ecclesiae necessitatibus ac Spiritus Sancti appellatione, qui annis his gratiae primatum, pervulgatam spiritalis vitae exigentiam, sanctitatis testificandae necessitatem omnibus significavit.

Quod spiritalis vitae nunc fit mentio, haec oritur ex Spiritus Sancti in historia salutis agentis significatione. Eius praesentia est operosa, dynamica, prophetica et missionalis. Spiritus Sancti plenitudinis donum, quod Episcopus in sua ordinatione recipit, pretiosa atque impellens est monitio, ad eius sequendam actionem in ecclesiali communitate universalique missione.

Synodalis Congressio, post Magnum Iubilaeum anni MM celebrata, inde ab initio vitae sancte agendae propositum sibi vindicavit, quod Nos universae Ecclesiae indicavimus, adfirmantes: «  Visionem rerum illam, in qua collocari debet totum pastorale iter, esse sanctitatem... Absoluto itaque Iubilaeo, communis iam repetitur semita; at necessitas restat pastoralis magis quam antehac sanctitatem efferre  ».49 Studiose alacriterque Nostram appellationem accipiendi atque in principali loco ad sanctitatem vocationem collocandi hic fuit animus, quo synodale opus est peractum et haec fuit condicio, quae quodammodo sermones animadversionesque Patrum in unum redegit. Ii sancti Gregorii Nazianzeni monitum suis in cordibus resonare sentiebant: «  Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare  ».50

Hanc propter rationem ex synodali Congressione frequens invitamentum est ortum ut peculiaritas significaretur «  episcopalis  » itineris Episcopi ad sanctitatem. Usque agetur de sanctitate quae cum populo et pro populo vivitur, in quadam videlicet communione, quae incitatio fit et mutua in caritate aedificatio. Nec de secundariis ac supervacaneis postulationibus agitur. Per ipsam enim Episcopi spiritalem vitam eius pastoralis operae fecunditas iuvari potest. Nonne in assidua Christi mysterii meditatione, flagranti eius Vultus in contemplatione, studiosa in vitae Boni Pastoris imitatione fundamentum reperitur cuiusque efficacis pastoralis operae? Si quidem verum est nostram aetatem perpetuo moveri ac saepenumero agitari, dum est periculum ne quidam «  faciant solummodo ut faciant  », tunc Episcopus primus suae vitae exemplo ostendere debet primatum «  exsistentiae prae actionibus  » esse instaurandum et, immo magis, gratiae primatum, quae, christiana vitae habita ratione, est etiam essentiale principium ad ministerii pastoralis «  rerum agendarum  » consilia capienda.51

Spiritale Episcopi iter

13. Episcopus se putare reapse potest communionis speique pro populo sancto Dei ministrum tantummodo cum coram Domino ambulat. Serviri namque hominibus non potest, nisi antea «  Deo servitur  ». Dei servi esse non possunt nisi qui «  homines Dei  » sunt. Quapropter in homilia initium facientes Synodi sumus effati: «  Pastor esse debet homo Dei; eius exsistentia ac ministerium omnino eius divinae gloriae subsunt atque ex supereminenti Dei mysterio lucem hauriunt et vigorem  ».52

Ad sanctitatem vocatio Episcopi in ipso reperitur sacramentali eventu, episcopali scilicet Ordinatione, unde eius ministerium oritur. Antiqua Serapionis Euchologia verbis his ritualem consecrationis invocationem describit: «  Fac, Deus veritatis, et hunc episcopum vivum, episcopum sanctum successionis sanctorum Apostolorum  ».53 Cum tamen episcopalis Ordinatio perfectam virtutem haud tribuat, «  Episcopus suum iter ad alacrius producendum vocatur, ut ad Christi, Hominis perfecti, mensuram perveniat  ».54

Eadem christologica trinitariaque natura ipsius mysterii ministeriique sanctitatis iter ex Episcopo requirit, quod continuatum ad altiorem usque spiritalem apostolicamque maturitatem progressum secum fert, quae pastoralis caritatis primatu distinguitur. Iter est, quod eius cum populo, ut patet, suscipitur, quodque est personale ac simul commune, sicut vita Ecclesiae est. In hoc tamen itinere, in intima cum Christo communione sedulaque erga Spiritum Sanctum obsequentia, exemplar, auctor ac fautor fit Episcopus. Idem canonica lex enuntiat: «  Episcopus dioecesanus, cum memor sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum uniuscuiusque propriam vocationem atque, cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, iugiter annitatur ut christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione in gratia crescant utque paschale mysterium cognoscant et vivant  ».55

Spiritale Episcopi iter, sicuti pariter illud cuiusque fidelis procul dubio radicem in sacramentali Baptismi Confirmationisque gratia habet. Gratia haec omnibus fidelibus eum aequat, quoniam, quemadmodum significat Concilium Vaticanum II, «  omnes christifideles cuiusque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem  » 56 vocantur. Quo potissimum in casu sancti Augustini sententia praestat, quae realismo ac supernaturali sapientia excellit: «  Ubi me terret, quod vobis sum, ibi me consolatur, quod vobiscum sum. Vobis enim sum episcopus, vobiscum sum christianus. Illud est nomen suscepti officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis  ».57 Attamen, per pastoralem caritatem, munus fit servitium, atque periculum in incrementi maturitatisque opportunitatem vertitur. Ministerium episcopale non modo sanctitatis est in aliorum beneficium fons, verum iam est sanctificationis causa ei qui suum per cor suamque vitam Dei caritatem transire sinit.

Synodales Patres huius itineris quasdam necessitates breviter perstrinxerunt. In primis Baptismi Confirmationisque characterem commemoraverunt, qui usque a principio christianae vitae, virtutum theologarum ope, copiam dat in Deo credendi, in Eo sperandi Eumque amandi. Spiritus Sanctus sua ex parte dona infundit, adiuvans ut incrementum habeatur per moralium virtutum exercitium, quae etiam sub respectu humano reddunt concretam spiritalem vitam.58 Baptismi recepti vi, quemadmodum singuli christiani, Episcopus spiritalem vitam communicat, quae in incorporatione ad Christum radicibus defigitur quaeque in eius sequela secundum Evangelium manifestatur. Hanc ob rationem omnium fidelium vocationem ad sanctitatem ipse participat. Colere idcirco precationis altaeque fidei vitam atque in Deo omnem suam fiduciam collocare debet, suam erga Evangelium exhibens testificationem, iis simul obtemperans quae Spiritus Sanctus suadet ac peculiari filialique cultu Virginem Mariam prosequens, quae perfecta est spiritalis vitae magistra.59

Episcopi ideo spiritalis vita erit communionis, quam una cum ceteris baptizatis experitur, qui simul cum eo filii sunt unius in caelis Patris et unius in terra Matris, Sanctae scilicet Ecclesiae. Aeque ac in Christo credentes spiritalem suam vitam ipse alere debet, vivo efficacique se pascens Evangelii verbo ac sacrae Eucharistiae vitae pane, vitae aeternae videlicet cibo. Humanam propter infirmitatem Episcopo quoque frequenter et certis temporibus ad Paenitentiae sacramentum erit accedendum, ut misericordiae illius donum obtineat, cuius etiam est minister. Conscius itaque suae humanae imbecillitatis suorumque peccatorum, quisque Episcopus, una cum suis sacerdotibus, primum pro se Reconciliationis sacramentum experitur, veluti gravem necessitatem gratiamque usque denuoque exspectatam, ut in ministerii exercitio voluntas sanctificandi iterum incitetur. Hac quidem etiam aspectabili ratione alicuius Ecclesiae in se ipsa sanctae ipse significat mysterium, quae simul peccatoribus constituitur qui necesse habent ut sibi ignoscatur.

Perinde ac omnes sacerdotes, at peculiariter, ut liquet, cum sacerdotibus dioecesis presbyteratus coniunctus, praecipuam spiritalis vitae iter calcare studebit Episcopus. Ipse namque etiam propter novum titulum, qui ex sacro Ordine oritur, ad sanctitatem vocatur. Ex fide ideo, spe et caritate vivit Episcopus, quippe qui sit Domini verbi, sanctificationis Deique populi spiritalis progressus minister. Sanctus ipse debet esse, quoniam magister, sanctificator ac dux Ecclesiae debet inservire. Qua talis debet ille insigniter vehementerque Ecclesiam diligere. Quisque Episcopus Christo conformatur, ut Ecclesiam sponsali Christi amore diligat atque in Ecclesia minister sit eius unitatis, ut Ecclesia fiat «  de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata  ».60

Peculiaris Episcopi spiritalis vita – quod subinde confirmarunt synodales Patres – gratia ultra cumulatur, quae in Sacerdotii plenitudine inest, ipsi Ordinationis tempore attributa. Sicut gregis pastor et Iesu Christi Evangelii in spe servus, Episcopus referre ac paene in se ipsam Christi, supremi Pastoris, personam liquido ostendere debet. In Pontificale Romano officium hoc palam enuntiatur: «  Accipe mitram atque in te sanctitatis fulgor splendeat, ut cum Princeps pastorum apparebit immarcescibilem coronam gloriae mereri possis  ».61

Quocirca Episcopus Dei gratia continenter indiget, quae ipsius humanam naturam roboret eandemque ad perfectionem adducat. Cum Paulo apostolo potest is edicere: «  Sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti  » (2 Cor 3, 5-6). Id igitur maiore vi exprimi debet: apostolicum ministerium fons est Episcopo spiritalis vitae, ex quo omnia cetera spiritalia alimenta depromere debet, quae efficiunt ut in sanctitate crescat quaeque ipsi dant copiam Spiritus Sancti in populo actionem detegendi, qui eorum sollicitudini committitur.62

Spiritale Episcopi iter, hoc in rerum prospectu, pastorali ipsi caritati aequatur, quae iure meritoque veluti anima putanda est cum eius, tum pariter presbyteri et diaconi apostolatus. Non modo agitur de exsistentia, sed etiam pro-exsistentia, de ratione scilicet vivendi, quae supremum exemplar adhibet Christum Dominum, ideoque ad adorandum Patrem fratribusque inserviendum totum se tradit. Merito igitur hac de re Concilium Vaticanum II asserit Pastoribus, ad Christi effigiem, sanctitate studioque, humilitate fortitudineque ministerium esse gerendum, «  quod ita adimpletum, etiam pro eis erit praecelsum sanctificationis medium  ».63 Nullus Episcopus ignorare potest sanctitatis verticem esse Christum Cruci affixum, in eius suprema donatione Patri Fratribusque facta in Spiritu Sancto. Quapropter Christo configuratio eiusque passionis participiatio (cfr 1 Pe 4, 13) regalis Episcopi eius inter populum sanctitatis fit via.

Maria, spei Mater magistraque spiritalis vitae

14. Spiritalis vitae subsidium etiam Episcopo materna erit praesentia Virginis Mariae, quae est Mater spei et spes nostra, quemadmodum eam invocat Ecclesia. Itaque Mariam germana atque filiali devotione Episcopus prosequitur, sentiens se vocari ad illud fiat sibi sumendum, ut teneatur et cotidie perficiatur commendatio illa, quam fecit Iesus Mariae, quae iuxta crucem stabat, quaeque Discipulo commissa est ac Discipulus dilectus vicissim Mariae (cfr Io 19, 26-27). Episcopus pariter vocatur ad se referendum in concordem perseverantemque precationem discipulorum apostolorumque Filii una cum ipsius Matre, cum ad Pentecosten se componebant. In hac Ecclesiae nascentis effigie inexplicabile inter Mariam et Apostolorum successores manifestatur vinculum (cfr Act 1, 14).

Quocirca sancta Dei Mater Episcopo erit magistra audiendi Deique Verbi alacriter perficiendi, in fideli discipuli condicione erga unum Magistrum, in fidei firmitate, in fiduciali spe flagrantique caritate. Perinde ac Maria, quae est «  memoria  » Incarnationis Verbi apud primigenam christianam communitatem, Episcopus erit custos et viventis Ecclesiae Traditionis mediator, omnium ceterorum Episcoporum in communione, coniunctus cum Petri Successore eiusque auctoritati obnoxius.

Solida marialis Episcopi devotio continenter ad sacram Liturgiam referetur, ubi in salutis mysteriis celebrandis peculiarem praesentiam obtinet Virgo ipsaque universae Ecclesiae precandi, audiendi, offerendi itemque spiritalis maternitatis eximium est exemplar. Immo Episcopi erit efficere ut Liturgia usque appareat «  ut “exemplaris forma”, inspirationis fons, perpetuum propositum ultimaque meta pro mariali pietate Dei populi propria  ».64 Hoc firmato principio, Episcopus quoque suam marialem pietatem tam personalem quam cum aliis sociatam piis exercitiis colet, quae ab Ecclesia comprobantur et commendantur, praesertim per precationem illam Sancti Rosarii, quod est Evangelii compendium. In hac precatione expertus, quae tota in salutis vitae Christi eventibus contemplandis, quibus eius sancta Mater coniuncta fuit, consistit, quisque Episcopus ad id sollerter promovendum invitatur.65

Verbo se committere

15. Synodi Episcoporum Coetus quaedam necessaria subsidia ostendit, quibus spiritalis vita aleretur ac promoveretur.66 Ex his lectio ac Verbi Dei meditatio principem obtinent locum. Quisque Episcopus debebit se committere seseque commissum animadvertere «  Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus  » (Act 20, 32). Quapropter antequam est Verbi praeco Episcopus, una cum suis sacerdotibus et sicut quisque fidelis, immo sicut ipsa Ecclesia,67 Verbi debet esse auditor. Immo veluti interius Verbum incolere debet, ut ipso veluti matris gremio custodiatur et alatur. Una cum sancto Ignatio Antiocheno Episcopus etiam repetit: confugio «  ad Evangelium tamquam ad corporaliter praesentem Christum  ».68 Itaque quisque Episcopus illam sancti Hieronymi pervulgatam monitionem ante oculos habebit, quam iteravit etiam Concilium Vaticanum II: «  Ignoratio scripturarum ignoratio Christi est  ».69 Haud enim sanctitatis primatus exstat sine Verbi Dei auditione, quod sanctitatis est dux et alimentum.

Cum quis Dei Verbo se committit idque custodit, quemadmodum Virgo Maria fecit, Virgo audiens,70 id secum fert, ut re quaedam adhibeantur auxilia, quae usque suppeditarunt Ecclesiae traditio ac spiritalis experientia. Agitur ante omnia de crebra personalique Sacrorum Bibliorum lectione eorundemque attento assiduoque studio. Inanis esset Episcopus foris Verbi praedicator, nisi antehac esset intus auditor.71 Sine Sacrae Scripturae consuetudine, inefficax quoque est spei minister Episcopus, si quidem, sicut commemorat sanctus Paulus, «  per patientiam et consolationem Scripturarum spem  » (Rom 15, 4) habemus. Semper igitur valet quod Origenes scripsit: «  Haec duo sunt pontificis opera, ut aut a Deo discat legendo Scripturas divinas, et saepius meditando, aut populum doceat. Sed illa doceat, quae ipse a Deo didicerit  ».72

In Pastorum vita ipsoque eorundem pro communitate ministerio Dei Verbi lectionis et meditationis confirmavit pondus Synodus. Sicut in Epistula Apostolica Novo millennio ineunte scripsimus: «  Convenit ante omnia ut Verbi auditio fiat vitalis congressio, secundum vetustam semperque validam lectionis divinae traditionem, quae biblicis ex sententiis sinit vivam colligere vocem quae nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat  ».73 In meditationis et lectionis momentis, cor, quod iam Verbum excepit, ad Dei agentis contemplationem recluditur ideoque ad cogitationes vitamque ad eum convertendas, supplici addita postulatione eius veniae atque gratiae.

Sacra Eucharistia sustentari

16. Perinde ac paschale praeterea mysterium vitae Bonique Pastoris missionis medium occupat locum, sic Eucharistia quoque vitae Episcopique missionis, aeque ac cuiusque sacerdotis, principalem tenet locum. Cotidianam per Sanctae Missae celebrationem una cum Christo offert se ipse. Cum autem celebratio haec in Cathedrali templo fit ceterisque templis, paroecialibus potissimum, concurrentibus impigreque participantibus fidelibus, apparet Episcopus ut est, scilicet Sacerdos et Pontifex, quia in Christi persona eiusque Spiritus potentia agit, atque veluti hiereus, sanctus sacerdos, altaris sacris mysteriis patrandis detinetur, quae praedicatione nuntiat ac declarat.74

Episcopi in sacram Eucharistiam amor manifestatur item cum, progrediente die, etiam satis longum tempus adorationi coram Tabernaculo impertit. Hic suum Domino reserat animum, ut totus pervadatur eaque caritate informetur, quae in Cruce a magno ovium Pastore effunditur, qui pro eis suum sanguinem profudit suamque vitam tradidit. Suam ei quoque orationem elevat, pro ovibus deprecans sibi commissis.

Precatio Horarumque Liturgia

17. Alterum a synodalibus Patribus significatum instrumentum est precatio, potissimum ea quae ad Dominum elevatur per Horarum Liturgiae celebrationem, quae praecipua et perennis est christianae communitatis precatio, Christi nomine ac Spiritu Sancto duce peracta.

Precatio per se ipsa peculiare est Episcopi officium eorumque «  qui vocationis receperunt donum ad peculiaris consecrationis vitam, quae suapte natura paratiores eos efficit ad contemplativam experientiam  ».75 Episcopus ipse se successorem esse Apostolorum oblivisci non potest, qui prae ceteris a Christo constituti sunt «  ut essent cum illo  » (Mc 2, 14), quique cum missionis ipsis concreditae initium fecerunt id sollemniter declaraverunt, quod quoddam totius vitae est propositum: «  Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus  » (Act 6, 4). Episcopus idcirco fidelibus dumtaxat magister erit precationis, si personali dialogi cum Deo experientia niti poterit. Singulis momentis ei Psalmistae verba sunt usurpanda: «  In verbum tuum supersperavi  » (Ps 119[118], 114). Ex precibus ipsis eam hauriet spem, qua fere inficere debet fideles. Nam precatio locus est insignis ubi exprimitur et spes alitur, quandoquidem ipsa, ad sancti Thomae Aquinatis sententiam, est «  interpres spei  ».76

Personalis Episcopi precatio specialissima ratione erit insigniter «  apostolica  » precatio, Patri scilicet oblata veluti pro qualibet ei commendati populi necessitate facta deprecatio. In Pontificale Romano hoc est novissimum electi Episcopi officium, ante quam manus imponuntur: «  Vis Deum omnipotentem pro populo sancto indesinenter orare et sine reprehensione summi sacerdotii munus explere?  ».77 Perquam speciali modo pro suorum sacerdotum sanctitate, pro vocationibus ad ministerium ordinatum vitamque consecratam orat Episcopus, ut magis ac magis in Ecclesia exardescat missionale apostolicumque studium.

Quod autem ad Liturgiam Horarum attinet, quae ad consecrandum et ordinandum totum diei cursum per Dei laudem destinatur, quidni insignes commemoremus Concilii Vaticani II sententias? «  Cum vero mirabile illud laudis canticum rite peragunt sacerdotes aliique ad hanc rem Ecclesiae instituto deputati vel christifideles una cum sacerdote forma probata orantes, tunc vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum ipsius Corpore ad Patrem. Omnes proinde qui haec praestant, tum Ecclesiae officium explent, tum summum Sponsae Christi honorem participant, quia laudes Deo persolventes stant ante thronum Dei nomine Matris Ecclesiae  ».78 Cum Divini de Officii oratione scriberet Decessor Noster, recolendae memoriae, Paulus VI asseveravit ipsam esse «  Ecclesiae localis precationem  », quae «  veram Ecclesiae orantis naturam exprimit  ».79 In consecratione temporis, quam Liturgia Horarum efficit, illa laus perennis perficitur, quae praevertit et caelestem Liturgiam praefigurat, unitatis vinculum cum angelis sanctisque qui in aeternum Dei nomen clarificant. Tantum igitur Episcopus se spei virum ostendit et efficit, quantum in eschatologicam vim motionemque se insinuat Psalterii orationis. In Psalmis Vox sponsae personat, quae Sponsum invocat.

Quapropter quisque Episcopus suo cum populo orat oratque suo pro populo. Ipse autem suorum sacerdotum, diaconorum, vitae consecratae personarum necnon fidelium laicorum cuiusque aetatis precibus aedificatur atque iuvatur. Inter illos educator precationisque fautor est Episcopus. Non modo quae is est contemplatus transmittit, sed christianis ipsam contemplationis viam reserat. Pervulgata sententia illa contemplata aliis tradere, fit ideo contemplationem aliis tradere.

Evangelicorum consiliorum beatitudinumque via

18. Suis universis discipulis, iis potissimum qui per terrestrem vitam eum propius Apostolorum instar sequi volunt consiliorum evangelicorum viam exhibet Dominus. Praeter Ecclesiae Trinitatis donum, consilia in credentes trinitariam vitam remittunt.80 Quae peculiari modo in Episcopo efficiuntur, qui, ut Apostolorum successor, ad Christum sequendum in semita perfectionis caritatis vocatur. Quapropter is consecratur sicuti Iesus consecratur. Eius vita ex Eo funditus pendet atque pro Ecclesia mundoque omni est tamquam Eius aspectabilis figura. In Episcopi vita Iesu vita splendere debet ideoque eius Patri oboedientia «  usque ad mortem, mortem autem crucis  » (Philp 2, 8), eius castus virgineusque amor, eius paupertas quae coram terrestribus bonis absoluta est libertas.

Hac nimirum ratione moderari possunt Episcopi suo exemplo non modo eos qui in Ecclesia in vita consecrata ad Christi sequelam sunt vocati, verum presbyteros etiam, quibus quoque sanctitatis radicalismus, ut ita dicamus, ad evangelicorum consiliorum rationem proponitur. Ceterum talis radicalismus omnes fideles complectitur, laicos quoque, quoniam «  exigentia fundamentalis evadit neque abdicanda, cum ab Ipsius Christi invitatione proveniat Eum sequendi et imitandi, vi artioris communionis cum Illo, quam Spiritus operatur  ».81

In Episcopi denique vultu contemplari posse qualitates debent fideles, quae gratiae sunt donum quaeque in Beatitudinibus ipsius Christi fere sunt effigies: id est vultus paupertatis, lenitatis et iustitiae studii; vultus misericors Patris atque viri pacifici et pacificatoris, pacis aedificatoris; castimoniae vultus illius, qui perpetuo uniceque Deum contuetur. Fideles cernere suo in Episcopo debent posse etiam vultum illius qui Christi in maerentes misericordiam experitur atque nonnumquam, sicut in historia usu venit et adhuc hodie contigit, vultum fortitudinis interiorisque laetitiae plenum illius, qui propter Evangelii veritatem persecutionem patitur.

Oboedientiae virtus

19. Lineamenta haec Iesu humanissima in se ferens, exemplar quoque ac fautor spiritalis vitae communionis fit Episcopus, vigili sollicitudine ad Ecclesiam aedificandam intentae, ita ut omnia, cum verba tum opera, sub signo trinitarii communionis dynamismi agantur, quae communis est filialis subiectio in Christo et Spiritu sub Patris amabili consilio. Sicut enim magister sanctificationisque sui populi minister Episcopus ad Patris voluntatem fideliter adimplendam vocatur. Episcopi oboedientia tenenda est tamquam exemplar – nec aliter fieri potest – habita ob oculos Christi oboedientia, qui saepenumero dixit se ex caelo descendisse non ut faceret voluntatem suam sed voluntatem eius, qui eum misit (cfr Io 6, 38; 8, 29; Philp 2, 7-8).

Christi vestigia calcans Episcopus Evangelio Ecclesiaeque traditioni paret ipseque temporis signa legit et Spiritus Sancti vocem in Petrino ministerio episcopalique collegialitate agnoscit. In Adhortatione Apostolica Pastores dabo vobis apostolicam, communitariam pastoralemque presbyteralis oboeditionis indolem collustravimus.82 Hae proprietates notiore quoque ratione, ut patet, in Episcopi oboedientia reperiuntur. Sacramenti Ordinis plenitudo, quam ipse recepit efficit ut peculiaris intercedat ei cum Petri Successore, episcopalis Collegii sodalibus et ipsa eius particulari Ecclesia necessitudo. Ipse omnino officio teneri se sentire debet acriter coniunctionem Summo cum Pontifice fratribusque Episcopis arto in unitatis cooperationis vinculo vivendi, divino consilio hac ratione obtemperans, quod Apostolos cum Petro indivisibiliter coniungi voluit. Haec hierarchica Episcopi cum Summo Pontifice communio eius facultatem roborat Christum Iesum, totius Ecclesiae Caput invisibile, per susceptum Ordinem repraesentandi.

Apostolica oboedientiae ratio necessario addenda est etiam communitaria, quandoquidem episcopatus suapte natura est «  unus et indivisus  ».83 Communitariae huius naturae vi, Episcopus ad suam exhibendam oboedientiam vocatur, omnes depellens invitationes singulari ad agendum ratione atque in se recipiens officium, intra episcopalis Collegii missionem, de totius Ecclesia bono sollicitudinis.

Auscultandi veluti exemplar, precibus iudicioque ad Dei voluntatem percipiendam intentus erit Episcopus per ea quae Ecclesiae dicit Spiritus. Evangelica ratione ipse exercens auctoritatem, cum cooperatoribus fidelibusque instituet dialogum, ut mutua consensio efficaciter increscat.84 Quod ei dabit copiam dignitatem ac responsalitatem cuiusque Dei Populi membri extollendi, spectando ut cum aequabilitate ac tranquillitate singulorum sollertia faveatur. Fideles namque iuvandi sunt ut in responsalem oboedientiam adolescant, quae eos de re pastorali alacres reddat.85 Hac de re usque valet sancti Ignatii Antiocheni ad Polycarpum cohortatio: «  Nihil sine tua voluntate fiat, neque tu quidquam sine Dei voluntate agas  ».86

Sensus et Episcopi paupertatis exercitium

20. Synodales Patres, communem collegialitatis mentem significantes, evocationem, quam Nos in Liturgia Synodi initium faciente ediximus, receperunt, ut evangelica paupertatis beatitudo una habeatur ex necessariis condicionibus ad episcopale ministerium frugifere in hodiernis rerum adiunctis explicandum. Hac quoque occasione, in Episcoporum congressione Christi effulsit effigies, qui «  opus redemptionis in paupertate et persecutione perfecit  » atque Ecclesia etiam, in primis una suis cum Pastoribus, «  ad eandem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet  ».87

Episcopus idcirco, qui verus vult esse spei Evangelii testis et minister, vir pauper debet esse. Id postulat testificatio, quam ipse Christo pauperi reddere debet; id etiam postulat Ecclesiae de pauperibus a Domino amatis sollicitudo, qui ceteris sunt anteferendi. Eo quod Episcopus suum ministerium in paupertate agere constituit id ad Ecclesiam «  domum pauperum  » efficiendam reapse iuvabit.

Hoc consilium praeterea ponit Episcopum in condicione interioris libertatis, in ministerio exercendo, eique efficaciter salutis fructus communicandi dat copiam. Episcopalis auctoritas indefatigabili liberalitate et inexhausta gratuitate agi debet. Id ab Episcopo in caelestis Patris providentia plenam fiduciam, magnanimam bonorum communionem, severum vitae vivendi modum, perpetuam personalem conversionem postulat. Hac via tantum aptus erit ille ad anxietates populique Dei aerumnas communicandas, quem ipse non modo regere debet et alere, sed etiam ei sociari debet, quaestiones participando et spem colendam iuvando.

Officium hoc efficaciter sustinebit, si ipsius vita modesta, frugi ac simul industria studiosaque erit itemque, si qui in nostra societate infimi habentur, ii ab eo non in limitibus sed in media christiana communitate locabuntur.88 Fere inscius «  caritatis phantasiae  » favebit, quae, magis quam praestita subsidia, fraternae communicationis participationem efferet. Etenim in apostolica Ecclesia, ut late Actus Apostolorum testantur, quorundam paupertas adiumenta aliorum concitabat, hoc cum mirabili effectu: «  Neque enim quisquam egens erat inter illos  » (4, 34). Hanc prophetiam Ecclesia mundo praebere debet, qui inter problemata famis et gentium inaequalitatum opprimitur. Hoc in communicationis simplicitatisque prospectu Episcopus veluti «  bonus paterfamilias  » Ecclesiae bona tractat isque vigilat ut secundum propria Ecclesiae proposita destinentur: quae sunt Dei cultus, ministrorum sustentatio, apostolatus opera, caritatis pro pauperibus incepta.

Procurator pauperum semper fuit titulus Ecclesiae pastorum, quod hodie quoque re esse debet, ut praesens ac manifestus Iesu Christi Evangelii nuntius reddatur, omnium hominum spei videlicet fundamentum, sed eorum potissimum qui a Deo uno digniorem vitam felicioremque futurum aevum appetere queunt. Pastorum exemplo incitata Ecclesia itemque Ecclesiae «  praeferendam optionem pro pauperibus  » re perficere debent,89 quod tertii millenni indicavimus propositum.

Per castimoniam de Ecclesiae famulatu quae Christi puritatem refert

21. «  Accipe anulum, fidei signaculum: et sponsam Dei, sanctam Ecclesiam, intemerata fide ornatus, illibate custodi  ». Verbis his, quae in episcopalis Ordinationis Pontificale Romano 90 enuntiantur, Episcopus sollicitatur ut suscepti officii conscius fiat in se virginalem Christi erga cunctos fideles dilectionem referendi. Suam per praesentiam cum primis impellitur ipse ad excitandas inter fideles mutuas necessitudines, quae respectu illo informantur et aestimatione, quae cum familia quadam conveniunt, ubi amor viget ad apostoli Petri monitionem: «  Ex corde invicem diligite attentius, renovati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens  » (1 Pe 1, 22-23).

Dum suo exemplo verboque ipse christianos ad corpora exhibenda ut «  hostiam viventem, sanctam, Deo placentem  » (Rom 12, 1) cohortatur, omnes monet: «  praeterit enim figura huius mundi  » (1 Cor 7, 31), ideoque necessarium est exspectare «  beatam spem  » gloriosi Christi reditus (cfr Tit 2, 13). Peculiari modo sua in sollicitudine pastorali paterno cum affectu ipse proximus est iis qui vitam religiosam evangelica consilia profitendo sunt complexi iique magni ponderis Ecclesiae famulatum praebent. Is porro sacerdotes sustinet iisdemque animum addit qui, divina gratia vocati, sua sponte caelibatus officium pro Regno caelorum in se receperunt, sibi iisque evangelicas spiritalesque huius voluntatis repetens rationes summi momenti ad Dei Populum curandum. In hodierni temporis Ecclesia mundoque casti amoris testificatio tum quandam efficit pro hominibus spiritalem curationem, tum sexualis appetitionis cultum quasi idolum factum esse denuntiat.

In hodiernis socialibus condicionibus, Episcopus peculiari modo suo gregi adesse debet et ante omnia sacerdotibus suis, paterne de eorum ascesis spiritalitatisque difficultatibus sollicitus, opportunum eis ministrans fulcimentum, ut eorum fidelitas erga vocationem et erga necessitates ministerii exercendi cum exemplari vitae sanctitate iuvetur. Cum autem graves culpae, immo autem, si delicta adsint, quae ipsi Evangelio testificando detrimentum inferunt, potissimum ab Ecclesiae ministris admittuntur, fortis firmusque, aequus securusque debet esse Episcopus. Ipse prompte agere debet, ad normas canonum statutas, sive ad emendationem et sacri ministri ad spiritale bonum, sive ad scandalum reparandum iustitiamque redintegrandam, sive ad victimas tuendas et iuvandas.

Suo verbo, vigili paternaque actione Episcopus adimplet officium mundo exhibendi veritatem sanctae castaeque Ecclesiae, quae talis sit in suis ministris atque fidelibus. Hac agens ratione suum gregem antegreditur Episcopus, quemadmodum egit Christus, Sponsus, qui vitam suam tradidit quique omnibus amoris clari virgineique exemplum ideoque fecundi quoque universalisque reliquit.

Spiritalitatis communionis missionisque suasor

22. In Epistula Apostolica Novo millennio ineunte necessitatem extulimus «  ex Ecclesia domum scholamque communionis  » 91 exstruendi. Quae res late divulgata est et a synodali Congressione est repetita. Episcopus primus, ut liquet, suo in spiritali itinere, officio promovendi animandique spiritalem communionis vitam obstringitur, dans strenue operam ut id unum sit ex primariis educationis principiis in omnibus locis ubi homo christianusque finguntur: scilicet in paroecia, in catholicis consociationibus, in ecclesialibus sodaliciis, in scholis catholicis, in oratoriis. Peculiarem in modum curabit Episcopus ut haec spiritalis communionis vita ubi futuri presbyteri instituuntur emineat ac stabiliatur, scilicet in seminariis, aeque ac in religiosis novitiatibus, in domibus religiosis, in Institutis Facultatibusque theologicis, perinde et in scholis pro pastoralibus curatoribus atque in locis ubi familiae communitatesque aedificantur.

Huius promotionis spiritalis communionis vitae praecipua loca eadem in Epistula apostolica summatim significavimus. Hic addere sufficiat, Episcopum eam suum intra presbyteratum in primis confirmare debere, sicut etiam inter diaconos, religiosos religiosasque. Id dialogo personalique occursu, sed etiam communitariis congressionibus expediet, quibus ille propria in Ecclesia particulari singularia momenta suadere studebit, quibus melius ad audiendum illi disponantur, quid Spiritus dicat Ecclesiis (cfr Apc 2, 7.11 et alibi). Haec sunt recessus, spiritalia exercitia ac spiritalitatis dies, prudenter instrumentis quoque novis communicationis socialis adhibitis, si opportunum id efficaciusque videatur.

Ut communionis spiritalem vitam colat, iniungit Episcopo ut alat quoque cum Romano Pontifice ceterisque fratribus Episcopis communionem, intra potissimum eandem Conferentiam Episcopalem ac Provinciam ecclesiasticam. Hoc etiam in casu, qui postremus putandus non est ad superandum periculum solitudinis demissionisque animi pro magnitudine ac negotiorum immoderatione, Episcopus, praeter precationem, ad amicitiam fraternamque communionem cum suis in episcopatu Fratribus libenter confugiet.

Sua in scaturigine atque in typo trinitario usque in missione exprimitur communio. Missio usque fructus est et consentanea communionis consecutio. Cuius communionis vis atque motio iuvantur cum quis ad loca necessitatesque missionis recluditur, unitatis semper praestans testimonium, ut mundus credat simul amoris spatia amplificando, ut omnes trinitariam communionem attingant, ex qua procedunt cuique destinantur. Quanto intentior est communio, tanto prosperior est missio, praesertim cum in amoris paupertate vivitur, quae facultas est unamquamque personam, coetum et civilem ipsum cultum Crucis vi adeundi, quae est spes unica ac suprema Dei amoris testificatio, quae sicut universalis fraternitas etiam manifestatur.

Iter quod in cotidianis rebus procedit

23. Spiritalis rerum consideratio inducit ut agnoscatur: Episcopum propriam ad sanctitatem vocationem vivendam vocari in externarum internarumque difficultatum, propriarum alienarumque infirmitatum, cotidianarum necopinatarum rerum, quaestionum personalium et institutionis ambitu. Permanens est hic in Pastorum vita status, cuius est testis sanctus Gregorius Magnus qui dolenter animadvertit: «  At postquam cordis humerum sarcinae pastorali supposui, colligere se ad semetipsum assidue non potest animus, quia ad multa partitur. Cogor namque modo Ecclesiarum, modo monasteriorum causas discutere, saepe singulorum vitas actusque pensare... Cum itaque ad tot et tanta cogitanda scissa ac dilaniata mens ducitur, quando ad semetipsam redeat, ut totam se in praedicatione colligat, et a proferendi verbi ministerio non recedat?... Esse ergo speculatoris vita et alta debet semper et circumspecta  ».92

Ut centrifugae vires exaequentur, quae unitatem eius interiorem perfringere conantur, quietum vivendi modum colat Episcopus oportet, qui mentis, animi et affectus aequabilitatem iuvet faciatque ut personis suscipiendis earumque postulationibus sit par promptusque, variis cum condicionibus laetis tristibusque vere communicans. Quod suam Episcopus diversis rationibus curat valetudinem, id in fideles amoris indicium ac pignus habetur maioris propensionis proclivitatisque ad Spiritus suasiones recipiendas. Qua de re vulgata sunt S. Caroli Borromeo monita, praeclari videlicet pastoris exemplaris, quae ipse novissima sua in Synodo enuntiavit: «  Curas geris animarum? Noli idcirco tui ipsius curam neglegere, nec te tam liberaliter ceteris tribuas, ut tui nihil tibi supersit; nam et te animarum quibus praees, meminisse quidem oportet, ita tamen ut tui non obliviscaris  ».93

Itaque curabit Episcopus ut aequabiliter sua multiplicia munia gerat, sua varia in unum componens officia: divinorum mysteriorum scilicet celebrationem ac personalem precationem, personale studium et pastoralia incepta ineunda, recessum congruamque quietem. His spiritalis vitae sustentatus subsidiis, pacem cordis ipse inveniet, cum Trinitate altam communionem experiens, quae eum elegit eumque consecravit. Gratia fruens, quam Deus praestat, cotidie is suum ministerium explebit, necessitatibus Ecclesiae mundique occurrens qua spei testis.

Permanens Episcopi institutio

24. Arta cum officii Episcopi coniunctione impigre in sanctitatis vita procedendi, spiritali vita adhibita christocentrica et ecclesiali, synodalis Congressio necessitatem quoque imposuit permanentis institutionis. Cum haec cunctis fidelibus sit necessaria, quemadmodum in superioribus Synodis confirmatum est iteratumque in subsequentibus Adhortationibus Apostolicis Christifideles Laici, Pastores dabo vobis et Vita consecrata permanens institutio Episcopo in primis habenda est necessaria, qui communis progressus concordisque Ecclesiae itineris retinet officium.

Quemadmodum sacerdotibus personisque vitae consecratae, Episcopo etiam permanens institutio intrinseca est necessitas eius vocationis atque missionis. Nam per eam novae vocationes dignosci possunt, quibus Deus definit et initialem vocationem in actum perducit. Petrus etiam apostolus, illud post «  me sequere  » primi eius cum Christo occursus (cfr Mt 4, 19), a Resuscitato eandem invitationem audit, qui, antequam mundum reliquit, labores et aerumnas futuri ministerii eidem praenuntians, addidit: «  Tu me sequere  » (Io 21, 22). Est igitur «  me sequere  » quoddam, quod vitam et missionem apostoli comitatur. Est nimirum «  me sequere  » quod vocationem et usque ad mortem fidelitatem contestatur, «  me sequere  » quod Christi sequelam demonstrare potest una cum sui ipsius pleno dono in martyrio  ».94 Non agitur, sicut omnino patet, ad hodierna tempora de accommodatione tantum agenda, quam realis Ecclesiae Mundique condicionum cognitio requirit, sic ut aperta mente miserentique corde in nos-trae aetatis adiuncta inseri sinatur Pastor. Cum hac ratione hodiernis temporibus consentaneae permanentis institutionis adduntur rationes anthropologicae, quae ex eo oriuntur quod ipsa vita in maturitatem continenter procedit, itemque theologicae rationes quae alte cum sacramentali radice nectuntur: nam Episcopus dare operam debet «  ut vigili cum amore «  mys-terium custodiat, quod pro Ecclesiae humanitatisque bono in se fert  ».95

Quoad certis temporibus nostrae aetati accommodationem, de quibusdam potissimum magni momenti argumentis, temporum auditionis, communionis et dialogi cum peritis – qui sunt Episcopi, sacerdotes, religiosi religiosaeque, laici – spatia reapse producta postulantur, dum pastorales experientiae, doctrinae cognitiones, spiritalia subsidia permutantur, quibus personae dotes ditiores revera efficiantur. Hac de re synodales Patres opportune suaserunt, ut peculiaria institutionis curricula per Congregationem pro Episcopis vel per Congregationem pro Gentium Evangelizatione procurentur, quae recentis nominationis Episcopos praesertim respiciant. Similiter suasum est ut quidam inquisitionis, cultus renovationis et spiritalium etiam exercitiorum dies Episcopis destinentur et Synodis patriarchalibus, Conferentiis episcopalibus, regionalibus nationalibusque itemque Continentium Congressionibus Episcoporum comparentur.

Convenit ut Episcopalis Conferentiae Praesidentia causam suscipiat formationis permanentis programmata comparandi eaque absolvendi, Episcopos incitans ut his curriculis intersint, ut hac quoque ratione inter Pastores amplior communio procuretur, ad efficaciorem pastoralem operam singulis in dioecesibus agendam.96

Quidquid est omnino liquet, quemadmodum Ecclesiae vitam, sic etiam agendi rationes, pastoralia incepta, episcopalis ministerii formas evolvi. Has etiam propter rationes cultus renovatio est necessaria, ad Codicis Iuris Canonici mandata et ad novas provocationes novaque Ecclesiae in hominum societate officia. Hoc in ambitu synodalis Congressio suasit ut Directorium Ecclesiae imago recognosceretur, quod Congregatio pro Episcopis die XXII mensis Februarii anno MCMLXXIII evulgavit, utque temporum necessitatibus immutationibusque, quae contigerunt in Ecclesia vitaque pastorali, accommodaretur.97

Sanctorum Episcoporum exemplum

25. Sua in vita ministerioque, in spiritali itinere conatuque pastoralem operam accommodandi, Episcopi sanctorum Pastorum exemplis roborantur. In Eucharisticae Celebrationis Homilia ipsa, qua Synodo finis impositus est, sanctorum Pastorum novissimo saeculo canonizatorum exemplum exhibitum est a Nobis, veluti Spiritus gratiae testimonium, quae Ecclesiae numquam defuit neque umquam deficiet.98

Ecclesiae annales, sumpto ab Apostolis initio, perquam grandem Pastorum numerum recensent, quorum doctrina sanctitasque illuminare et Episcoporum etiam tertii millennii spiritale iter dirigere possunt. Quod eximii Pastores primorum Ecclesiae saeculorum, Conditores Ecclesiarum particularium, fidei confessores martyresque, qui persecutionum temporibus vitam pro Christo tradiderunt, sunt testati, id insigne habetur ad quod nostrae aetatis Episcopi spectare debent, ut ad suum in Evangelii famulatum trahant indicia et incitamenta.

Complures in spei exercenda virtute spectabiles utique fuerunt, difficilibus in condicionibus cum suum populum sublevarent, suas ecclesias post persecutionum calamitatumque aetatem iterum aedificarent, deversoria peregrinatoribus pauperibusque suscipiendis struerent, valetudinaria aegrotis senibusque curandis constituerent. Tot Episcopi sapientes fuerunt ductores, qui novas semitas suo populo straverunt. Difficilibus temporibus Christum cruci affixum resuscitatumque contuentes, spem nostram, certe prudenterque propriae aetatis responderunt provocationibus. Tertii millennii principio, adhuc supersunt tales Pastores, qui commentarios quosdam exhibere possint, ubi fides viget quae in Cruce innititur. Pastores hi humana desideria percipere valent eademque sumere, purificare et sub Evangelii lumine interpretari ideoque una cum universo populo sibi demandato historiam quandam contexere possunt.

Itaque quaeque particularis Ecclesia suos sanctos Episcopos celebrandos curabit, Pastores quoque commemorando qui sanctitate vitae ac spectabili doctrina populo peculiarem admirationis affectionisque hereditatem reliquerunt. Ipsi sunt spiritales excubitores qui ex caelo per saecula peregrinantis Ecclesiae iter dirigunt. Hac quoque de causa, ut usque viva fidelitatis ministerio exercendo praestantium Episcoporum memoria servaretur, synodalis Congressio suasit ut Ecclesiae particulares vel, ut res postulat, Conferentiae episcopales operam darent ut fideles, renovatis horum vitae narrationibus usi, tales viros cognoscerent, atque, si commodum videretur, opportunitatem excuterent essentne canonizationis causae introducendae.99

Vitae spiritalis apostolicaeque omnino absolutae testificatio adhuc exstat magnum vigoris Evangelii ad personas communitatesque immutandas documentum, cum efficiat ut ipsa Dei sanctitas in mundum historiamque se insinuet. Istud quoque spei est indicium, quod ad novas generationes potissimum attinet, quae ex Ecclesia incitantia consilia exspectant, quibus nostrae aetatis societatem in Christo renovandi opera animetur.

 

CAPUT III

FIDEI MAGISTER ET VERBI NUNTIUS

«  Euntes in mundum universum praedicate Evangelium  » (Mc 16, 15)

26. Iesus a mortuis resuscitatus apostolis suis missionem committit omnes gentes «  discipulos faciendi  », eos docendo servare omnia quaecumque Ipsemet mandavit. Ecclesiae igitur, quae communitas est discipulorum Domini crucifixi et surrecti, munus sollemniter committitur praedicandi Evangelium omni creaturae. Agitur de munere quod usque ad saeculorum finem perdurabit. Ex primo illo exordio Ecclesia absque hoc munere evangelizandi cogitari nequit. Paulus apostolus huiusmodi conscientiam notissimis suis verbis significavit: «  Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!  » (1 Cor 9, 16).

Si officium Evangelium nuntiandi totius est Ecclesiae singulorumque filiorum, peculiari ratione ad Episcopos pertinet, qui, die sacrae ordinationis qua inseruntur in apostolicam successionem, inter praecipua suorum munera assumunt illud nuntiandi Evangelium, immo nuntiandi hominibus, «  eos in Spiritus fortitudine ad fidem vocantes aut in fide viva confirmantes  ».100

Haec quidem Episcopi actuositas Evangelium praedicandi, quae prospicit hominibus ad fidem revocandis aut in ea corroborandis, praestantem paternitatis ipsius constituit declarationem. Idcirco ille cum Paulo asserere potest: «  Nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui  » (1 Cor 4, 15). Hanc ipsam propter vim quae novam secundum Spiritum generat vitam, ministerium episcopale mundo ostenditur uti signum spei pro populis, pro singulis hominibus.

Quapropter Patres synodales peropportune in memoriam revocaverunt, nuntium Christi primum locum obtinere et Episcopum tam verbis quam vitae testimonio primum esse Evangelii praeconem. De provocationibus quas aetas nostra secum fert Episcopus conscius esse debet easque audacter oppetere. Omnes Episcopi, veluti ministri veritatis, hoc munus fortitudine et fiducia sustinere tenentur.101

Christus in Evangelii hominisque corde

27. De nuntio Evangelii argumentum praestitit inter interventus Patrum synodalium, qui saepe ac diversimode asseruerunt vivens nuntii Evangelii centrum Christum esse crucifixum et surrectum pro cunctorum hominum salute.102

Christus enim cor est evangelizationis, cuius consilium «  in Christo ipso deprehenditur, qui sane cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in eo trinitaria ducatur et cum eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem. Institutum enim hoc, variantibus quidem temporibus ipsis atque culturae formis, non mutatur quamvis rationem quidem habeat temporis et culturae, ut verum instituat diverbium efficacemque communicationem. Constans vero institutum illud per tertium millennium pariter est nostrum  ».103

De Christo, corde Evangelii, devertuntur omnes ceterae veritates fidei et spes quoque ad universos homines diffunditur. Christus enim lux est quae illuminat omnem hominem, et quicumque in Ipso regeneratur primitias Spiritus accipit, quibus fit habilis ad novam amoris legem adimplendam.104

Vigore igitur eiusdem apostolicae missionis, Episcopus aptus efficitur ad populum suum inserendum in cardinem mysterii fidei, ubi viventem Christi Iesu personam reperire poterit. Christifideles ita intellegent, omnem christianam experientiam habere scaturiginem et indicem quo sese vertant in Paschate Iesu, de peccato morteque triumphantis.105

Deinde nuntius mortis et resurrectionis Domini complectitur «  nuntiationem propheticam rerum alterius vitae – id est altissimae ac perpetuae hominum vocationis, coniunctae eodemque tempore disiunctae a statu praesenti – alterius vitae, quae tempus et historiam superat, quaeque res huius mundi supervadit, cuius figura transit. [...] Evangelizatio continet igitur etiam praedicationem spei de promissionibus, a Deo in novo Foedere factis per Iesum Christum  ».106

Episcopus, auditor et custos Verbi

28. Concilium Vaticanum II, viam persequens secundum Ecclesiae traditionem, declarat missionem docendi Episcoporum in eo sistere ut fidem sancte custodiant fortiterque nuntient.107

Hoc de prospectu manifestatur in sua peraffluenti sensus plenitudine gestus adhibitus in Ritu Romano Ordinationis episcopalis, cum super caput electi imponitur Evangeliarium apertum: quod significat, una ex parte, Verbum Episcopi ministerium involvere et custodire, et, altera ex parte, vitam illius omnino subici debere Verbo Dei dum cotidie in praedicationem Evangelii incumbit omni longanimitate et doctrina (cfr 2 Tim 4). Etiam Patres synodales saepius protulerunt ipsum Episcopum esse, qui Verbum Dei amanter tueatur et strenue defendat, dum de salutari Ipsius nuntio testimonium reddit. Etenim, sensus muneris docendi Episcoporum ex ipsa natura rei custodiendae, nempe ex natura depositi fidei exoritur.

Christus Dominus noster in Sacra Scriptura tam Veteris quam Novi Foederis et in Traditione commisit Ecclesiae suae unicum depositum divinae Revelationis, quae veluti speculum est in quo Ecclesia ipsa, in terris peregrinans «  contemplatur Deum, a quo omnia accipit, usquedum ad Eum videndum facie ad faciem sicuti est perducatur  ».108 Ita enim accidit saeculorum decursu ad hodiernam usque aetatem: diversae communitates, amplectentes Verbum semper novum et in decursu temporum efficax, vocem Spiritus Sancti audierunt, nitentes ut eam vivam redderent et actuosam in diversis historiae periodis. Sic vox tradita, Traditio, in dies maiore conscientia facta est Verbum vitae et interea obligatio id nuntiandi et custodiendi gradatim ad effectum adducta est, inspirante et suggerente Spiritu Veritatis, perpetuo transmittens omne quod Ecclesia est et omne quod ipsa credit.109

Traditio haec, quae ab Apostolis originem ducit, progreditur in vita Ecclesiae, uti docet Concilium Vaticanum II. Similiter crescit et evolvitur cognitio rerum verborumque transmissorum, ita quidem ut, in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio.110 Quaerentes enim fidelitatem Spiritui in corde Ecclesiae loquenti, fideles et pastores invicem conveniunt et nectuntur illis intimis fidei vinculis, quae se ostendunt tamquam tempus primum sensus fidei. Iuvat memorare Concilii verba: «  Universitas fidelium, qui unctionem habent a Sancto (cfr 1 Io 2, 20 et 27), in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum “ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles” universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet  ».111

Hac de re vita Ecclesiae et vita in Ecclesia condicio est uniuscuiusque Episcopi ut suam ipse docendi missionem exerceat. Episcopus identitatem et spatium suum reperit intra communitatem discipulorum Domini, ubi donum vitae divinae et primam fidei eruditionem recepit. Quilibet Episcopus, praesertim cum coram fidelium communitate ex sua episcopali cathedra magistri munus in Ecclesia exercet, repetere debet Sancti Augustini verba: «  Tamquam vobis ex hoc loco doctores sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli sumus  ».112 In sinu Ecclesiae, scholae Dei viventis, Episcopi fidelesque omnes sunt condiscipuli et omnes a Spiritu instruantur oportet.

Plurima sane sunt loca, ex quibus Spiritus interiorem largitur eruditionem: ante omnia cor singulorum fidelium, deinde vita diversarum Ecclesiarum particularium, unde oriuntur et percipiuntur multiplices hominum ecclesialiumque communitatum necessitates sive per iam nota eloquia, sive per diversa atque nova.

Spiritus adhuc audiri se sinit, dum varias charismatum et ministeriorum species in Ecclesia suscitat. Hac quoque ratione, saepe in Aula synodali frequenter auditae sunt voces quae Episcopos hortabantur ut, immediata congressione personalique colloquio, vestigia sequentes Boni Pastoris qui oves suas novit et nominatim vocat, conveniant fideles degentes in communitatibus suae pastorali curae creditis. Etenim, frequentes conventus Episcopi cum suis presbyteris potissimum, ac deinde cum diaconis, cum personis consecratis earumque communitatibus, cum fidelibus laicis, sive separatim sive in vario associationum genere, summi sunt ponderis ad efficax ministerium apud populum Dei exercendum.

Authenticum et auctoritate pollens Verbi ministerium

29. Unusquisque Episcopus in episcopali ordinatione maximum accepit munus Verbum cum auctoritate nuntiandi. Quilibet enim Episcopus, vi sacrae ordinationis, authenticus fit doctor, qui populo sibi commisso praedicat fidem credendam et morali vitae aptandam. Quod significat Episcopos ipsa Christi auctoritate exornari; hac praecipua ratione «  Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam divinae et catholicae veritatis testes venerandi sunt; fideles autem in sui Episcopi sententiam de fide et moribus nomine Christi prolatam concurrere, eique religioso animi obsequio adhaerere debent  ».113 In hoc ministerio Veritati praestando, Episcopus ponitur coram communitate quatenus ille est pro communitate constitutus, ad quam vertit propriam pastoris sollicitudinem et pro qua enixe Deo precationem suam effundit.

Etenim quidquid ex corde Ecclesiae exaudivit et accepit, Episcopus suis restituit fratribus, de quibus curam adhibere tenetur sicut Pastor Bonus. In illo sensus fidei propriam plenitudinem attingit. Ita sane Concilium Vaticanum II docet: «  Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, Populus Dei sub ductu sacri magisterii, cui fideliter obsequens, iam non verbum hominum, sed vere accipit verbum Dei (cfr 1 Thess 2, 13), semel traditae sanctis fidei (Ids 3) indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat  ».114 Est enim Verbum quod, in sinu communitatis et coram ea, non est simpliciter Verbum Episcopi tamquam privati viri, sed Verbum Pastoris qui in fide confirmat, circa mysterium Dei congregat et vitam generat.

Fideles indigent Verbo sui Episcopi, indigent confirmatione suaeque fidei purificatione. Conventus synodalis, sua ex parte, in luce hanc necessitatem posuit, ostendens quosdam proprios aspectus, in quibus perquam singulariter illa percipitur. Quos inter aspectus, unus constituitur primo nuntio seu kerygmate, quod semper requiritur ad oboeditionem fidei suscitandam, sed adhuc urgentius fit hodierna in rerum condicione, in qua inter innumeros christifideles incuria saevit et ignorantia religiosa.115 Etiam ad rem catecheticam quod attinet, patet Episcopum catechistam eminenti esse gradu. Vehemens actuositas sanctorum et insignium Episcoporum, quorum opera catechetica adhuc in praesens mirabiliter consuluntur, animum addit ut confirmetur, munus iugiter vigens Episcopi illud esse, ut supremum catechesis moderamen in se sumat. Hoc in officio adimplendo, non poterit non se referre ad Catechismum Catholicae Ecclesiae.

Validum igitur manet quod scripsimus in Adhortatione Apostolica Catechesi tradendae: «  Vobis, dilectissimi Fratres, missio peculiaris in Ecclesiis vestris est credita; ubi vos estis ii qui primi officio catecheseos tradendae devinciuntur  ».116 Qua de re cuiuslibet Episcopi est in propria Ecclesia particulari primas partes actuosae et efficaci catechesi tribuere. Immo ipsemet exsequi debet suam huiusmodi sollicitudinem per immediatos actus, quibus ipse directe quoque intersit ad authenticum flagransque catechesis studium excitandum et servandum.117

Deinde conscius de proprio officio quatenus attinet ad transmissionem et institutionem fidei, quilibet Episcopus curabit ut aequam adhibeant sollicitudinem omnes qui, propter propriam vocationem et missionem, ad fidem transmittendam vocantur. Agitur enim de presbyteris et diaconis, de fidelibus vitae consecratae, de patribus et matribus familiae, de ministris pastoralibus ac praesertim de catechistis, sicut etiam de magistris theologiae et scientiarum ecclesiasticarum, necnon de praeceptoribus catholicae religionis.118 Quibus de causis Episcopus eorum initiali et permanenti formationi consulere tenetur.

Hanc propter eius obligationem, maxime utilia haberi debent sive apertum colloquium sive adiutrix opera cum theologis, quos decet congruenti ratione investigabiles divitias mysterii Christi penitus perspicere. Episcopi offerre ne cessent tam illis quam etiam institutis scholasticis et academicis, quibus illi inserviunt, confirmationem animi et subsidium, ut opus in utilitatem Populi Dei explicare possint, servantes fidelitatem erga Traditionem et attendentes praecipuis historiae momentis.119 Cum opportunum visum fuerit, Episcopi unitatem et integritatem fidei firmiter tueantur, cum auctoritate discernentes quid sit Verbo Dei conforme vel minus.120

Patres synodales excitaverunt animos Episcoporum de eorum magisteriali officio ad rem moralem quod attinet. Normae ab Ecclesia propositae referunt mandata divina, quae compendium constituunt et consummationem in evangelico caritatis mandato. Finis ad quem tendunt singulae normae divinae optimum est hominis donum. Viget quoque hodie hortatio libri Deuteronomii: «  Per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis  » (5, 33). Minime insuper obliviscendum est mandata Decalogi radices penitus immittere in ipsam naturam humanam et ideo animi bona, quae ipsi tuentur, universali pollere pondere. Hoc quidem praesertim respicit humanam vitam inde ab exordiis tuendam usque ad expletum cursum suum per mortem communem, libertatem personarum et nationum, iustitiam socialem necnon structuras ad eam exsequendam.121

Episcopale ministerium pro inculturatione Evangelii

30. Evangelizatio civilis cultus et inculturatio Evangelii ad novam pertinent evangelizationem et ideo constituunt proprium episcopalis muneris officium. Synodus, excipiens huiusmodi quasdam superiores sententias Nostras, refert: «  Fides, quae in culturam non mutatur, nec plene recipitur, nec integre cogitatur, nec vitae fideliter aptatur  ».122

Revera agitur de vetere at semper novo munere, quod originem ducit ex ipso Incarnationis mysterio, quodque rationem habet in intrinseca Evangelii facultate in quamcumque culturam radices immittendi, eam informandi et promovendi, et ita ipsam purgandi eamque aperiendi plenitudini veritatum et vitae, quae adimpletur in Christo Iesu. Huic argumento summum tributum est pondus in Synodis continentalibus, ex quibus perutiles emanarunt animadversiones. Hac in re Nosmet Ipsi saepe perstitimus.

Quapropter, quilibet Episcopus, perpendens hodierna bona culturalia quae sunt in circumscriptione suae particularis Ecclesiae, maximopere contendet ut Evangelium integre nuntietur, ita quidem ut instituat cor hominum moresque populorum. In hoc opere evangelizationis frui poterit valido theologorum auxilio, necnon adiumento peritorum ad dioecesis culturae, artium et historiae patrimonium in luce ponendum: hoc quidem respicit sive veterem sive novam evangelizationem et efficiens reddit pastorale subsidium.123

Pariter ad Evangelium in «  novis areopagis  » nuntiandum et ad fidem transmittendam magni habentur instrumenta communicationis socialis, ad quae etiam conversa est mens Patrum synodalium, qui Episcopos hortati sunt ad ampliorem cooperationem inter Conferentias Episcopales, sive nationales sive internationales, quo actuositas hoc in gravi excellentique ambitu vitae socialis praestantior fiat.124

Etenim, cum agitur de Evangelio nuntiando, praeterquam de ipsius nuntii orthodoxia, magni quoque interest ut cura adhibeatur de quadam acri hortatione, quae ipsius auditionem et acceptationem excitet. Hoc, ut patet, obligationem implicat congruens tribuendi spatium, praesertim in seminariis, quo sacerdotium affectantes tali modo de usu instrumentorum communicationis socialis edoceantur, ut Evangelii praecones idonei ad proclamationem et apti ad communicationem efficiantur.

Verbo et exemplo praedicandum est

31. Ministerium Episcopi tamquam Evangelii nuntii et fidei custodis coram Populo Dei non plene proponitur, si desit mentio de obligatione personalis cohaerentiae: eius magisterium perducitur testimonio et exemplo authenticae vitae fidei. Si Episcopus, qui auctoritate nomine Iesu Christi exercita 125 docet Verbum a communitate exauditum, ad vitam non aptaret ea quae docuit, ipsi communitati incongruens traderet nuntium.

Unde liquet omnes actiones Episcopi destinandas esse ad nuntiationem Evangelii, quod «  virtus Dei est in salutem omni credenti  » (Rom 1, 16). Eius praecipuum munus est Populum Dei adiuvare ad fidei oboeditionem Verbo Revelationis exhibendam (cfr Rom 1, 5) et ad Christi doctrinam omnino amplectendam. Dici potest missionem et vitam Episcopi ita componi ut de duabus diversis rebus cogitari nequeat: Nos Episcopi idem sumus ac missio nostra. Si eam neglegemus, nosmet ipsi amplius non erimus. Dum nostram fidem testamur, vita nostra adspectabile efficitur signum praesentiae Christi nostris in communitatibus.

Testimonium vitae pro quolibet Episcopo fit tamquam novus auctoritatis titulus, qui ad proprium titulum consecratione receptum accedit. Est enim gravitas quae accedit ad auctoritatem. Utraque necessaria est. Ex priore enim oritur exigentia obiectiva ut fideles authentico Episcopi magisterio adhaereant; ex altera vero expeditio quomodo fiduciam in nuntio poni possit. Iuvat Nos referre quod huiusmodi scripsit praeclarus Episcopus antiquae Ecclesiae, sanctus Hilarius Pictaviensis: «  Beatus apostolus Paulus formam constituendi episcopi fingens et plane novum Ecclesiae hominem praeceptis suis condens, hanc veluti summam consummatarum in eo virtutum esse docuit dicens: Obtinentem secundum doctrinam fidei verbum, ut potens sit exhortari ad doctrinam sanam et contradicentes revincere... Quia non statim boni adque utilis sacerdotis est, aut tantummodo innocenter agere, aut tantummodo scienter praedicare, cum et innocens sibi tantum proficiat, nisi doctus sit, et doctus sine doctrinae sit auctoritate, nisi innocens sit  ».126

Ipse Paulus apostolus modum agendi confirmat dicens: «  In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis  » (Tit 2, 7-8).

 

CAPUT IV

GRATIAE MINISTER SACERDOTII SUPREMI

Sanctificati in Christo Iesu atque ad sanctitatem vocati (cfr 1 Cor 1, 2)

32. Tractaturi Nos unam ex primis praecipuisque Episcopi perfunctionibus, nempe de sanctificationis ministerio, ante oculos constituimus apostoli Pauli verba Corinthi fidelibus enuntiata, cum veluti eorum in prospectu mysterium exponeret ipsorum vocationis: «  Sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco  » (1 Cor 1, 2). Christifidelis enim sanctificatio Baptismi impletur lavacro, Confirmationis atque Reconciliationis roboratur sacramentis, atque Eucharistia nutritur, quae thesaurus Ecclesiae pretiosissimus est, sacramentum quo Ecclesia uti Populus Dei, Christi corpus Spiritusque Sancti templum continenter aedificatur.127

Huius quidem sanctificationis, quae per Ecclesiae vitam diffunditur, administer praesertim Sanctam per Liturgiam Episcopus ipse est. De Liturgia autem ac nominatim de eucharistica Celebratione hoc affirmatur: «  Est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat  ».128 Haec vero declaratio repetitur aliquo modo in ipso Episcopi liturgico ministerio, quippe quod eius operae tempus maximum praebetur, quae ad Dei Populi spectat sanctificationem.

Hinc momentum elucet manifesto liturgicae vitae in Ecclesia qualibet particulari, suum ubi sanctificationis exercet Episcopus ministerium, verbum Dei proclamans ac praedicans necnon precationem pro populo suo ducens et cum suo populo, atque Sacramentorum praesidens celebrationi. Hac de causa, Episcopo tribuit Constitutio dogmatica Lumen gentium pulchrum sane titulum ex consecrationis nempe episcopalis ritu acceptum in liturgia Byzantina, qui est «  oeconomus gratiae supremi sacerdotii, praesertim in Eucharistia, quam ipse offert vel offerri curat, et qua continuo vivit et crescit Ecclesia  ».129

Alta intimaque viget consonantia inter sanctificationis ministerium et cetera duo, verbi ac regiminis. Ordinatur enim praedicatio ad vitae divinae participationem, quae duplici hauritur de mensa, scilicet Verbi atque Eucharistiae. Cotidiana in fidelium vita progreditur illa et ostenditur, quandoquidem vocantur omnes ut quod in fide perceperunt suis declarent moribus.130 Praeterea regiminis ministerium, tamquam Iesu Boni Pastoris, muneribus significatur operibusque quae eo spectant ut in fidelium communitate plenitudo vitae in caritate emergat, ad Sanctissimae Trinitatis gloriam necnon testificationem amantis eius praesentiae in mundo.

Dum igitur munus sanctificandi exercet quisque Episcopus, id quidem exsequitur ad quod muneris docendi ministerium pertinet simulque gratiam percipit in muneris regendi ministerium ac suos affectus ad Christi Summi Sacerdotis exemplar accommodat unde omnia ad Ecclesiae aedificationem Sanctaeque Trinitatis gloriam dirigantur.

Fons et culmen vitae Ecclesiae particularis

33. Per Eucharistiae aliorumque sacramentorum celebrationem complet Episcopus sanctificationis ministerium, tum etiam per laudem divinam Liturgiae Horarum, moderationem ceterorum rituum sacrorum, postremo vitae liturgicae promotionem solidamque pietatem popularem. Inter omnes autem celebrationes, quibus praeest Episcopus, illae peculiare prae se ferunt momentum ex quibus ministerii episcopalis proprietas effulget, veluti sacerdotii plenitudinis. Agitur nominatim de collatione sacramenti Confirmationis et sacrarum Ordinationum, sollemni de celebratione Eucharistiae, ubi suo a presbyterio circumdatur Episcopus aliisque ministris, sicut in Missae Chrismatis evenit, de aedium sacrarum dedicatione et altarium, de virginum consecratione atque aliis ritibus, qui in particularis Ecclesiae vita magni sunt momenti. Hic enim aspectabili modo sese praebet Episcopus uti patrem pastoremque fidelium ac sui populi «  sacerdotem magnum  » (cfr Heb 10, 21), orationi deditum et precationis magistrum, qui suis intercedit pro fratribus atque eodem cum populo supplicat gratiasque Domino refert, dum Dei primatum extollit et eius gloriam.

Diversis in his eventibus gratia divina profluit veluti e scaturigine, quae totam filiorum Dei penetrat vitam eorum per terrestre iter, dirigens eam proprium ad culmen ac plenitudinem in patria beata. Idcirco sanctificationis ministerium praecipuum est spei christianae tempus. Non tantum verbi praedicatione nuntiat Episcopus Dei promissiones ac venturi temporis semitas describit, verum Dei Populum in terrena peregrinatione confirmat ac per sacramentorum celebrationem, gloriae venturae pignus, facit ut ultimam iam praegustet suam condicionem, una cum Virgine Maria et sanctis, firmissime confisus victoria Christi novissima de peccato ac morte eiusque in gloriam adventu.

Templi cathedralis praestantia

34. Quamvis totam per dioecesim expleat Episcopus suum sanctificationis ministerium, medium tamen habet suum punctum in cathedrali aede, quae veluti ecclesia mater est conveniendique sedes particularis Ecclesiae.

Locus enim cathedrale templum est, ubi Episcopus suam cathedram habet, unde educat et crescere sinit populum suum per praedicationem, et ubi principalibus anni liturgici ac sacramentorum praesidet celebrationibus. Tunc omnino, cum sua sedet in Cathedra, coram fidelium coetu se illum demonstrat Episcopus qui in loco Dei Patris praeest; et hac de causa, quem ad modum iam superius meminimus, secundum antiquissimam tum Orientis tum Occidentis traditionem soli Episcopo in cathedra episcopali adsidere licet. Huius namque Cathedrae praesentia prorsus efficit de aede cathedrali centrum locale ac spiritale unitatis communionisque pro presbyterio dioecesano universoque sancto Dei populo.

Hac de re non obliviscendum est quod Concilium Vaticanum II tradit: «  Omnes vitam liturgicam dioeceseos circa Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, maximi faciant oportet: sibi persuasum habentes praecipuam manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et actuosa participatione totius plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus  ».131 Quapropter cathedrali in templo primarium vitae Ecclesiae attingitur tempus, actusque maxime excelsus et sacerrimus muneris sanctificandi Episcopi completur, qui secum, haud secus ac liturgia ipsa cui praeest, hominum sanctificationem importat necnon cultum ac Dei gloriam.

Adiuncta peculiaria hoc ad illuminandum Ecclesiae mysterium singulares sunt quaedam celebrationes. Inter eas commemoramus annuam liturgiam Missae Chrismatis, quae haberi debet una ex praecipuis significationibus plenitudinis sacerdotii Episcopi itemque signum artae coniunctionis presbyterorum cum illo.132 Huius celebrationis tempore una cum Oleo infirmorum et Oleo catechumenorum expiatur Chrisma sacrum, sacramentale salutis signum vitaeque perfectae pro omnibus ex aqua et Spiritu Sancto renatis. Sollemniores etiam inter liturgias sine dubitatione numeretur collatio Ordinum sacrorum oportet: qui quidem ritus cuncti proprium obtinent communemque locum in cathedrali templo.133 Huc sunt aliae commemorationes addendae, verbi causa anniversarius dies dedicati cathedralis templi necnon festivitates sanctorum dioecesis Patronorum.

Hae aliaeque opportunitates, secundum liturgicum cuiusque dioecesis calendarium, sunt magni ponderis occasiones ad vincula communionis corroboranda cum presbyteris ac personis consecratis tum etiam fidelibus laicis, et ad excitandum missionale studium omnes inter Ecclesiae particularis sodales. Hinc momentum aedis cathedralis clara in luce reponit Caeremoniale Episcoporum tum etiam ipsarum celebrationum quae in ea peraguntur ad bonum et exemplum totius Ecclesiae particularis.134

Episcopus moderator liturgiae sicut artis educandae fidei

35. Hodiernis vero in adiunctis voluerunt synodales Patres animos iterum dirigere in ministerii sanctificationis excellentiam quod in liturgia agitur, quam tamen ita peragi necesse est, ut suam exserat docendi educandique efficaciam.135 Hoc autem postulat ut revera liturgicae celebrationes epiphania mysterii sint. Ideo luculenter cultus divini naturam proferre debebunt simulque verum sensum testari Ecclesiae ipsius precantis ac mysteria divina celebrantis. Si ab omnibus congruenter celebrationes participabuntur propria secundum ministeria, non poterunt non dignitate splendere ac pulchritudine.

Exercentes Nosmet Ipsi proprium ministerium liturgicis celebritatibus primatum assignare voluimus, simul Romae simul apostolica per Nostra variis in continentibus ac nationibus itinera. Dum perficiebamus ut liturgiae christianae pulchritudo ac dignitas omnibus propriis significationibus effulgeret, provehere videlicet cogitabamus verum sanctificationis Dei nominis sensum ut religiosa fidelium affectio instrueretur atque ad transcendentiam aperiretur, unde venustas ac dignitas christianae liturgiae omnibus suis modis effulgeret.

Universos igitur Nostros Fratres Episcopos, tamquam fidei magistros ac supremi Christi sacerdotii participes, cohortamur ut omnibus viribus suis liturgiam revera promovere nitantur. Flagitat nempe illa ut ipsa celebrandi ratione veritas revelata perspicue enuntietur, divina fideliter transmittatur vita, sine ambiguitate genuina declaretur Ecclesiae natura. Sibi hinc omnes conscii momenti sint commemorationum sacrarum fidei catholicae mysteriorum. Fidei enim vitaeque christianae veritas non verbo solo traditur, sed sacramentalibus etiam signis atque liturgicis ritibus simul sumptis. Notissimum exstat hac in causa principium antiquum, quo lex credendi et lex orandi arctissime copulantur.136

Erit itaque omnis Episcopus in ipsa praesidendi arte exemplum ut se sciat tractare mysteria. Profundam quoque theologalem habeat vitam, quae rectam ei actionem quolibet cum sancta Dei Plebe in congressu suadeat. Transmittere noverit supernaturalem vocabulorum precationum rituum significationem, unde singuli in sanctorum mysteriorum participationem includantur. Insuper per solidam aptamque confirmationem pastoralis liturgicae actionis in Dioecesi efficere pariter Episcopus debet ut veracem intellectum experimentumque liturgiae ministri et ipse populus assequantur, quo valeant fideles ad plenam et consciam, actuosam et frugiferam sanctorum mysteriorum participationem pertingere, prout Concilium Vaticanum II exoptat.137

Hac profecto ratione fient celebritates liturgicae, potissimum vero quibus in sua cathedrali aede praeest Episcopus, perlucidae fidei Ecclesiae pronuntiationes, tempora accommodatissima, quibus Christi mysterium fidelibus explicat Pastor quos deinceps adiuvabit ut inde laetificam percipiant experientiam operibus postea caritatis testificandam (cfr Gal 5, 6).

Pondere ipso perspecto integrae fidei traditionis sancta in Ecclesiae liturgia, vigilare aequabiliter Episcopus curabit diligenter ut ad fidelium commodum semper et ubique et ab omnibus liturgicae conserventur vigentes normae. Poscit hoc etiam firmam ac tempestivam malorum emendationem atque amotionem arbitrariorum in re liturgica iudiciorum. Quantum dein ab illo pendet vel eo agente cum Conferentiis Episcopalibus et Commissionibus liturgicis permanentibus, operam idem dabit ut actionum liturgicarum decus ipsum verumque radiophonicis ac televisificis in diffusionibus custodiatur.

Praecipuus diei Dominici locus in anno liturgico

36. A Domino in suo praesenti mysterio veluti pervadi oportet Episcopi vitam ac ministerium. Ut in tota Dioecesi primatus spiritalis catechisticus pastoralisque liturgiae promoveatur, maximam partem ab Episcopi exemplo pendet.

Tamquam in centro huius mysterii sistit paschalis mysterii Christi celebratio Die Dominico. Prout crebrius iteravimus, etiam nuperius, ut indicium vehemens reddatur nostris temporibus propriae indolis christianorum, decet iterum principatum tribuere celebrationi Dominici Diei atque in ipso die Eucharistiae celebrationi. Dominicus dies exstat qui habendus est «  veluti praecipuus fidei dies, dies resuscitati Domini ac Spiritus Sancti doni, verum hebdomadae totius Pascha  ».138

Praesens ipse Episcopus, qui Die Ecclesiae, videlicet Dominico, suo in templo cathedrali Eucharistiae praesidet sive in Dioecesis paroeciis, signum praefulgere in exemplum fidelitatis erga mysterium Resurrectionis atque sperandi causa Populo Dei propria in peregrinatione a Dominico die ad Dominicum diem, ad octavum usque diem sine occasu Paschatis aeterni.139

Integrum Christi arcanum vivendo repetit Ecclesia liturgicum per annum: ab Incarnatione ac Nativitate Domini ad Ascensionem, Pentecostes diem usque ad exspectationem in spe reditus gloriosi Domini.140 Curam, ut patet, singularem servabit Episcopus praeparando atque commemorando Triduo Paschali, quod est anni liturgici tamquam cor, una cum sollemni pervigilio Paschatis eiusque per quinquaginta Paschales dies prosecutione.

Adhiberi convenienter potest liturgicus annus suis cum statis eventibus ad operam pastoralem Dioecesis vitae ordinandam circa Christi mysterium, dum in gloriam ipsius exspectatur reditus. Hoc in fidei itinere Ecclesia sustinetur Virginis Mariae recordatione, quae «  in caelis corpore et anima iam glorificata [...] tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucet  ».141 Eadem haec exspectatio memoria alitur martyrum aliorumque sanctorum «  qui per multiformem Dei gratiam ad perfectionem provecti, atque aeternam iam adepti salutem, Deo in caelis laudem perfectam decantant ac pro nobis intercedunt  ».142

Eucharisticae celebrationis minister Episcopus

37. Intra medium ipsum munus sanctificandi Episcopi reperitur Eucharistia, quam ipse offert aut curat ut offeratur, et ubi potissimum eius ostenditur officium «  oeconomi  » seu administri gratiae supremi sacerdotii.143

Ante omnia Episcopus eucharistico coetui praesidendo, confert ad Ecclesiae aedificationem, ad mysterium communionis et missionis. Essentiale enim principium vitae est non singulorum modo christifidelium, verum ipsius in Christo communitatis. Praedicatione namque Evangelii congregati fideles communitatem constituunt, in qua reapse Ecclesia adest Christi, id quod evidentissime in ipsa Sacrificii eucharistici celebratione commonstratur.144 Notissima quidem Concilii doctrina est: «  In quavis altaris communitate, sub Episcopi sacro ministerio, exhibetur symbolum illius caritatis et unitatis Corporis mystici, sine qua non potest esse salus. In his communitatibus, licet saepe exiguis et pauperibus, vel in dispersione degentibus, praesens est Christus, cuius virtute consociatur una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia. Etenim, non aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi quam ut in id quod sumimus transeamus  ».145

Praeterea, de Celebratione eucharistica quae «  ut fons et culmen totius evangelizationis apparet  »,146 totum item manat missionale Ecclesiae officium, quod illuc tendit ut aliis mysterium in fide expertum testimonio vitae patefaciat.

Universa autem inter haec pastoralis ministerii Episcopi munia, cogit magis et premit Eucharistiae celebrandae officium. Eius praeterea est, sicut principalium munerum unum, videre ut fidelibus praebeatur ad Domini mensam accedendi facultas, Dominico maxime die, qui – uti modo commemoravimus – dies ille est quo filiorum Dei communitas ac familia, Ecclesia, propriam suam naturam detegit christianam circum sacerdotes suos.147

Quibusdam nihilominus in regionibus, sive propter sacerdotum paucitatem seu alias ob graves perpetuasque causas, provideri non potest eucharisticae Celebrationi opportuna crebritate. Obligationem hoc Episcopi auget, instar patris familias ac ministri gratiae, ut veras diligenter comprehendat necessitates atque condicionum gravitatem. Erit opus ut ad sapientem procedatur partitionem membrorum presbyterii ne similibus in extremis casibus diutius eucharistica celebratione careant communitates.

Si vero omnino Missa Sancta deficit, faciet Episcopus ut eadem communitas, semper praestolans plenitudinem congressionis cum Christo in paschalis Mysterii commemoratione, saltem diebus dominicis ac festivis peculiarem aliquam celebrationem exspectare possint. Tum fideles, praesidentibus idoneis administris, dono frui valebunt verbi proclamati atque Eucharistiae communione, per aptatas ac praeparatas dominicalium coetuum celebrationes absente presbytero.148

Initiationis christianae auctor Episcopus

38. Hodiernis in Ecclesiae ac mundi condicionibus, simul in Ecclesiis iunioribus simul in civitatibus ubi christianum nomen iam plura saecula insertum est, providentialis videtur restitutio, in adultis potissimum hominibus, magnae traditionis disciplinae christianae initiationis. Fuit hoc providum Concilii Vaticani II consilium,149 quod hoc pacto tramitem afferre voluit congressionis cum Christo et Ecclesia tot viris ac mulieribus, gratia Spiritus tactis quidem cupidisque sese coniungendi cum salutis in Christo mysterio, qui pro nobis obiit ac resurrexit.

Hoc per initiationis christianae iter catechumeni paulatim in Christi mysterii atque Ecclesiae cognitionem inducuntur, similiter atque in origine, progressione et augmento naturalis vitae. Baptismate enim renati fideles participesque effecti regalis sacerdotii roborantur Confirmatione, cuius primarius est Episcopus dispensator, sicque unicam recipiunt Spiritus donorum profusionem. Communicantes deinde Eucharistiam cibo aeternae nutriuntur vitae ac plene in Ecclesiam Christi Corpus Mysticum inseruntur. Ita fiet ut christifideles «  hisce initiationis christianae sacramentis thesauros vitae divinae magis magisque percipiant atque ad perfectionem caritatis progrediantur  ».150

Ratione propterea horum nostrorum temporum habita Episcopi exsequentur Ritus christianae initiationis adultorum praescripta. Operamque dabunt ut singulis in Dioecesibus structurae adsint necnon operarii pastorales necessarii ad normas eas implendas dignissimo quidem atque efficacissimo modo, tum etiam regulas disciplinae liturgicae catechisticae pastoralis christianae initiationis nostrorum temporum accommodatae ad postulata.

Suapte videlicet natura progredientis illius intromissionis in Christi Ecclesiaeque mysterium, mysterium scilicet quod in quaque vivit et agit particulari Ecclesia, iter christianae initiationis praesentiam deposcit ac ministerium Episcopi dioecesani, praesertim in summa illius viae et perfecta parte – nempe in sacramentis Baptismi Confirmationis Eucharistiae conferendis, id quod plerumque Paschali in vigilia contingit.

Officium similiter est Episcopi gubernare ex Ecclesiae lege omnia ea quae ad parvulorum et iuvenum christianam attinent initiationem, dum res eorum de congrua catechetica institutione disponit atque eorum paulatim ingressu in communitatis vitam. Vigilare haud minus debebit ut quidam forsitan catechumenatus cursus vel renovationis et incitationis in christianae initiationis semitis vel consortionis, iis cum fidelibus qui a communi vita fidei communitariaque recesserunt, secundum normas Ecclesiae perficiantur plane scilicet cum communitatum vita paroecialium Dioecesis consentientes.

Quod denique ad sacramentum spectat Confirmationis, videbit Episcopus, qui primus est eius minister, ut plerumque ipsemet illud conferat. Praesens enim ipse paroecialem apud communitatem, quae propter Baptismatis fontem ac Mensam Eucharisticam locus naturalis et ordinarius itineris initiationis christianae exstat, evocat vehementer Pentecostes mysterium ac maximam addit utilitatem ad vincula ecclesialis communionis inter pastorem ac fideles firmanda.

Episcopi officia de disciplina paenitentiali

39. Interloquentes synodales Patres considerationem peculiarem disciplinae paenitentiali dicaverunt, cuius pondus efferebant eandemque simul peculiarem inculcabant curam quam Episcopi, ut Apostolorum successores, operae pastorali disciplinaeque sacramento reconciliationis devoveant oportet. Gaudentes quidem audivimus Nos ab iis denuo id affirmari quod Nobis est penitus persuasum, maximam curationem pastoralem huic Ecclesiae Sacramento reservari debere, origini videlicet reconciliationis et pacis et laetitiae nobis universis, quibus misericordia Domini est opus atque peccati vulnerum sanatione.

Ad Episcopum, primam nempe auctoritatem super paenitentiali disciplina propria in particulari Ecclesia, in primis munus kerygmaticum pertinet ad conversionem atque paenitentiam invitandi. Evangelica cum libertate eius officium est demonstrare tristem, immo exitiosam peccati praesentiam hominum in vita necnon communitatum annalibus. Nuntiare eodem tamen tempore eum mysterium oportet imperscrutabile misericordiae, quam in Cruce ac Resurrectione sui Filii Iesu Christi Deus est elargitus atque in Spiritus effusione ad peccata condonanda. Evangelii quasi cor et centrum hic nuntius constituit qui incitamentum pariter ad reconciliationem est ad spemque vocatio. Prima enim Apostolorum nuntiatio Pentecostes die est, in qua ipsa manifestatur significatio gratiae ac salutis, quae per sacramenta participantur.

Accommodis sane modis minister Episcopus conspicuum exemplar erit reconciliationis sacramenti ipseque saepe fideliterque ad idem sacramentum decurret. Nec suos cessabit sacerdotes commonere ut reconciliationis ministerium, sacerdotali ordinatione receptum, magni existiment, adhortans nempe eos ut eodem fungantur libenter ministerio affectuque supernaturali, dum Patrem imitantur qui ad paternam domum remigrantes suscipit necnon Christum ipsum Bonum Pastorem qui humeris suis ovem reportat errantem.151

Complectitur Episcopi obligatio officium quoque invigilandi, ne absolutionis generalis usus regulas iuris excedat. Quo de argumento iam in Litteris Apostolicis motu proprio datis Misericordia Dei docuimus Episcoporum esse disciplinam vigentem repetere, ex qua personalis confessio integraque et absolutio unicum modum ordinarium perstare, quo christifidelis peccati gravis conscius cum Deo atque cum Ecclesia conciliatur. Impedimentum dumtaxat physicum aut morale a tali liberat ordinaria via, quo in casu poterit aliis modis obtineri reconciliatio. Commonefacere non omittet Episcopus omnes, quibus animarum cura est ex munere commendata, etiam officii illius, quo fidelibus opportunitas praebetur ad singularem confessionem peccatorum accedendi.152 Accuratissime pariter comprobabit num fidelibus facillimae dentur occasiones ut confiteri possint peccata.

Ad Traditionis Ecclesiaeque Magisterii lucem arta coniunctione aestimata inter Reconciliationem atque Eucharistiae participationem, magis hodie necessarium videtur fidelium conformare conscientias, ut eucharisticum Co