 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SACRAE DISCIPLINAE LEGES
VENERABILIBUS FRATRIBUS CARDINALIBUS,
ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, PRESBYTERIS, DIACONIS
CETERISQUE POPULI DEI MEMBRIS
Sacrae disciplinae leges Catholica Ecclesia, procedente tempore,
reformare ac renovare Consuevit, ut, fidelitate erga Divinum Conditorem Semper
servata, eaedem cum salvifica missione ipsi concredita apte congruerent. Non
alio ducti proposito Nos, exspectationem totius catholici orbis tandem
explentes, hac die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXIII, Codicem Iuris Canonici
recognitum foras dari iubemus. Quod dum facimus, ad eandem diem anni MCMLIX
cogitatio Nostra convolat, qua Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII primum
publice nuntiavit captum ab se Consilium reformandi vigens Corpus legum
canonicarum, quod anno MCMXVII, in sollemnitate Pentecostes, fuerat promulgatum.
Quod quidem consilium Codicis renovandi una Cum duobus aliis
initum est, de quibus ille Pontifex eadem die est locutus, quae spectant ad
voluntatem Synodum dioecesis Romanae celebrandi et Concilium Oecumenicum
convocandi Quorum eventuum, etsi prior non multum ad Codicis reformationem
attineat, alter tamen, hoc est Concilium, maximi momenti est ad rem nostram quod
spectat et cum eius substantia arcte coniungitur.
Quod si quaestio ponatur cur Ioannes XXIII necessitatem
persenserit vigentis Codicis reformandi, responsio fortasse in eodem Codice,
anno MCMXVII promulgato, invenitur. Attamen alia quoque responsio est, eademque
praecipua: scilicet reformatio Codicis Iuris Canonici prorsus posci atque expeti
videbatur ab ipso Concilio, quod in Ecclesiam maximopere considerationem suam
converterat.
Ut omnino patet, cum primum de Codice recognoscendo nuntium
datum est, Concilium negotium erat quod totum ad futurum tempus pertinebat.
Accedit quod eius magisterii acta ac praesertim eius de Ecclesia doctrina annis
MCMLXII-MCMLXV perficienda erant; attamen animi perceptionem Ioannis XXIII
fuisse verissimam nemo non videt, eiusque consilium iure merito dicendum est in
longinquum Ecclesiae bono prospexisse.
Quapropter novus Codex, qui hodie in publicum prodit, praeviam
Concilii operam necessario postulavit; et quamquam una cum Oecumenico illo coetu
est praenuntiatus, tamen tempore eundem sequitur, quia labores, ad illum
apparandum suscepti, cum in Concilio niti deberent, nonnisi post idem absolutum
incipere potuerunt.
Mentem autem hodie convertentes ad exordium illius itineris, hoc
est ad diem illam XXV Ianuarii anno MCMLIX, atque ad ipsum Ioannem XXIII,
Codicis recognitionis initiatorem, fateri debemus hunc Codicem ab uno eodemque
proposito profluxisse, rei christianae scilicet restaurandae; a quo quidem
proposito totum Concilii opus suas normas suumque ductum praesertim accepit.
Quod si nunc considerationem intendimus ad naturam laborum, qui
Codicis promulgationem praecesserunt, itemque ad modum quo iidem confecti sunt,
praesertim inter Pontificatus Pauli VI et Ioannis Pauli I, ac deinceps usque ad
praesentem diem, id claro in lumine ponatur omnino oportet, huiusmodi labores
spiritu insigniter collegiali ad exitum esse perductos; idque non solum respicit
externam operis compositionem, verum etiam ipsam conditarum legum substantiam
penitus afficit.
Haec vero nota collegialitatis, qua processus originis huius
Codicis eminenter distinguitur, cum magisterio et indole Concilii Vaticani II
plane congruit. Quare Codex non modo ob ea quae continet, sed etiam iam in suo
ortu prae se fert afflatum huius Concilii, in cuius documentis Ecclesia,
universale sacramentum salutis, tamquam Populus Dei ostenditur eiusque
hierarchica constitutio in Collegio Episcoporum una cum Capite suo nixa
perhibetur.
Hac igitur de causa Episcopi et Episcopatus invitati sunt ad
sociam operam praestandam in novo Codice apparando, ut per tam longum iter,
ratione quantum fieri posset collegiali, paulatim formulae iuridicae
maturescerent, quae, deinde, in usum universae Ecclesiae inservire deberent.
Omnibus vero huius negotii temporibus labores participaverunt etiam periti, viri
scilicet peculiari scientia praediti in theologica doctrina, in historia ac
maxime in iure canonico, qui ex universis terrarum orbis regionibus sunt
arcessiti.
Quibus singulis universis hodie gratissimi animi sensus ultro
proferimus.
In primis ob oculos Nostros obversantur Cardinales vita functi,
qui Commissioni praeparatoriae praefuerunt: Cardinalis Petrus Ciriaci, qui opus
inchoavit, et Cardinalis Pericles Felici, qui complures per annos laborum iter
moderatus est, fere usque ad metam. Cogitamus deinde Secretarios eiusdem
Commissionis: Reverendissimum D. Iacobum Violardo, postmodum Cardinalem, ac P.
Raimundum Bidagor, Societatis Iesu sodalem, qui ambo in hoc munere explendo
doctrinae ac sapientiae suae dona profuderunt. Simul cum illis recolimus
Cardinales, Archiepiscopos, Episcopos, quotquot illius Commissionis membra
fuerunt, necnon Consultores singulorum Coetuum a studiis hisce annis ad tam
strenuum opus adhibitos, quos Deus interim ad aeterna praemia vocavit. Pro his
omnibus suffragans precatio Nostra ad Deum ascendit.
Sed placet etiam commemorare viventes, in primisque hodiernum
Commissionis Pro-Praesidem, nempe Venerabilem Fratrem Rosalium Castillo Lara,
qui diutissime tanto muneri operam navavit egregiam; ac, post illum, dilectum
filium Villelmum Onclin, sacerdotem, qui assidua diligentique cura ad felicem
operis exitum valde contulit, ceterosque qui in eadem Commissione sive ut
Sodales Cardinales, sive ut Officiales, Consultores Cooperatoresque in Coetibus
a studiis vel in aliis Officiis, suas maximi pretii partes contulerunt, ad
tantae molis tantaeque implicationis opus elaborandum atque perficiendum.
Codicem itaque hodie promulgantes, Nos plane conscii sumus hunc
actum a Nostra quidem Pontificis auctoritate proficisci, ac proinde induere
naturam primatialem. Attamen pariter conscii sumus hunc Codicem, ad materiam
quod attinet, in se referre collegialem sollicitudinem de Ecclesia omnium
Nostrorum in Episcopatu Fratrum; quinimmo, quasi ex quadam similitudine ipsius
Concilii, idem Codex habendus est veluti fructus collegialis cooperationis, quae
orta est ex expertorum hominum institutorumque viribus per universam Ecclesiam
in unum coalescentibus.
Altera oritur quaestio, quidnam sit Codex Iuris Canonici. Cui
interrogationi ut rite respondeatur, mente repetenda est longinqua illa
hereditas iuris, quae in libris Veteris et Novi Testamenti continetur, ex qua
tota traditio iuridica et legifera Ecclesiae, tamquam a suo primo fonte,
originem ducit.
Christus enim Dominus uberrimam hereditatem Legis et
Prophetarum, quae ex historia et experientia Populi Dei in Vetere Testamento
paulatim creverat, minime destruxit, sed implevit, ita ut ipsa novo et altiore
modo ad hereditatem Novi Testamenti pertineret. Quamvis ergo Sanctus Paulus,
mysterium paschale exponens, doceat iustificationem non ex legis operibus, sed
ex fide dari, tamen nec vim obligantem Decalogi excludit, nec momentum
disciplinae in Ecclesia Dei negat. Sic Novi Testamenti scripta sinunt, ut nos
multo magis percipiamus hoc ipsum disciplinae momentum, utque melius intellegere
valeamus vincula, quae illud arctiore modo coniungunt cum indole salvifica
ipsius Evangelii doctrinae.
Quae cum ita sint, satis apparet finem Codicis minime illum
esse, ut in vita Ecclesiae christifidelium fides, gratia, charismata ac
praesertim caritas substituantur. Ex contrario, Codex eo potius spectat, ut
talem gignat ordinem in ecclesiali societate, qui, praecipuas tribuens partes
amori, gratiae atque charismati, eodem tempore faciliorem reddat ordinatam eorum
progressionem in vita sive ecclesialis societatis, sive etiam singulorum
hominum, qui ad illam pertinent.
Codex, utpote quod sit primarium documentum legiferum Ecclesiae,
innixum in hereditate iuridica et legifera Revelationis atque Traditionis,
necessarium instrumentum censendum est, quo debitus servetur ordo tum in vita
individuali atque sociali, tum in ipsa Ecclesiae navitate. Quare, praeter
elementa fundamentalia structurae hierarchicae et organicae Ecclesiae a Divino
Conditore statuta vel in apostolica aut ceteroqui in antiquissima traditione
fundata, ac praeter praecipuas normas spectantes ad exercitium triplicis muneris
ipsi Ecclesiae demandati, Codex quasdam etiam regulas atque agendi normas
definiat oportet.
Instrumentum, quod Codex est, plane congruit cum natura
Ecclesiae, qualis praesertim proponitur per magisterium Concilii Vaticani II in
universum spectatum, peculiarique ratione per eius ecclesiologicam doctrinam.
Immo, certo quodam modo, novus hic Codex concipi potest veluti magnus nisus
transferendi in sermonem canonisticum hanc ipsam doctrinam, ecclesiologiam
scilicet conciliarem. Quod si fieri nequit, ut imago Ecclesiae per doctrinam
Concilii descripta perfecte in linguam canonisticam convertatur, nihilominus ad
hanc ipsam imaginem semper Codex est referendus tamquam ad primarium exemplum,
cuius lineamenta is in se, quantum fieri potest, suapte natura exprimere debet.
Inde nonnullae profluunt fundamentales normae, quibus totus
regitur novus Codex, intra fines quidem materiae illi propriae, necnon ipsius
linguae, quae cum ea materia cohaeret.
Quinimmo affirmari licet inde etiam proficisci notam illam, qua
Codex habetur veluti complementum magisterii a Concilio Vaticano II propositi,
peculiari modo quod attinet ad duas Constitutiones, dogmaticam nempe atque
pastoralem.
Hinc sequitur, ut fundamentalis illa ratio novitatis, quae, a
traditione legifera Ecclesiae numquam discedens, reperitur in Concilio Vaticano
II, praesertim quod spectat ad eius ecclesiologicam doctrinam, efficiat etiam
rationem novitatis in novo Codice.
Ex elementis autem, quae veram ac propriam Ecclesiae imaginem
exprimunt, haec sunt praecipue recensenda: doctrina qua Ecclesia ut Populus Dei,
et auctoritas hierarchica uti servitium proponitur; doctrina praeterea quae
Ecclesiam uti communionem ostendit ac proinde mutuas statuit necessitudines quae
inter Ecclesiam particularem et universalem, atque inter collegialitatem ac
primatum intercedere debent; item doctrina qua omnia membra Populi Dei, modo
sibi proprio, triplex Christi munus participant, sacerdotale scilicet
propheticum atque regale, cui doctrinae ea etiam adnectitur, quae respicit
officia ac iura christifidelium, ac nominatim laicorum; studium denique ab
Ecclesia in oecumenismum impendendum.
Si igitur Concilium Vaticanum II ex Traditionis thesauro vetera
et nova protulit, eiusque novitas hisce aliisque elementis continetur, manifesto
patet Codicem eandem notam fidelitatis in novitate et novitatis in fidelitate in
se recipere, eique conformari pro materia sibi propria suaque peculiari loquendi
ratione.
Novus Codex Iuris Canonici eo tempore in lucem prodit, quo
Episcopi totius Ecclesiae eius promulgationem non tantum postulant, verum etiam
instanter vehementerque efflagitant.
Ac revera Codex Iuris Canonici Ecclesiae omnino necessarius est.
Cum ad modum etiam socialis visibilisque compaginis sit constituta, ipsa normis
indiget, ut eius hierarchica et organica structura adspectabilis fiat, ut
exercitium munerum ipsi divinitus creditorum, sacrae praesertim potestatis et
administrationis sacramentorum rite ordinetur, ut secundum iustitiam in caritate
innixam mutuae christifidelium necessitudines componantur, singulorum iuribus in
tuto positis atque definitis, ut denique communia incepta, quae ad christianam
vitam perfectius usque vivendam suscipiuntur, per leges canonicas fulciantur,
muniantur ac promoveantur.
Demum canonicae leges suapte natura observantiam exigunt; qua de
causa quam maxima diligentia adhibita est, ut in diuturna Codicis praeparatione,
accurata fieret normarum expressio eaedemque in solido iuridico, canonico ac
theologico fundamento inniterentur.
Quibus omnibus consideratis, optandum sane est, ut nova canonica
legislatio efficax instrumentum evadat, cuius ope Ecclesia valeat se ipsam
perficere secundum Concilii Vaticani II spiritum, ac magis magisque parem se
praebeat salutifero suo muneri in hoc mundo exsequendo.
Placet considerationes has Nostras fidenti animo omnibus
committere, dum princeps legum ecclesiasticarum Corpus pro Ecclesia latina
promulgamus.
Faxit ergo Deus, ut gaudium et pax cum iustitia et oboedientia
hunc Codicem commendent, et quod iubetur a capite, servetur in corpore.
Itaque divinae gratiae auxilio freti, Beatorum Apostolorum Petri
et Pauli auctoritate suffulti, certa scientia atque votis Episcoporum universi
orbis adnuentes, qui nobiscum collegiali affectu adlaboraverunt, suprema qua
pollemus auctoritate, Constitutione Nostra hac in posterum valitura, praesentem
Codicem sic ut digestus et recognitus est, promulgamus, vim legis habere posthac
pro universa Ecclesia latina iubemus ac omnium ad quos spectat custodiae ac
vigilantiae tradimus servandum. Quo autem fidentius haec praescripta omnes probe
percontari atque perspecte cognoscere valeant, antequam ad effectum adducantur,
edicimus ac iubemus, ut ea vim obligandi sortiantur a die prima Adventus anni
MCMLXXXIII. Non obstantibus quibuslibet ordinationibus, constitutionibus,
privilegiis etiam speciali vel individua mentione dignis necnon consuetudinibus
contrariis.
Omnes ergo filios dilectos hortamur, ut significata praecepta
animo sincero ac propensa voluntate exsolvant, spe confisi fore ut Ecclesiae
studiosa disciplina revirescat ac propterea animarum quoque salus magis
magisque, auxiliatrice Beatissima Virgine Maria, Ecclesiae Matre, promoveatur.
Datum Romae, die XXV Ianuarii, anno MCMLXXXIII, apud
Vaticanas aedes, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1983
- Libreria Editrice Vaticana
|