 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CASTAGNALENSIS DE PARÁ*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CASTAGNALENSIS DE PARÁ
Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabiles
Fratres Vincentius Ioachimus Zico, C.M., tunc Archiepiscopus Metropolita
Belemensis de Pará, et Aloisius Ferrando, Episcopus Brigantiensis de Pará,
audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede
petiverunt ut, ecclesiasticarum circumscriptionum sibi concreditarum dismembrato
territorio, nova dioecesis conderetur. Nos, habito antea faventi voto
Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis
et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro
Episcopis admotae postulationi libenter concedendum putavimus rati id animarum
saluti esse valde profuturum. Summa igitur Nostra potestate sequentia
decernimus. Ab archidioecesi Belemensi de Pará separamus territorium, prout in
praesens lege civili circumscribitur, municipiorum quae patrio sermone
nuncupantur Castanhal, Igarapé-Açu, Capanema, Colares, Curuçá, Inhangapi,
Magalhães Barata, Maracanã, Marapanim, Nova Timbotêua, Peixe-Boi, Primavera,
Quatipuru, Salinópolis, Santa Isabel do Pará, Santa Maria do Pará, Santarém
Novo, Santo Antônio do Tauá, São Caetano de Odivelas, São Francisco do Pará, São
João da Ponta, São João de Pirabas, Terra Alta et Vigia; a dioecesi autem
Brigantiensi de Pará seiungimus territorium, prout in praesens lege civili
circumscribitur, municipii São Domingos do Capim; atque ex ita distractis locis
novam constituimus dioecesim Castagnalensem de Pará, quae iisdem limitabitur
finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in lege civili nunc
exstant. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe Castanhal ponimus, ibique
templum paroeciale situm, Sanctae Dei Genitrici dicatum, ad gradum et dignitatem
ecclesiae Cathedralis evehimus mandantes ut ibidem Canonicorum Capitulum
instituatur ad normam iuris. Praeterea dioecesim Castagnalensem de Pará
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Belemensi de Pará eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Ecclesiae
subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus,
perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri vel,
absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram
nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno
Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo septimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
S. Congr.
pro Episcopis
Praefectus |
Laurentius Civili,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 279-281
© Copyright 2004- Libreria Editrice Vaticana
|