IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RAIPURENSIS*
IN INDIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA RAIPURENSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM
NOMINIS.
Cum constet Ecclesiam catholicam in India, in territorio Provinciae
ecclesiasticae Bhopalensis, haud parva incrementa suscepisse, ut ipsis
Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus
ibidem operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque
animi incitarentur ad novas maioresque in dies exantlandos labores necnon ut
ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione,
omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris
Petri López Quintana, Archiepiscopi titulo Acropolitani atque in eadem Natione
Apostolici Nuntii, censuit nuper novam Provinciam ecclesiasticam iisdem in locis
esse condendam. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem
sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A
metropolitana Sede Bhopalensi seiungimus dioeceses Ambikapurensem,
Iagdalpurensem Syrorum - Malabarensium, Raigarhensem et Raipurensem, ex iisque
constituimus novam Provinciam ecclesiasticam Raipurensem atque dioecesim
eiusdem nominis ad gradum archidioecesis metropolitanae evehimus cuique
assignamus uti suffraganeas ceteras dioeceses Ambikapurensem, Iagdalpurensem
Syrorum - Malabarensium et Raigarhensem. Insuper Venerabilem Fratrem Iosephum
Augustinum Charanakunnel, hactenus Episcopum Raipurensem, renuntiamus
Archiepiscopum Metropolitam Raipurensem. Quae praescripsimus committimus
perficienda Venerabili Fratri Petro López Quintana, quem diximus, onere imposito
sincerum exemplar actus effectae exsecutionis mittendi memoratae Congregationi.
Hanc denique Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Februarii,
anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE Congr. pro
Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.7, pp. 390-391
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana