*
IN AETHIOPIA NOVA
EPARCHIA CONSTITUITUR NOMINE EMDEBERENSIS.
Ad universae incrementum Ecclesiae fovendum
necnon singulariter iugem omnium Aethiopum
Christifidelium spiritalem profectum, Nobis, beati Petri successoribus de
Dominico grege sollicitis, de consilio Congregationis pro Ecclesiis
Orientalibus, visum est peramplam archieparchiam metropolitanam Neanthopolitanam
dividere ut ex eadem nova constituatur eparehia. Summa igitur Apostolica Nostra
potestate sequentia decernimus. Quodam detracto territorio a memorata
archieparchia, novam constituimus eparchiam Emdeberensem, cuius sedem in
urbe «Emdeber» poni iubemus, cunctis factis propriis iuribus atque
obligationibus. Ut eadem eparchia archieparchiae metropolitanae Nanthopolitanae
suffraganea subdatur statuimus necnon regionem complectatur quae e territoriis
Gurageano, vulgo Gurage Zone dicto sitoque in Regione Nationum
Meridionalium lNationalitatum, atque Vollisoano vulgo Wolliso Zone dicto
sitoque in regione Ornomiana, vulgo Ornomia Region dicta, constat. Haec
omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad
dictam Congregationem mittantur. Quae decrevimus denique nunc et in posterum
rata esse volumus, contrariis quibuscumque rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris,
anno bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IGNATIUS
MOUSSAcard. DAOUD
Congr. pro Eccl. Orientalibus, Praef. |
Laurentius Civili,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 5, pp. 251-252
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana