IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ENGATIVENSIS*
IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ENGATIVENSIS
Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium,
Venerabilis Frater Noster Petrus S.R.E. Cardinalis Rubiano Sáenz, Archiepiscopus
Metropolita Bogotensis, audita Conferentia Episcoporum Columbiae, ab hac
Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a sua ecclesiastica
circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto
Venerabilis Fratris Beniamini Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis et in
memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis,
admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse
putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Bogotensi
archidioecesi separamus integrum territorium paroeciarum quae patrio sermone
nuncupantur: Beato Juan Bautista Scalabrini; Beato Juan XXIII; Cristo Sacerdote;
Cristo, Luz de las Gentes; El Padre Nuestro; El Santísimo Redentor; Jesucristo,
Camino, Verdad y Vida; Jesús, Siervo de Yahveh; La Encarnación; La Inmaculada
Concepción de Suba; Las Bienaventuranzas; Madre de la Divina Gracia; Madre, del
Redentor de Suba; Madre del Verbo Divino; Nuestra Señora de Copacabana;
Nuestra Señora de la Consolación, Nuestra Señora de la Reconciliación; Nuestra
Señora de Luján; Nuestra Señora del Rosario de Cota; Nuestra Señora del Topo;
San, Agustín; San Anselmo; San Basilio Magno; San Calixto; San Carlos Borromeo;
San Dionisio; San Felipe Apóstol; San Francisco de Borja; San Jerónimo; San
Joaquín; San Juan Bautista de la Estrada; San Juan de Mata; San Juan Eudes; San
Juan Evangelista; San Lorenzo, diácono y mártir; San Silvestre; San Simón
Apóstol; Santa Angela Merici; Santa Catalina de Siena; Santa Gertrudis; Santa
Juana de Lestonnac; Santa Magdalena de Nagasaki; Santa María de los Siervos;
Santa María del Lago; Santa María Virgen; Santa Mariana de Jesús; Santo Tomás
de Villanueva; Santos Gervasio y Protasio; Señor de la Misericordia; Todos los
Santos et Verbo Divino, atque ex ita distracto territorio novam constituimus
dioecesim Engativensem, iisdem limitatam finibus, quibus praedictae paroeciae
simul sumptae nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe
«Engativá» ponimus ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti
Ioannis Baptistae «de la Estrada» dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis
ecclesiae evehimus, mandantes ut ibidem Canonicorum Capitulum, ad iuris normam,
instituatur. Praeterea dioecesim Engativensem suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Bogotensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
pro tempore ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili
Fratri Beniamino Stella, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia
Apostolicae Nuntiaturae in Columbia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die sexto mensis Augusti, in festo Transfigurationis Domini, anno bis millesimo
tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 811-813