 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KIMBENSIS*
IN PAPUA NOVA GUINEA NOVA CONDITUR DIOECESIS KIMBENSIS
Cum ad provehendam aeternam salutem gregis Dominici eiusque
regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut, quodam
seiuncto territorio ab archidioecesi Rabaulensi in Papua Nova Guinea, nova
constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus
mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Adolfi Titi
Yllana, Archiepiscopi titulo Montis Corbini atque in eadem Natione Apostolici
Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui
gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae,
talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab
archidioecesi Rabaulensi separamus territorium districtus civilis, qui patrio
sermone nuncupatur New Britain (East et West); ex eoque novam condimus dioecesim
Kimbensem seu vulgo Kimbe, quam metropolitanae Sedi Rabaulensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione
subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate Kimbe atque
templum ibidem exstans, Deo in honorem Mariae Auxilii Christianorum dicatum, ad
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis
Frater Adolfus Titus Yllana, qui, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc
denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo
secundo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri
vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. Iosephus Conte, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 803-804
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|