Dilectae Almatensis catholicae communitatis spiritalem contuentes progressum et
fidelium numerum constanter augentem, Nos laetantes festinamus ibidem novam
dioecesim instituere. Ideo, re mature deliberata audito que voto quorum
interest, Administrationem Apostolicam Almatensem ad gradum et dignitatem
dioecesis extollimus Sanctissimae Trinitatis in Almata nuncupandae, eamque
facimus metropolitanae Ecclesiae Mariae Sanctissimae in Astana
suffraganeam eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis
subiectum. Novam dioecesim volumus iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione esse obnoxiam. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo « Almaty » ponimus, ecclesiam vero sub titulo Sanctissimae
Trinitatis in eadem urbe exstantem ad gradum Ecclesiae cathedralis evehimus,
iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Quod autem ad
novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem,
sede vacante administratoris electionem, alumnorum Seminarii institutionem,
fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt.
Haec
autem, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Iosepho
Wesołowski, Archiepiscopo titulo Slebtensi et Nuntio Apostolico in Cazakistania,
vel, absente eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac
omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi
quemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad
Apostolicam hanc Sedem sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo
mittendi.
Has denique Litteras Nostras ratas et firmas esse nunc et in posterum
volumus, quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Maii, anno Domini
bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 567-568