IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHINGLEPUTENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CHINGLEPUTENSIS
Cum ad
provehendam aeternam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius
et efficacius consulendum petitum esset nuper ut eadem in Natione nova
constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione omnibus mature
perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii
Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis atque in India Apostolici
Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui
gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae,
talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab
archidioecesi Madraspolitana et Meliaporensi separamus territorium districtus
civilis, qui patrio sermone nuncupatur Kancheepuram, excepto territorio
paroeciae Sancti Thomae; ex eoque novam condimus dioecesim Chingleputensem, seu
vulgo Chingleput, quam metropolitanae sedi Madraspolitanae et Meliaporensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate
Chingleput atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Ioseph Opificis
dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus
Venerabilis Frater Laurentius Baldisseri, qui, re acta, curabit documenta
exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus
Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 11, pp. 653-654
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana